Practice your Latin

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

The Wonders of Fróðá

In this year’s Hal­loween spe­cial in Latin, we will trav­el back in time to the Viking era and the sum­mer when Chris­tian­i­ty arrived in Ice­land (i.e. around the year 1000). 

The sto­ry you are about to hear is based on the so-called Won­ders of Fróðá as found in one of the famous Íslendin­gasögur, name­ly Eyr­byg­g­ja saga – The Saga of the Peo­ple of Eyri.

This saga was orig­i­nal­ly writ­ten in Old Norse, most like­ly in the mid-13th cen­tu­ry, though by whom no one knows. The saga itself main­ly con­cerns events in Ice­land in the 10th and 11th centuries. 

In true old sto­ry­telling tra­di­tion, we have only based our Latinised ver­sion on Eyr­byg­g­ja saga but tak­en the lib­er­ty with details – not too much though, so as to not upset the old Viking ghosts.

Map of the peninsula called Snæfellsnes in western Iceland with a red arrow pointing to Froda – the place where Latinitium's Holloween special takes place.

The sto­ry takes place on a penin­su­la called Snæfell­snes in west­ern Ice­land and a small place called Fróðá. Fróðá endured many strange things from the sum­mer when a cer­tain woman arrived with her chests and fine linen through­out the fall and win­ter – all the way to Can­dle­mass. Undead Vikings, storms, strange events and a door-doom. Few sur­vived to tell the tale, but what a tale! 

And it all began with a ship…

Halloween Video in Latin

For more Hal­loween spe­cials with scary sto­ries in Latin, take a look at pre­vi­ous year’s videos: The Ring – an old Swedish folk­tale; Nois­es in the night – a French ghost sto­ry; the Swedish ghost sto­ry called the Rid­er; the Art of Shud­der­ing from the broth­ers Grimm; two ghost sto­ries from Stock­holm, or our very first Hal­loween Latin spe­cial that con­cerns ghosts and scary things in ancient Rome.

Prodigia Frodensia – the Latin Text

Praefātiō

Quae vōbīs iam nār­rātūrus sum, annō mil­lēsimō accidērunt. Dē umbrīs, caed­ibus, prōdigiīs ser­mō erit. Sed incip­iā­mus ab initiō.

Thōrgunna

Quō­dam diē nāvis ex altō in Islandi­am appulit; inter vec­tōrēs erat muli­er Hebudēn­sis nōmine Thōr­gun­na. Duās sēcum fer­ē­bat arcās, alter­am par­vam, mag­nam alter­am, quae replē­tae erant strāgulīs et aulaeīs rārae pulchritūdinis.

Sta­tim ab eius adven­tū fāma exi­it mulierem Hebudēnsem nōmine Thōr­gun­nam appulisse quae strāgu­la pul­cher­ri­ma atque rāra sēcum habēret; quod cum audīs­set Thūri­da, māter famil­iās Frōdēn­sis, ad nāvem cel­erī gradū ā Frōdā, fundō propin­quō, sē con­tulit ut aulaea et strāgu­la tam pretiōsa suīs ipsīus oculīs vidēret, et, sī fierī pos­set, emeret.

Cum Thōr­gun­na fir­miter negāret sē velle strāgu­la et aulaea vēn­dere, Thūri­da spē potiundī nōn­dum dēpositā, eam domum suam invītāvit, sed—ut erat vafra—eō cōn­sil­iō ut eī per­suādēret ut tan­dem vēn­deret sīcque ipsa com­pos strāgulī pretiōsī fieret.

Thōr­gun­na nihil dolī sus­picāns “Liben­ter,” inquit, “apud vōs com­morā­bor, et scītō mē ā labōre haudquāquam aliē­nam. Apud tē marī­tumque tuum labōrābō ut prō hos­pi­tiō pretium iūs­tum solvam. Pretium autem quod vōbīs solvam ipsa cōnstituam.”

Quamquam Thōr­gun­na hās condi­ciōnēs cōn­sti­tu­it, “Opti­mē!” inquit Thūri­da lae­ta, “sed quid cessā­mus abīre? Age, sequere mē hāc!”

Abit Thūri­da cel­erī et laetō gradū, sub­se­quitur Thōr­gun­na cuius arcae ad Frō­dam, domum Thūri­dae, afferuntur.

Diēs et mēn­sēs abe­unt, et Thōr­gun­na sēdulō labōrat in fundō Thūri­dae Thōrod­dīque marītī eius. Omnia opera domes­ti­ca quae Thōr­gun­nae impō­nunt dīli­gen­ter et liben­tī ani­mō obit.

Aestās ven­it, deinde tem­pus metiendī.

Quō­dam diē caelō serēnō atque innū­bilō, dum operāriī faenum sic­cant, subitō magna atque mināx pro­cel­la, procul coor­ta, Frō­dae fundō appropin­quat; quō cum cel­erī cursū per­vēnis­set, tan­ta super­vēnit cālīgō, ut vix manum ante oculōs vidērēs tan­tusque imber ut omne faenum madefieret.

Post pro­cel­lam ani­mad­ver­sum est nōn aquam dē caelō cecidisse… Nam “made­fac­ta est ter­ra cruōre.”

Omne faenum madet cruōre.

Ves­pere cum pro­cel­la caelō serēnō ces­sis­set, cruor in omnī faenō sic­cēsc­it nisi in eō cui oper­am ded­er­at Thōr­gun­na. Id faenum cruōre eti­am madēbat.

Paulō post Thōr­gun­na, mor­bō implici­ta, mori­bun­da petīvit ā Thōrod­dō ut Skalholtī, ubi esset sac­erdōs, rīte sepelīrē­tur; ānu­lum suum aureum sac­erdōtī prō fūnere ūnere daret, aulaea autem et strāgu­la pretiōsa com­būr­eret; ea nisi fac­ta essent, mul­ta mala ven­tu­ra. Thōrod­dus sē haec omnia fac­tūrum esse recēpit.

Paucīs comitibus adiūnc­tīs, quī partēs vespillōnum ager­ent, cum cor­pore mor­tuō Thōr­gun­nae Skalhol­tum proficīscitur.

Dum iter faci­unt, pro­cel­lā subitō coortā, ad vīl­lam quan­dam dēvert­ere cōgun­tur. At pater famil­iās, homō inur­bānus, ibi viātōribus nihil quod biber­ent aut eder­ent praebuit.

Incēnātī igi­tur et dē viā fes­sī cubi­tum eunt Thōrod­dus et comitēs. Altē dormiunt.

Con­cu­biā autem nocte ē som­nō exci­tan­tur: strepi­tum ē penāriā audīre videntur.

Thōrod­dus sē ērig­it in lec­tō et comitibus “Heus,” inquit, “dor­mītōrēs, audīstisne strepi­tum?” Cum cēterī som­niculōsī oculōs aperīrent, strepi­tus iterum audī­tus est: for­t­asse aliquis foribus effrāc­tīs in aedēs ingres­sus erat!

“Arma virī, ferte arma, fūr in hanc domum irrēp­sit et nunc hos­pitem nos­trum com­pīlat. Nos­trum est hunc fūrem aut pellere aut comprehendere.”

Thōrod­dus cum comitibus dēs­cen­dit ad aulam mag­nam unde strepi­tus venīre vidēbā­tur. Ibi autem cōn­sternātī sunt prōdigiōsō spec­tāculō: in tene­brīs cōn­spi­ciēbā­tur muli­er nūda. Pavōre per­cul­sī et tamquam clāvīs in ter­rā dēfīxī prae ter­rōre locō sē movēre nequeunt.

Thōr­gun­na mor­tua est, sed tamen nunc cibum prōmit eumque coquit et vespillōnibus suīs cēnam in mēn­sā appōnit. Cibīs appositīs Thōr­gun­na ex aed­ibus ēgres­sa nusquam posteā cōnspicitur.

Postrīdiē māne virī cor­pus Thōr­gun­nae Skalhol­tum per­fer­unt, ubi rīte sepelī­tur. Thōrod­dus ius­sa eius per­ficit, sed nōn omnia… Ānu­lum qui­dem sac­erdōtī dat, sed strāgu­la domum fert et Thūri­dae uxōrī dōnō dat…

Urdae lūna

Eādem nocte quā Thōrod­dus et vespillōnēs ad Frō­dam rediērunt, lūna Urdae aedēs eius col­lūstrāvit. Ubicumque in aed­ibus essēs, inde lūnam lūce clāris­simā ful­gen­tem vidērēs. Thōr­er Lig­nipēs, quaer­en­tī quid eī vidērē­tur dē illā lūnā, ita respon­dit: “Urdae est lūna. Ober­rābit in hāc regiōne mors.”

Per com­plūrēs diēs nox nūl­la inter­ces­sit quīn lūna illa domum col­lūstrāret: prōdigium horriferum…

Thōrer Lignipēs

Haud ita multō post, pās­tor quī­dam domum ingres­sus pau­ca ver­ba maled­i­ca locū­tus est; posteā sēcum sōlus sīc loquēbā­tur ut omnibus vidērē­tur qua­si malīs furiīs agitārī vel ā venē­ficā incan­tā­tus esse.

Hieme sae­viente quō­dam diē cum operāriī pāstōris in cubicu­lum māne vēnis­sent, eum mor­tu­um invēnērunt.

Postrīdiē autem nocte cum Thōr­er Lig­nipēs forte forās ēgres­sus esset ut min­geret, domum intrātūrus obvi­am fac­tus est eīdem pāstōrī—mortuō quī iānu­am praeclūdēbat.

Mor­tuō cōn­spec­tō Thōr­er, pavōre per­cul­sus, sē in pedēs dat ut fugā salūtem peteret. Sequitur pās­tor mor­tu­us. Thōr­erem sta­tim cōnse­quitur eumque com­pre­hēn­sum et altē sub­lā­tum in iānu­am conic­it. Thōr­er tōtō cor­pore līvidus fit. Hinc mor­bō implic­i­tus mox ani­mam ēdit. In coemētēriō tem­plī rīte sepelītur.

Posteā nōn nūl­lī erant quī affir­mārent sē vīdisse Thōr­erem cum pāstōre obam­bu­lantem, id quod incolīs mag­num ter­rōrem iniciēbat.

Paulō post obi­tum Thōreris, ūnus ex operāriīs Thōrod­dī mor­bō affec­tus est quō mox peri­it. Post eum alius super ali­um in mor­bum incid­it; hī omnēs eōdem pactō per­iērunt. Sed hic nōn fuit fīnis malōrum…

Thōroddus

Īnstā­bat fēs­tum Jōlēnse.

In penāriā Thōrod­dī pis­cēs sic­cātī in struem tan­tam con­gestī erant ut iānua aperīrī nōn pos­set. Quī pis­cēs volē­bat, scālīs admōtīs, ā sum­mā strue quae ad tec­tum per­t­ingē­bat, per apertūram penāri­ae sūmēbat.

Ves­perās­cente diē ad ignēs sedēbā­tur cum subitō audī­tus est soni­tus pis­cēs sic­cātōs dēsquā­man­tis: Sta­tim operāriī forās ad penāri­am in tene­brās ēgressī sunt ut cognōscer­ent quis eō irrūpis­set; nihil autem repperērunt.

Paulō post Thōrod­dus cum manū virōrum for­tium pro­fec­tus est ut pis­cem ex aliā penāriā peteret.

Eōdem ves­pere quō ille pro­fec­tus erat, operāriī, cum ad focum accēder­ent, subitō prōdigium por­ten­tō­sum vīdērunt: phō­ca enim caput ē tab­ulā­men­tō extulit, et paulā­tim sē altius ērēx­it. Tum operāria quaedam fustem sūmp­sit quō ictūs mag­nā vī in caput phō­cae inges­sit. Quae quō saepius per­cu­tiēbā­tur, eō altius ē tab­ulā­men­tō sē ērigē­bat. Īrātīs et cupidīs oculīs strāgu­la Thōr­gun­nae intuēbātur—ea quae Thōrod­dus com­busser­at. Ad hoc prōdigiō­sum spec­tācu­lum plērīque omnēs pavōre per­cul­sī sunt.

Subitō in hōc omni­um pavōre Chiartān, adulēs­cen­tu­lus quat­tuordec­im annōrum, mag­nō malleō fer­reō arrep­tō accu­cur­rit et caput phō­cae eti­am atque eti­am vehe­menter per­cus­sit, quod assiduīs ictibus incessāre nōn prius dēsti­tit quam phō­ca dēfatīgā­ta, eādem quā vēn­er­at viā abiit.

Postrīdiē māne Thōrod­dus eiusque comitēs quī pis­cēs petī­tum pro­fec­tī erant naufrag­ium fēcērunt. Cor­po­ra eōrum nusquam inven­ta sunt.

Epulum fūnebre

Cum renūn­tiā­tum esset Thōrod­dum naufrag­iō fac­tō peri­isse, Chiar­tan, adulēscēns ille for­tis­simus, et Thūri­da, vid­ua Thōrod­dī, vīcīnōs et amīcōs ad epu­lum fūne­bre quō mor­tuōs mōre maiōrum aliquot diēs con­cele­brārent. Prīmā epulī ves­perā cum omnēs con­vī­vae dis­cubuis­sent et mor­tuīs par­en­tārent, foribus mag­nā vī apertīs, mor­tu­us et madidus, Thōrod­dus cum comitibus nōn minus mor­tuīs ingres­sus est.

Hōs mag­nō cum gaudiō con­vī­vae excēpērunt quippe quī prō bonō ōmine habērent naufrag­iō mor­tuōs ad suum pro­pri­um epu­lum fūne­bre venīre.

Thōrod­dus cum comitibus secun­dum aulam aed­i­fi­ciī, quae duās habē­bat forēs, ad ignem mag­num prōcessērunt. Hīc tac­itī aquā marīnā madidī cōn­sēdērunt; operāriī omnēs cum, præ metū manēre nōn ausī, fūgis­sent, Thōrod­dus domi­nus cum suīs ad focum mān­sit. Cum ignis cōn­sūmp­tus esset, tan­dem abiērunt.

Posterō et īnse­quen­tibus diēbus Thōrod­dus comitēsque eius ad epu­lum fūne­bre rediērunt ubi madidī ad focum sēdērunt.

Epulō fūne­brī cele­brātō con­vī­vae domōs abiērunt. Operāriī iam arbi­trāban­tur malīs tan­dem fīnem fac­tum esse nec Thōrod­dum eiusque comitēs amplius ventūrōs.

Ves­pere igi­tur sēcūrī ignem in mediā aulā accendērunt et vix cōn­sēder­ant cum, ecce, Thōrod­dus eiusque comitēs nōn minus madidī quam ante fuer­ant, domum ingressī ad ignem cōnsēdērunt.

Vestī­men­ta exuērunt et ea manibus torsērunt qua­si ea sic­cāre vel­lent. Cum illī iam com­modē sedērent, Thōr­er Lig­nipēs cum suīs sex comitibus in aulam ingres­sus est—ille quī ā pāstōre in iānu­am coniec­tus obier­at. Hī mūcōre obduc­tī erant quem in Thōrod­dum eiusque comitēs excussērunt.

Ad hoc tam dīrum spec­tācu­lum ter­rōre cap­tī omnēs hom­inēs vīvī forās sē prōiēcērunt.

Prox­imō diē ignem aliō locō fēcērunt. Spērābant enim umbrās mor­tuōrum eō nōn ven­tūrās. Rēs autem longē aliter ac spērārant cecid­it: Nam ecce foribus apertīs intrat Thōrod­dus quem sub­se­quitur Thōr­er Lig­nipēs suīs uterque comitātus.

Ter­tiō diē Chiartān, adulēs­cen­tu­lus prū­den­tis­simus, suāsit ut duo ignēs simul fac­er­ent, alterum mag­num in aulā, alterum minōrem alibī; Cum adves­perāsceret, suō mōre Thōrod­dus cum suīs vēnit; ad ignem mag­num cōn­sēdit, quō eōdem Thōr­er Lig­nipēs mox ven­it minōre igne neglēctō.

Sīc usque ad Fēs­tum Iōlēnse diēs abiērunt.

Cauda

Per hōc tōtum tem­pus maiōrēs in diēs cir­cā struem illam pis­ci­um sic­cātōrum strepitūs exaudiēban­tur. Mox operāriī cum ad hor­reum acces­sis­sent ut pis­cēs in cēnam sūmer­ent, prōdigiō­sum vīdērunt spec­tācu­lum: nam penāri­am ingressī vīdērunt ē mediā pis­ci­um strue cau­dam exstāre quae speciem bovī­nae cau­dae adus­tae prae­bē­bat sed pilīs minūtīs, phōcīnīs sim­ilibus. Ūnus ex operāriīs in struem ascen­dit, sī forte cau­dam inde extra­here pos­set. Sed frūstrā.

Mox aliī arcessītī quī aux­il­iō essent, sum­mīs vīribus cau­dam ē strue pis­ci­um extra­here cōnātī sunt, sed frūstrā; nam cau­da ē manibus ēlāp­sa, cutem ē volīs eōrum āvulsit.

Sē cau­dam phocī­nam vel bovī­nam vīcisse arbi­trātī, pis­cēs ex penāriā extulērunt. Quō fac­tō inven­tum est cutem carne pis­ci­um dētrac­tam esse et in parte stru­is īnfer­iōre nūl­lam carnem super­esse. Mīrāban­tur quid hoc fēcis­set, cum pis­cibus ēlātīs nihil vīvī in penāriā reperīrētur.

Nōn multō post hoc prōdigium, Thōr­grim­ma Gal­drakin­na, vid­ua Thōreris Lig­ni­pedis, mor­bō affec­ta, diem suprē­mum obi­it. Eādem ves­perā quā sepul­ta est cōn­spec­ta est cum Thōrere marītō per viās vagarī.

Fuer­ant hōc autum­nō ad Fro­dam domes­ticī operāriī trīgin­tā, quōrum duodēvīgin­tī obiērunt, quīnque vērō aufūgērunt, ut ine­unte mēnse Februāriō septem tan­tum super­stitēs essent.

Iūdicium ōstiārium

Cum tot tamque hor­ren­da mala per­tulis­sent inco­lae, Chiartān Hel­gafel­lum iter fēc­it ubi avun­cu­lum, Snor­rōnem sac­erdōtem, cōn­suleret quō­mo­do futūra prōdi­gia āverteret.

Cum Hel­gafel­lum per­vēnis­set, rēc­tā viā ad avun­cu­lum adi­it quī adulēs­cen­tem domī suae excēpit:

“Dīc mihi, quae tibi causa viae?”

Chiartān rem omnem ōrdine nār­rāvit. Sin­gu­la quae accider­ant dē umbrīs mor­tuōrum, phōcā, caudā, caede memorāvit.

Quō audītō Snor­rō cum bre­viter tacuis­set, haec ferē dīxit:

“Audī, Thōr­gun­nae strāgu­lum com­būrētis et umbrās mor­tuōrum in iūdi­ci­um ōstiāri­um, quod dīc­i­tur, vocābitis.”

Tum Chiar­tam dīmīsit eumque comitārī ius­sit Thōr­dum Chau­si­um, fīli­um, et sac­erdōtem et sex virōs. Sīc pro­fec­tī omnēs obviōs sē Fro­dam comitārī iussērunt et ad Fro­dam ad Fēs­tum Cadēlārum pervēnērunt.

Ignēs Frodēn­sēs modo accēn­sī erant, ad quōs suā­tim Thōro­dus comitēsque eius per­ma­didī sedēbant. Ad haec mala iam invet­erā­ta acces­sit quod Thūri­da māter­famil­iās iam eōdem mor­bō quō cēter­ae implici­ta erat.

Chiar­tan aulam ingres­sus Thōrod­dum cēterōsque ut cōn­suērant seden­tēs invēnit. Sta­tim Thōr­gun­nae strāgulīs sūmp­tīs et prūnā dē igne sump­tā forās ēgres­sus est.

Forīs Thōr­gun­nae strāgu­la flam­mīs trādi­ta com­bus­sit ad cinerem.

Chiar­tan deinde Thōre­rum Lig­ni­pe­dem, Thōr­dus autem Chau­sius, fīlius Snor­rō­nis, Thōrod­dum, accūsāvērunt: “Omnibus invītīs, aed­i­fi­cia per­vagātī estis et operāriōs vītā ac mente prīvāvis­tis. Nam quī cāsū vel mor­bō repen­tīnō nōn inter­iērunt, eōs ter­rōre paene cōn­fec­tī sunt.”

Ita omnibus, quī ad ignēs sedēbant dica impāc­ta est.

Iūdi­ci­um mōre maiōrum in ōstiō aedi­um cōn­sti­tu­itur. Perinde ac iūdi­cia forēn­sia, ita hoc iūdi­ci­um ōstiāri­um perāc­tum: tes­timō­nia dic­ta, crīmi­na allā­ta, sen­ten­ti­ae prōnūn­tiā­tae sunt.

Cum tan­dem sen­ten­tia dē Thōrērō Lig­nipēde esset prōnūn­tiā­ta, et ipse sur­rēxis­set, sīc locū­tus est: “Sēdī, dum licuit sedēre.” Tum per alterum ōstium forās abiit.

Post Thōre­rum cum dē pāstōre sen­ten­tia prōnūn­tiā­ta, parit­er atque ille sur­rēx­it et “iam eun­dum est,” inquit, “prius tamen abīre satius fuisse iūdicō.”

Dein Thōr­gri­ma Gall­drachin­na cum iūdi­ci­um dē sē fer­rī audīs­set, sur­rēx­it et “Mān­sī ego,” inquit, “dum licuit manēre.”

Sīc alius super ali­um accūsā­tus damnā­tur et ūnusquisque sen­ten­tiā audītā aliq­uid dīx­it. Ex eōrum dic­tīs licē­bat intel­legere eōs dis­cēdere invītōs.

Tum omnēs oculōs in Thōrod­dum con­vertērunt, quī cum tes­timōniīs dic­tīs crīminibus allātīs sen­ten­ti­am audi­iset, suīs haec ferē dīx­it: “Sodālēs, pācem hīc dēesse videō, quā rē excēdā­mus ex hōc locō.” Quae cum dīxis­set, forās abiērunt in tenuem ex oculīs ēvānuērunt auram.

Deinde cum omnēs accūsātī et damnātī essent, Chiar­tane cum comitibus ingressō, sac­erdōs aquam cōnse­crā­tam rēsque facrās per sin­gulās ædēs cirum­tulit, et eōdem diē ibi rēs sacrās cōnfēcit.

Quō fac­tō cūnc­tīs ibi prōdigiīs hor­rifer­īs fīnis est fac­tus et Thūri­da aegra ex mor­bō recreā­ta est.

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

The Day the Music Died: Alcibiades and the Tibiae

The Day the Music Died: Alcibiades and the Tibiae

One of history's most ardent collectors of curious notes, interesting texts, and odd passages, Aulus Gellius (c. ...
Halloween special in Latin #6 – The Ring

Halloween special in Latin #6 – The Ring

Last year we went to France in the mid 1600's for Halloween. This year we have turned to good old Swedish ...