Practice your Latin

The Life And Works Of Plautus

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

In this video and arti­cle we turn our atten­tion to the great Roman play­wright Plau­tus. We dis­cuss what is known about him as well as his works, and we do this all in Latin.

Video

Watch a video of the same episode where the con­tent is explained and sup­port­ed by ani­ma­tions to facil­i­tate under­stand­ing and retention. 

Audio in Latin

Lis­ten to the audio of this video/article here on Latini­tium or on your Pod­cast app.

Latin Text

Sal­vete! Ego sum hos­pes vester Daniel. Haec est series ser­mon­um Lati­no­rum, ubi Latine loquor de vari­is argu­men­tis velut de locu­tion­ibus Lati­nis, de lit­teris Lati­nis, et de ali­is magis nugacibus rebus. 

De Vita Scriptorum

Cum legimus scrip­ta anti­qua, nobis non sem­per sum­imus tem­pus ad cognoscen­dum qui fuerint scrip­tores et qualem vitam egerint. Haec for­t­asse floc­ci non facimus, sed mea sen­ten­tia, aliq­uid scire de scrip­tore quem legimus, mul­tum her­cle con­ducit ad eius scrip­ta melius intel­le­gen­da. Sed ingenue fate­bor me in hac re non semel pec­ca­sse et haec est pars causae cur hodie velim induc­ere novam seriem ubi loquar de vitis scrip­to­rum qui mihi maxime placent.

Non pro­fer­am vobis altam quan­dam ac recon­di­tam doc­tri­nam sed potius adum­brabo vitas horum scrip­to­rum et pau­ca de scrip­tis ipsis dicam. Sed haec hactenus, primus scrip­tor tractabitur…Plautus. Quis crederet?

Quis igi­tur fuit Plau­tus? Fuit comi­cus qui fab­u­las com­i­cas Latine antiquis tem­po­ribus scrip­sit. Bene, haec habui quae dicerem.

Earum fab­u­larum quas fecit Plau­tus, XX plus minusve inte­grae ad nos per­venerunt, – et de ceteris nolo cog­itare ne lacrim­is con­fi­ciar. Licet tan­tum numerum fab­u­larum habea­mus, tamen de poeta ipso non adeo mul­ta habe­mus com­per­ta. Sed scrip­tores antiqui non­nul­la memo­ri­ae tra­diderunt quae vobis hodie narrabo.

De Vita Plauti

Pri­mum omni­um illud quaer­it­ur qui de Plau­to poeta antiquis tem­po­ribus scripserint, qui sint fontes. Quae scimus de Plau­to, col­lec­ta sunt ex com­pluribus scrip­toribus antiquis: Cicerone teste Plau­tus (Cic. Cato 50) senex anno CLXXXIV ante Chris­tum natum (Cic. Brut. 60) vita exces­sit. Por­ro Sex­tus Pom­peius Fes­tus, gram­mati­cus, memo­ri­ae pro­did­it Plau­tum Sarsi­nae natum esse. Cetera quae de eius vita tradun­tur, plus minusve ex Aulo Gel­lio haus­ta sunt. (Gell. 3.3.3.)

Prac­tice your Latin with week­ly Latin videos

In our com­mu­ni­ty, you get access to:

  • Video lessons in Latin every week
  • Easy Latin sto­ries with translations
  • Q & A pod­cast about learn­ing Latin we pub­lish new video lessons every week

Et nunc dixerit quispi­am Gel­li­um esse nuga­torem cuius ver­bis fides haudquaquam sit haben­da; bene, sit ita, sed quid agas cum fere nihil ali­ud habea­mus? Praeterea, Gel­lius refert ver­ba Var­ro­nis. Ergo sunt ver­ba Var­ro­nis potius quam Gellii…

“Adver­sa for­tu­na usus omnem pecu­ni­am perdidit”

Itaque dic­i­tur Plau­tus non Romae sed Sarsi­nae in par­vo oppi­do Umbri­ae circiter medio saecu­lo ter­tio ante Chris­tum natum natus esse humili loco. Id est par­entes eius non erant clari atque nobiles, quod si fuis­sent, pos­se­mus dicere eum sum­mo loco for­t­asse natum esse. Sed non sum­mo loco natus est sed humili loco natus est.

Plau­tus, ubi adole­vit, apud gregem histri­on­um func­tus est munere scae­nae min­istri per aliqu­os annos. Deinde pecu­ni­am quam ibi fecer­at augere voluit. Itaque eam in mer­ca­turis col­lo­cav­it sper­ans se inde max­i­mum lucrum fac­turum esse. Sed…adversa autem for­tu­na usus omnem pecu­ni­am per­did­it et ad extremam inopi­am recid­it. O miserum!

Romam deinde inops redi­v­it et ibi, ut vic­tum cot­tid­i­anum sibi pararet, oper­am pis­tori locav­it ad molas man­uar­ias cir­gu­ma­gen­das. Mola dic­i­tur instru­men­tum quo fru­men­ta et ali­ae fruges con­terun­tur et in fari­nam redi­gun­tur. Plau­tus igi­tur in pistri­no molas versabat ut vic­tum sibi pararet. Horis autem sub­se­civis, id est, cum a labore suo vaca­bat, fab­u­las componebat. 

Var­rone teste scrip­sit tres fab­u­las illis horis sub­se­civis apud pis­torem et musis faven­tibus molas illas ver­sare desinere potu­it et pecu­ni­am ex fab­u­lis suis facere.  Et exsti­tit scrip­tor adeo gra­tus ut eius fab­u­lae eti­am nos­tra memo­ria cum gau­dio legan­tur eti­amnunc ego loquor de Plauto!

Plautus – Homo trium litterarum?

Ut iam dixi, Plau­tus fuit comi­cus qui mul­tas fab­u­las scrip­sit. Quot autem scripser­it fab­u­las non satis con­stat inter homines doc­tos qui nunc sunt. Antiquis tem­po­ribus circiter CXXX fab­u­lae Plau­ti nomi­ni addice­ban­tur sed Var­ro, inves­ti­ga­tor antiq­ui­tatis dili­gen­tis­simus, ut ait Cicero, ab his seg­re­gav­it unam et vig­in­ti fab­u­las quas gen­uinas et vere Plau­ti esse iudi­cav­it. Harum ad nos per­venerunt vig­in­ti plus minusve inte­grae sed Vidu­lar­ia, fab­u­la vices­i­ma et una, adver­sa for­tu­na usa est nam inter­cid­it, pau­cis par­ti­c­ulis exceptis.

Harum fab­u­larum ea quae Miles Glo­rio­sus inscribitur antiquis­si­ma esse vide­tur quae inter annum ducen­tes­i­mum sex­tum et ducen­tes­i­mum et unum fac­ta est. Omni­um ope­rum Lati­no­rum, quae inte­gra ad nos per­venerunt, hoc antiquis­si­mum habe­mus. Id est habe­mus antiquiores par­tic­u­las sed hoc est opus inte­grum quod antiquis­si­mum habemus.

Illud imprim­is admi­ra­tionem mihi movet quod haec fab­u­la, abhinc amplius duo mil­ia anno­rum scrip­ta, adhuc postest risum excitare.

Sed quamquam Plau­tus sane erat magna ingenii ferac­i­tate, tamen argu­men­ta sua Grae­co fonte derivav­it, i.e. ea sump­sit ex scrip­toribus Grae­cis novae comoe­di­ae quae dic­i­tur, ad quam per­ti­nent cum alii tum Menan­der et Philemon.

Argu­men­to sump­to non tamen ver­bum ver­bo red­did­it sed ita fab­u­las immu­tavit ut spec­ta­toribus Roma­n­is plac­er­ent id est acco­mo­davit et mutavit fab­u­las ut con­venirent moribus Romano­rum. Et fab­u­la Grae­ca Roma­n­is acco­mo­da­ta vocatur fab­u­la pal­li­a­ta, a nomine vestis Graecae.Join the Sodali­ci­um because we reg­u­lar­ly send out tips, updates and learn­ing material. 

Fabulae Ipsae

Sed ex eo quod Plau­tus fab­u­las Grae­cas expres­sit, nasc­i­tur quaedam dif­fi­cul­tas Plau­ti aes­ti­man­di, nam dif­fi­cile est dic­tu quid sit Plau­ti pro­pri­um et quid Graeco­rum exem­plo­rum quibus usus est; quo­ni­am ex fab­u­lis novae comoe­di­ae, quae dic­i­tur, non tan­ta copia nobis ser­va­ta est, non pos­sumus tam facile com­para­re. Tamen, satis con­stat eum non harpa­gavisse, ut Plau­ti ver­bo utar, id est non fura­tum esse fab­u­las inte­gras sed potius fab­u­las Grae­cas moribus Roma­n­is acco­modasse, ut supra dixi. Sic poeta nos­ter plane suus exstitit.

Dictio Plautina

Etsi Plau­ti dic­tio seu ser­mo a Cicero­nis et a Cae­saris longe dis­tat tamen, non deer­ant antiquis tem­po­ribus qui in illo dicer­ent esse ser­monem Lat­inum vel mag­nam ele­gan­ti­am. Eten­im Mar­co Var­roni, inves­ti­ga­tori illi antiq­ui­tatis, dic­tio Plau­ti perquam ele­gans atque pura visa est, qui teste Quin­til­iano dixit:

musas Plauti­no ser­mone locu­turas fuisse, si Latine loqui vel­lent

Quin­til­ianus,. Inst. Orat. X 1.99

Mihi qui­dem Plau­tus imprim­is ideo placet, quod ser­mo adeo vivus ac var­ius est. Plau­tum leg­ens videaris her­cle audire Romanos loquentes – sane probe scio esse ser­monem arti­fi­cio­sum sed facere non pos­sum quin videar audire Romanos inter se col­lo­quentes. . Praeterea, insunt pluri­mae locu­tiones iucun­dae et insoli­tae, quas sane tem­pore pro­gre­di­ente vobis proferam.

Alia mul­ta de Plau­to et de eius scrip­tis dici pos­sunt, haec vero de vita et scrip­tis poet­ae nos­tri in prae­sens sufficiant.

Sug­gest­ed read­ing
Learn about the Plau­tine expres­sion “Sub manus suc­cedere” in this arti­cle and video in Latin.

Consilium

Si vul­tis Plau­tum leg­ere incipere, suadeo ut uta­mi­ni edi­tione quam par­avit Thomas Val­lau­rius. Qui quat­tuor fab­u­las Plau­ti adno­ta­tion­ibus Lati­nis dilu­cidis explicuit.

Por­ro, si vul­tis vobis tan­tum locu­tiones probe plauti­nas com­para­re, magnopere suadeo ut lec­titetis librum qui inscribitur Col­lo­quia Plauti­na. Nisi memo­ria mihi labat, hoc libro con­ti­nen­tur tot col­lo­quia quot fab­u­lae Plau­ti ad nos per­venerunt. Scrip­tor sin­gu­la scrip­sit col­lo­quia quae sin­gulis fab­u­lis respon­deant, usus eis maxime locu­tion­ibus quae sunt pro­pri­ae cuiusque fab­u­lae. Sic, ut puta, col­lo­quio Mili­tis Glo­riosi lec­to, omnes locu­tiones rar­i­ores vel huius fab­u­lae pro­prias iam bene tenebitis et sic satis parati ad ipsam Plau­ti fab­u­lam leg­en­dam aggrediemini.

Nexus qui ad hos libros ducunt, in descrip­tione huius ser­mo­nis inve­ni­etis et in ima pag­i­na huius ser­mo­nis apud latinitium.com/podcast.

“postquam est mortem aptus Plau­tus, Comoe­dia luget,
scae­na est deser­ta, dein Ris­us, Ludus Iocusque
et Numeri innu­meri simul omnes conlacrimarunt.”

— Plau­tus (Epi­taphi­um de se ipso)

Quid censetis vos de Plau­to? Pos­suntne eius fab­u­lae adhuc risum movere?

Ligamina Quae Ducunt Ad Libros Quorum Mentio Facta Est


Facilis Via Latinitii Adiuvandi

Si vobis placuit, rogo ut ami­cos de his ser­monibus cer­tiores faci­atis, et ut scrib­atis apud YouTube quid censeatis! Ita facil­ius alii quoque hos ser­mones invenire poterunt! Et volo gra­tias max­i­mas agere omnibus qui sed­u­lo divul­gaverunt hos ser­mones et omnibus qui tan­ta benig­ni­tate me hor­tati sunt ut in hac re perg­erem! Gra­tias ago!

Tan­tum’st, valete!

If you liked it, please, sub­scribe, like, and leave com­ments on YouTube because that makes it eas­i­er for oth­er peo­ple to find it in the search engines.

Thank you!

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...
Latin Audio Archive

Latin Audio Archive

To truly master reading Latin you have to develop good listening comprehension skills. To help you with this, we ...