Contents
Cum sit prioribus scriptis quaesitum quomodo runae ex litteris Latinis originem traxerint, res postulare videtur ut alia via ad hoc argumentum accedam. Quaeret hic quispiam, quanam causa factum sit ut iterum de runis narrandum susceperim. Nec fortasse cuivis satis perspicuum est, quid sit quod Latinae linguae amantes se dent studiis semibarbaris, ut cum Horatio loquar: quid ad nos, “quis sub Arcto / rex gelidae metuatur orae” (lib. I, carm. XXVI)? At rationem reddam non infirmam; nam restant multa et dictu iucunda quae de hac re exponi possint. Praetermittendum non est runas etiam apud Anglos quondam in usu fuisse, quarum pars Latine est inscripta. De his nunc sententia stat disserere.
Ab Aquilone Pandetur Omne Malum
Quid acerbius nobis, qui amore linguae Latinae differamur, exitio imperii Romani? Atqui nemo est quin sciat gloriam, opes, omnia humana incerta ac caduca esse, ut secundum Lucanum:
“In se magna ruunt: laetis hunc numina rebus /
crescendi posuere modum.”
— Pharsaliae lib. I.LXXXI
Romana re eversa barbari nova condiderunt regna, quorum autem leges atque instituta alia ratione in aliis partibus imponebantur. Cum maior pars civium etiam tunc Romani essent, hi saepe ut magistratus muneribus suis fungi perrexerunt. Omnino aliter res in Britannia, olim provincia, evenit. Britanni undique obsessi ab Hibernis ac Pictis, questi sunt:
“Repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros; inter haec duo genera funerum aut iugulamur aut mergimur.”
Quam epistulam refert Gildas in opere de excidio et conquestu Britanniae (cap. XX). Haud raro etiam factum est ut mercenarii Germani, qui ad Britannos defendendos conducti essent, bonis illorum agrisque ipsis vi et armis potirentur. Iam Fatis horrida bella genti Britannorum admovebantur. Sic enim illa barbaries, “quae in remotis insulis glacialem frequentat oceanum, “Saxones, Angli, Iuti, Frisii aliaeque nationes ad Britanniam se contulerunt. Furore indomito, crudelitate vix audita, sed etiam singulari virtute barbari victoriam reportare. Posthac suopte more vixerunt, nec linguam subiectorum didicerunt nec pili fecere res quae ad humanum cultum civilemque pertinent: thermas, vias, urbes, bonas artes. Quin etiam excidit aliquamdiu usus nummorum.
Multum intercessit tempus antequam fides Christiana apud Anglos invaluit; quae tandem barbaros Romana doctrina sic imbuit, ut brevi ad summum pervenirent cumulum litterarum. Angli enim non pauci inter optimos scriptores medii aevi numerantur, ut puta Beda venerabilis, Flaccus Albinus Alcuinus, Alfricus Grammaticus. Sed vereor ne fusius de hac re locutus sim; iterum ad runas!
Lupino Lacte Nutriti
Angli, licet saevi principio, tamen a litteris non admodum alieni erant; immo, ut fortasse iam scite coniectastis, secum usum runarum ferebant. Ne nimia materiarum farragine obruamur, duas elegi inscriptiones quae ad studia Latina spectent. Infra posita est bractea, nomisma quoddam ex auro factum, cuius inscriptio initium capit a crista galeae.
De harum significatione runarum – vere abstrusa res et recondita! – ambigitur:
g͡æg͡og͡æ · mægæ ·medu
Nec promptum est dicere, utrum incantamentum quoddam sit an re vera artifex litteras satis nesciverit. Quod autem lectorem admiratione movet, imago est. Nonne effingit lupam infantibus ubera praebentem? Et qui sunt illi infantes, nisi Romulus et Remus? Profecto artifex imitatus est nummum Romanum, cuius genus Urbs Roma appellatur.
Nullum est dubium quin nummus huius generis exemplo fuerit artifici Germano. Nae, ipsae stellae in utraque conspici possunt! Ceterum bracteae illius aetatis tantummodo altera in facie signatae sunt; hanc ob causam ambas imagines in unum coniunxit artifex.
Inter notissimas res inscriptas habetur scrinium quoddam ex Ausona vico Galliae nominatum, Anglice “Auzon casket” (vel “Franks casket”); ibi enim saec. XIX inventum est. Tamen constat scrinium in Anglia saec. VIII ineunte ex ossis balaenae factum esse. Non adhibebatur velut capsa ad reliquias cuiusquam sancti hominis servandas, sed potius capiebat librum, fortasse psalterium. Multae et variae res imaginibus runisque in scrinii lateribus describuntur. Nescioquare etiam hoc in loco artifex imaginem fratrum Romanorum finxit.
Instructa est imago runis, quae Anglice sonant: Romwalus and Reumwalus, twegen gebroðra; afedde hie wylf in Romeceastre, eðle unneah. Hoc est in Latinum versum: ‘Romulus et Remus, fratres duo; hos nutrivit lupa Romae in urbe, procul a patria.’
Quam cupidi videntur huius de geminis fratribus fabulae Angli fuisse! Sunt qui putent hoc studium ex eo ortum esse, quod consimilis videretur narrationi celeberrimae Anglicae. Nam fratres duo, Hengist et Horsa, traduntur cum sua cohorte ferocissima ad Cantiam regionem progressi bella Britannis intulisse. De illis Beda venerabilis in Historia ecclesiastica gentis Anglorum narrat:
“Duces fuisse perhibentur eorum primi duo fratres Hengist et Horsa; e quibus Horsa postea occisus in bello a Brettonibus, hactenus in orientalibus Cantiae partibus monumentum habet suo nomine insigne.”
— Beda venerabilis, Historia ecclesiastica gentis Anglorum, I.XV
Ab Oisc, filio Hengisti, originem duxerunt reges Cantuarienses, quorum stirps exinde appellata est Oiscingi. Illa narratio eo spectavit, ut ostenderet primum regnum Anglorum esse in Cantia conditum; eamque ob causam reguli harum finium dignitate longe antecellere ceteris regibus Anglorum. Auctor porro Historiae Brittonum, qui fertur fuisse monachus Cambrensis nomine Nennius, multas fratrum res gestas in litteras rettulit. Nam memorat Hengist mirum in modum Vortigern, regem Britannorum, decepisse. Illius filia, apud recentiores auctores Rowena nominata, regem inebrium sic allexit ut agros patri traderet, ea sane condicione ut rex se in matrimonium duceret; quae hic mente epota ad libidinem pronus adnuit (silent leges inter convivia!). Eo pacto existimabatur Hengist Cantiam iure (plus minusve) adeptus esse.
Runica Latina
Ac priusquam sermo ad finem adducatur, non ab re visum est aliqua runarum exempla Latinarum conferre. Scrinium enim Ausonium non tantum Anglice inscriptum est, verum uno in loco etiam Latine. Enarrant et insculptae imagines et litterae de Hierosolymorum expugnatione, quae Tito imperante est facta. In marginibus inscriptum est runis: Hér feohtaþ Titus and Iuþeas. ‘Hic pugnant Titus et Iudaei.’ Quod sequitur titulus ex parte Latinis litteris, ex parte runis Latine inscriptus: Hic fugiunt Hierusalim habitatores. Hae autem litterae argumento sunt artificem fortasse non impense doctum fuisse; haud enim perite verba inscripsit quae sunt FUGIANT et afitatores. (Ceterum indagatores runarum litteris Latinis uti solent quadratis, crassioribus autem runis, cum inscriptiones describunt.)
Monumenta, tituli, nummi modo runis, modo litteris Latinis inscribebantur. Dignum memoratu est quod nomina quae in nummis inveniuntur Latinis litteris pro rege, runis pro monetario nonnumquam inscripta sunt. Nec illud praetermiserim, quod Angli videntur etiam sumpsisse aliquas consuetudines scribendi ex cultu litterarum Latinarum; nam exempli causa adhibebantur non numquam compendia, sicut xps et scs pro verbis quae sunt Christus et sanctus. Quae omnia affatim illud demonstrant, quod doctores huius aetatis Latinae linguae non inscii, id est monachi et sacerdotes, interdum operam dedisse runis. Tam cito enim et late novi mores runas scribendi manaverunt per regna Anglorum, ut non sit dubium quin per ecclesiae magistros factum sit. Haud multum de ipsis notis litterarum adhuc locutus sum, sed hae paulum differunt ab vetustissimis runis quae in continenti erant. Per mutatam enim linguam factum est, ut novae voces exstarent; necnon opus fuit runas novas invenire, quibus indicarentur. Imaginem infra affixi, ut runae conspici possint:
R. I. Page
Unus est quem suadeo ut legatis, si quid runarum studii incendere potuerim. Nam Raymond Ian Page, scriptor runarum scientia ornatissimus atque eruditissimus, cuius quidem libros non sine causa de manibus vixdum ponere potui (sunt enim pleni doctrinae!), multa exempla e tenebris prolata exposuit.
Valete in proximum!