Latin Words and Grammar | Practice your Latin

Litterae Vikingorum, Pars II: Runarum Origo

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Si forte pri­mam partem huius de runis seriei non legisti, eam hic reperies.

Cur res pror­sus bar­bar­i­c­as in sede Lati­na tractem, for­t­asse requiri­tis; nec ini­uria. Quae­nam causa sit, bre­vi aperi­etur, namque in ani­mo est docere qua via runae orig­inem ex lit­teris Lati­nis dux­erint. Quo ut per­ve­ni­am, ex diver­sis scrip­toribus Lati­nis, velut Tac­i­to et Venan­tio For­tu­na­to, eruta non ingra­ta pro­fer­am in lucem.

In prox­i­ma sym­bo­la vos sta­tim in medias res rapui. In ea enim runas medio aevo Latine scrip­tas expo­sui, quae pars precibus, ali­ae iocis con­tineban­tur. Nunc autem rem ab ovo, hoc est ab ini­tio, agam. Illud mihi con­fi­ten­dum est, quod nescimus unde vener­int runae, a quo inven­tae, quan­do pri­mum fac­tae sint. Sed satis con­stat Ger­manos diu impor­tasse poc­u­la, can­tharos, ollas, quae non­numquam ab arti­fi­cibus inscrip­tae et Latine et Graece erant, sicut infra. Con­ver­tite ocu­los ad imaginem:

SCYPHI SIGILLATI IN HOBY INVENTI. IMAGINES FECERUNT ROBERTUS FORTUNA ET KIRA URSEM, MUSAEUM NATIONALE REGNI DANIAE.

Nimirum Ger­mani eo tem­pore talia opera arti­fi­cis cupiebant! Hi scyphi argen­tei in Hoby, vico par­vo Dan­i­co, inven­ti sunt, quo­rum alter nomine arti­fi­cis Grae­co inscribitur, ΧΕΙΡΙΣΟΦΟΣ ΕΠΟΕΙ, alter vero lit­teris Lati­nis, CHIRISOPHOS EPOI – id est Χειρίσοφος ἐποί[ησεν], ’Chiriso­phus fecit’. Sig­illa, tam ele­gan­ter scalp­ta, res in bel­lo Troiano ges­tas effin­gunt: in altero Pri­a­mum cor­pus fil­ii sui ab Achille peten­tem, in altero Odys­se­um arcum clam erip­i­en­tem Philocteti. Cuius sine arcu et sagit­tis, quibus olim ab Her­cule dona­tus erat, Troiam a Grae­cis capi non posse orac­u­lum datum est.

Sed ut ad inscrip­tiones redeam (inde enim ser­mo dev­er­tit), tales viden­tur Ger­manos inci­tavisse ut suas invenirent lit­teras. Huc acced­it quod ii qui in cohort­ibus aux­il­iari­is mil­i­taver­ant, in patri­am regres­si Romanos in scriben­do procul dubio imi­tari volebant.

Ut ver­am orig­inem exigam, non erit alienum paulo accu­ratius inquirere unde sump­ta sit for­ma runarum. Sicut sum­ma­tim attigimus supra, Ger­ma­n­is notae erant lit­ter­ae et Lati­nae et Grae­cae. Maiorem partem runarum ex Lati­nis lit­teris orig­inem tra­here per­spicu­um est, puta: ᚠ e F, ᚱ e R, ᚺ ex H et cetera. Sed satis man­i­fes­tum est saltem ᛟ deriva­tum de Ωμέγα Grae­co, item ᛊ a Σίγμα. Aliquot viden­tur esse novae: ᛃ (j), ᛉ (z), ᛜ (ŋ). For­si­tan mirem­i­ni qua re lit­teras ex tot part­ibus com­mis­cuerint. Equi­dem per­sua­sum habeo Ger­manos – ali­is ali­unde sig­nis excip­i­endis, ali­is excog­i­tan­dis – voluisse lit­teras suas pro­prias effi­cere, lin­guae suae accomodatas.

Taciti sortes

Sunt qui exis­ti­ment Tac­i­tum rerum scrip­torem in opere quod est de orig­ine et situ Ger­mano­rum pri­mum runas tractasse:

Aus­pi­cia sortesque ut qui maxime obser­vant. Sor­tium con­sue­tu­do sim­plex: Virgam frugifer­ae arbori decisam in sur­cu­los amputant eosque notis quibus­dam dis­cre­tos super can­di­dam vestem temere ac for­tu­ito spar­gunt. Mox, si pub­lice con­sul­te­tur, sac­er­dos civ­i­tatis, sin pri­va­tim, ipse pater famil­i­ae, pre­ca­tus deos caelumque sus­piciens ter sin­gu­los tol­lit, sub­latos secun­dum impres­sam ante notam inter­pre­tatur. Si pro­hibuerunt, nul­la de eadem re in eun­dem diem con­sul­ta­tio; sin per­mis­sum, aus­pi­cio­rum adhuc fides exigitur.

Ut bre­vi prae­ci­dam: Ger­mani, cum de rebus futuris scisc­itar­en­tur, sur­cu­los coni­ciebant notis quibus­dam scrip­tos. Runae nec­ne, incer­tum est. Tamen satis con­ven­it tem­pus, quo iudi­can­tur runae pri­mum in usu fuisse; pri­ma enim exem­pla non diu post Tac­i­tum inven­ta sunt. Adde quod in lig­nis inscri­bun­tur, sicut in men­tione ipsius ver­bi runae vetustis­si­ma quam fecit Venantius.

Runa Venantii

Venan­tius For­tu­na­tus, poeta qui saecu­lo VI floruit, facete in carmine Flav­i­um amicum increpat, quod rar­ius ad se scrib­at. Hor­tatur amicum, quam pri­mum ut epis­tu­lam det, quo­quo­mo­do pos­sit – vel lit­teris Hebraicis vel Achaemeni­is! Quin ”runam” adhibet!

An tua Romuleum fas­tid­it lin­gua susurrum?

       Quae­so vel Hebraicis red­di­to ver­ba notis!

Doc­tus Achaemeni­is quae vis per­scribito signis,

       aut magis Argoli­co pange cano­ra sopho.

Bar­bara frax­ineis pin­gatur runa tabellis,

       quodque papyrus agit vir­gu­la plana valet.

TABULA PICTA A LAURENTIO ALMA-TADEMA A. MDCCCXII P. CHR. N. FACTA. VENANTIUSFORTUNATUS CARMINA LEGIT RADEGUNDAE.

Ergo patet runas non modo in res fer­reas et aeneas et in lapi­des inci­di, verum et in lignum; idque haud scio an saepius, quod his auc­to­rum tes­ti­moni­is con­fir­matur. Certe cul­tel­lus et lignea tabel­la cuique in promp­tu erant. Ceterum ipsa for­ma ad inci­den­dum idonea est runarum, quae possint rec­tis lineis insculpi. In ter­ris autem septen­tri­on­al­ibus, quae imbribus adsiduis madent, res ligneae – pro dolor! – cito solvuntur.

Quae Sint Vetustissima Exempla Runarum

Mel­dor­pii in urbe anno MCMLXXIX fibu­la miris lit­teris orna­ta inven­ta est, quae doc­tis vide­tur medio fere saecu­lo I post orbem ser­va­tum fac­ta esse.

FIBULA MELDORPIANA. © CHRISTER HAMP A. MMIX P. CHR. N.

Quid scrip­tum est? Suntne vere runae an lit­ter­ae Lati­nae? Haudquaquam facile dic­tu est; doc­ti alius ali­ud pro­fer­unt. Estne IDIN an NIDI? For­t­asse nomen hiwi in runis? Quin nihil nisi orna­men­tum? In medio relin­quam ut ad pri­mum transeam exem­plum quod vere pro­bari potest.

PECTEN “HARJA” INSCRIPTUS. IMAGINEM FECERUNT ROBERTUS FORTUNA ET KIRA URSEM, MUSAEUM NATIONALE REGNI DANIAE.

Hic pecten, sicut pler­aque runarum exem­pla, in Dania inven­tus est (DR 207). Cum corneus sit, annum doc­ti ascribere pos­sunt CLX post Chris­tum natum. Non est dubi­um quin sac­ri­fi­ca­tui habi­tus sit, quod in palu­dem cum ali­is rebus non­nullis, scutis, armis inscrip­tis, iac­tus erat. Nunc tan­dem certe dicere pos­sumus runas esse: ᚺᚨᚱᛃᚨ, har­ja, quod Latine sig­ni­fi­cat bel­la­torem. Aut nomen est arti­fi­cis aut eius, qui pectinem possidebat.

Mul­tis in locis et in Dania et in Sue­tia sac­ri­fi­cia fac­ta sunt a saecu­lo II usque ad VI. In pro­mun­tu­rio Cim­bro­rum in valle prope Illerup in Dania sita, quae quon­dam lacus fuit, ingens vis inven­ta est telo­rum, lori­carum, scu­to­rum, ex quibus aliquot sunt runis insculp­ta. Doc­ti nos­trae aetatis cre­dunt pug­nam quon­dam prope fac­tam esse. Devic­to­rum arma omnia – satis ad mil­i­tum usum M – deiec­ta sunt in lacum. In armis inve­ni­un­tur nom­i­na runis inscrip­ta Swarta, Wag­ni­jo, Niþi­jo etc.

Non pos­sum quin men­tionem moris faci­am taeter­ri­mi. Ger­mani enim vet­eres, sicut Gal­li, non arma tan­tum, sed ali­quan­do et homines litaverunt. Tal­i­um huma­narum hos­tiarum vetus exem­plum pro­fero, saec. III ante Chris­tum natum fac­tum, sed pos­til­la mos ali­quamdiu man­sit. In Dania prope eum locum, in quo hodie situs est vicus Grauballe, hic vir iugu­la­tus in palu­dem demis­sus est. Mirum in mod­um cor­pus eius ex aere satis ser­va­tum est, ut oris lin­ea­men­ta dilu­cide appareant.

GRAUBALLIENSIS HOMO

Legite Runas!

Runas infra posui, si forte sci­en­ti­am ves­tram runi­cam per­i­cli­tari vel­letis. Hae sunt satis per­spicue inscrip­tae in altero ex cornibus duobus in Galle­hus in Dania inven­tis, quae saecu­lo quar­to ine­unte fac­ta esse exis­ti­man­tur. Dolen­dum est haec XIX saec. abrep­ta a neq­ui­s­si­mo quo­dam homine fusa esse. Ea quae in imag­ine spec­tan­tur cor­nua imi­tan­do fac­ta sunt.

Inscrip­tio in altero cor­nu (DR 12):

ᛖᚲᚺᛚᛖᚹᚨᚷᚨᛊᛏᛁᛉ᛬ᚺᛟᛚᛏᛁᛃᚨᛉ᛬ᚺᛟᚱᚾᚨ᛬ᛏᚨᚹᛁᛞᛟ᛬

Runae vet­eres:

ᚠᚢᚦᚨᚱᚲᚷᚹ                            fuþarkgw

ᚺᚾᛁᛃᛇᛈᛉᛊ                             hni­jïpzs

ᛏᛒᛖᛗᛚᛜᛟᛞ                          tbe­m­lŋod

CORNUA EX GALLEHUS.

Vocab­u­la:

ek – ego

Hlewa­gas­tiz (quod nomen esse videtur)

Holti­jaz (verisimiliter cog­nomen, quod sig­ni­fi­cat aut ”fil­i­um Holti” aut ”Holti oriundum”)

hor­na – cornua

taw­i­do – feci

Victor Frans

Victor Frans

Victor Frans is currently writing his dissertation on Saxo Grammaticus. He holds a BA in Latin from Stockholm University and an MA in Medieval Studies from the University of Oslo. He has worked in the Swedish National Archives and on a project on St. Birgitta of Sweden (14th century).
Written by Victor Frans

Written by Victor Frans

Related articles

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

A March of Condemned Souls This story is an exceptional episode from the Ecclesiastical History, written by the ...
How Catiline was defeated according to Sallust

How Catiline was defeated according to Sallust

Roman historian and politician, Gaius Sallustius Crispus, to many known as Sallust, wrote Bellum ...
Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

The Wonders of Fróðá In this year’s Halloween special in Latin, we will travel back in time to the Viking era ...