Salvete sodales! Invitatus sum a Daniele, hospite huius sedis, ut paucis narrem de rebus quae me potissimum tenent. Mihi nomen est Victor; iam multos annos litteris operam do, non modo Latinis, sed etiam Sueticis antiquis et Islandicis. Mirum enim in modum haec argumenta, prima facie satis diversa, coniungi possunt; nam, ut exemplum proferam, maiores nostri, scilicet incolae terrarum septentrionalium antiqui, litteras Latinas lectitaverunt et nonnumquam in patriam suam linguam verterunt. Certe summo in honore habebantur auctores medii ut vocatur aevi, velut Petrus Comestor et Iacobus de Voragine. Tamen hic illic versa sunt scripta antiquorum auctorum, ut Sallustii et Lucani, quin etiam in versione Islandica sunt Disticha Catonis!
Quae cum mira et pulchra videantur, illud duco dignissimum relatu, quod veteres runas Latine scripserunt. Etenim hae litterae, runae nomine, quae a saeculo II post Christum natum in usu fuerunt Germanarum gentium, medio aevo aliquantisper adhibebantur ad Latine scribendum. Nimirum Dani, Norvegii, Sueti, apud quos fides Christiana invaluisset, preces Latinas ediscere cupiebant. Cum autem litterarum Latinarum adhuc imperiti essent, has preces runis inscribebant, quo melius verba memoria tenerent. Ideo multae sunt inscriptiones, quas ipsi novimus, sicut ”Ave Maria” et ”Pater noster”. Nostra memoria docti homines censent ipsos sacerdotes his litteris usos esse, ut plures ad cultum Christi traducerent.
Custodiat Te Iesus Christus
Velim ego et ostendere quales sint. In imagine infra posita litteras runicas spectatis in bullo aeneo, quod in Suetia saeculo XII factum est. Ipse inspexi necnon pro virili parte interpretatus sum: Benedicat te, BorggæiR, deus pater, custodiat te Iesus Christus, illuminet te virtus Christi per omnia saecula saeculorum (U DLM;70).
Sed ne putaveritis runas omnes respondere ad litteras Latinas, nam ”custodiat” sic inscriptum est, ut ᚴᚢᛋᛏᛅᛏᛁᛅᚦ, kustatiaþ. Intuemini imaginem maiorem factam:
Lapis Sum
Tamen runae Latinae non modo precibus, verum interdum etiam iocis aptae videbantur hominibus huius aetatis. In parvo Suetiae meridionalis vico, qui Lösen vocatur, ecclesia saeculo XIII aedificata est (pro dolor serius destructa!), ubi mira inscriptio runica facta est in lapide parietis: eko : sum : lapis (DR 367), ego sum lapis. Sane hoc potest pertinere ad Christum, qui saepe appellatur lapis angularis, sed cum hic sit lapis in pariete, illud minus veri simile videtur.
Bergen, urbs Norvegica, exempla iucundissima praefert runarum, quae in fragmentis ligneis factae sunt. Ex his aliud inscribitur: ”Pax portantibus, salus habentibus” (N B583), aliud autem affert locum ex Vergilii Bucolicorum libro X: ”Omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori” (N B145). Haec sunt quasi primordia Latinitatis apud gentes septentrionales, quae postea floruit usque ad memoriam nostram. Et iudico haec esse documento quam cupide veteres ad bonas artes accesserint.
Suademus ut alteram partem huius de runis seriei legas, quam hic reperies.