Practice your Latin

What Does “Sub Manus Succedere” Mean And How Is It Used?

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Some of the most live­ly and fun Latin lit­er­a­ture there is to read is the play­wright Plau­tus’ come­dies. ALthough they are great fun, they con­tain a myr­i­ad of rare or obscure words and expres­sions. Today, we are look­ing at one of these: sub manus suc­cedere.

Video in Latin

Watch a video of the same episode where the con­tent is explained and sup­port­ed by ani­ma­tions to facil­i­tate under­stand­ing and retention. 

Audio

Lis­ten the audio only of the arti­cle in in your pod­cast app, or here on Latinitium.com.

Latin text

Here you’ll find a tran­script of the episode for easy print­ing or reviewing.

Sal­vete! Ego sum hos­pes vester Daniel. Haec est series ser­mon­um Lati­no­rum, ubi Latine loquor de vari­is argu­men­tis velut de locu­tion­ibus Lati­nis, de lit­teris Lati­nis, et de ali­is magis nugacibus rebus. Si vul­tis videre ipsa ver­ba huius ser­mo­nis, ite ad latinitium.com/podcast.

Locutio Hodierna

Fere cot­ti­die Plau­tum lego, cuius genere scriben­di vehe­menter delec­tor. Et locu­tionem hodier­nam ex Plau­to ipso sur­ripui. Enarrabo igi­tur sive explic­abo hanc locu­tionem quae est “sub manus suc­cedere”. Hanc locu­tionem, nisi memo­ria mihi labat, non nisi apud Plau­tum offendas, id est, tan­tum apud Plau­tum inven­i­tur. Idem fere valet seu sig­ni­fi­cat ac “bene succedere”. 

“bono ani­mo es: negotium omne iam suc­ced­it sub manus”

— Plau­tus, Miles Glo­rio­sus, 1143

Nescio quid sen­ti­atis, sed ego sem­per volo scire unde locu­tiones et ver­ba duc­ta sint sed, ut plerumque fit in orig­i­na­tion­ibus ver­bo­rum, ori­go huius quoque locu­tio­n­is non omni­no cer­ta est, sed vobis expli­ca­tionem prae­be­bo quae mihi maxime placet.

Origo et Figuli

Pri­mum omni­um, videa­mus ver­ba ex quibus haec locu­tio con­stat. Sunt tria: sub, manus, suc­cedere. “Sub” prae­po­si­tio, quod puto vos scire, cum accusati­vo posi­ta sig­ni­fi­cat motum, velut “sub pon­tem it” vel “can­is sub men­sam it” eadem autem prae­po­si­tio cum abla­ti­vo posi­ta, qui­etem indi­cat, ut “can­is sub lec­to est”, “Cae­sar sub lec­to est”. Et manus scil­icet sunt illae res cum qui­nis digi­tis in extrem­is brachi­is. “Suc­cedere” autem est ire sub ali­quam rem.

“Sub manus suc­cedere” est metapho­ra seu, si non libet grae­cis­sare, trans­la­tio, et duc­ta est a figulis qui vasa ex argilla fin­ge­bant. Argilla est ter­ra mol­lis et alba e qua vasa, velut poc­u­la, fin­gere possis.

Figuli vocan­tur homines qui manibus argillam in varias res fin­gunt. Haec argilla mol­lis cir­cum­ag­i­tur ante figu­lum, qui for­t­asse sedet, dum manibus eam in vas fin­git. Si argilla ei suc­ced­it sub manus, id est, si argilla non haeret et sub manus sine dif­fi­cul­tate ita move­tur ut figu­lus vas fin­gere pos­sit, res bene se habet, et figu­lus gaudet, nonne?

Itaque si dicimus negotium vel rem “sub manus suc­cedere”, sig­nifi­ca­mus rem bene suc­cedere, nul­lum esse obstac­u­lum, ex sen­ten­tia, fieri, id est, ut volumus.

Exemplum

Quo melius pateat sig­ni­fi­ca­tio, videa­mus exem­plum e vita mea duc­tum et hoc est pror­sus verum, pro dolor.

Cum hunc ser­monem microphono pri­mum exciperem, nemo vici­nus –  sic vocan­tur, puto vos scire, qui prope nos habi­tant –  clam­a­bat, nul­lae raedae praeter­ve­he­ban­tur, denique nul­lus strepi­tus ader­at, res sub manus suc­cede­bat, vel sic saltem putabam… microphon­um autem accen­dere obli­tus eram.Join the Sodali­ci­um because we reg­u­lar­ly send out tips, updates and learn­ing material. 

Transitus audax

Hieme anni miles­i­mi ses­cen­tes­i­mi duode­sex­a­ges­i­mi Sueti, ut mos erat, cum Danis bel­lum habebant. Rex Dano­rum Haf­ni­ae intus se tenebat, dum Car­o­lus X, Rex Sue­to­rum, in Jut­landia in Dania cum exerci­tu erat quo iter fecer­at postquam in Polo­nia pug­nav­it. Inter Jut­landi­am et Selandi­am, ubi Haf­nia sita est, par­va insu­la et duo fre­ta sunt (Balticum fre­tum minus et maius) sed Car­o­lo nul­lae naves erant. Cum cog­no­vis­set glac­i­em in fretis esse satis altam, con­sil­i­um audax cepit. Exerci­tum trans fre­tum minus, deinde trans fre­tum maius traiecit. Aqua genu tenus erat.

Res autem sub manus suc­ces­sit, nam copi­is feliciter traiec­tis Haf­nia non longe aber­at et rex Dano­rum impru­dens oppres­sus est. Pace fac­ta Suetis con­ces­sit cum alia tum Sca­ni­am, Blekingiam, Hal­lan­di­am, Bahu­si­am, quae adhuc Suet­i­cae sunt.

Ergo si res vel negotium quam agimus, bene suc­ced­it, cum Plau­to dicere pos­sumus “res sub manus suc­ced­it”. Dixerit for­t­asse quispi­am, esse raris­si­mam locu­tionem et ideo inutilem. Toto cae­lo errat, nam ut aliquis aliquo loco sine dubio scrip­sit “quo rar­i­or locu­tio, eo melior.”

Hac igi­tur locu­tione memo­ri­ae man­da­ta para­tiores eri­tis cum Plau­tum leg­etis. Nam leg­etis, nonne?

Haec fere habui quae hodie de hac re dicerem. Gra­tias vobis ago quod aus­cul­tavis­tis. Si vobis placuit, rogo ut ami­cos de his ser­monibus cer­tiores faci­atis, et ut scrib­atis apud Latinitium.com et apud iTunes quid censeatis! Ita facil­ius alii hos ser­mones invenire poterunt!

Tan­tum’st, valete!

Rerum Repetitio et Congregatio:

  • Haec locu­tio idem fere valet ac bene suc­cedere
  • Sub manus suc­cedere dic­i­tur esse trans­la­tio duc­ta e figulis.

Thank you for listening/reading. With­out you guys, it’d be just me talk­ing to a micro­phone. If you liked it, please share it with your friends, because that helps spread the word so more peo­ple can lis­ten to Latin.

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...
Latin Audio Archive

Latin Audio Archive

To truly master reading Latin you have to develop good listening comprehension skills. To help you with this, we ...