Practice your Latin

How can we teach ourselves Latin? (a talk in Latin) – 1/2

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Stu­dents of Latin often ask how to learn Latin, but, I have from 10 years of teach­ing Latin, learned that a teacher can teach only a small part of the lan­guage, but can do much to inspire and show the way so that stu­dents can teach themselves.

This is the first part of a talk I gave in Flo­rence, Italy on teach­ing your­self Latin (Here is part two). Note, that it is in Latin, geared towards those who already have a pas­sive knowl­edge of Latin but want to acti­vate it and speak Latin.

Video in Latin

Audio in Latin

Lis­ten to the talk here on Latinitium.com or in your pod­cast app.

Latin Text

Puer sedec­im annos natus obstupui. Sum­ma aes­tate, sole splen­dente, ante me con­spexi tit­u­lum lat­inum, et di boni, haec lin­gua anti­qua et hic nun­tius per saec­u­la emis­sus me sum­mo stu­dio inflam­mav­it, et ili­co con­sti­tui hanc lin­guam discere. 

Sed erat illa aetas prisca ubi rete omni­um gen­tium vix erat, aut si erat, domi meae sane non erat. Quo­quo modo potui, quae­sivi libros quibus uter­er ad hanc lin­guam nos­tram dis­cen­dam; et rep­peri quos­dam libros, et ut nunc scio, pes­si­mos: tunc vero nesciebam. Et pro viribus hanc lin­guam dis­cere coepi; sed non tam longe pro­gres­sus sum ante­quam cal­cem impe­gi his studiis. 

Sed deinde mul­tis annis post me con­tuli ad uni­ver­si­tatem ut haec stu­dia iam diu inter­mis­sa revo­carem. Et sum­mo cum stu­dio vole­bam hanc lin­guam dis­cere; per bien­ni­um oper­am hic dedi et satis sed­u­lo, immo sedulo–quid dicam “satis”?–et quid fac­tum est? Ab ini­tio, post duos menses, legimus Cae­sarem: De Bel­lo Gal­li­co, liber sex­tus plerumque legi­t­ur. Et insud­abam his rebus; velis remisque conabar intel­legere quid­nam gen­tium ille scrip­sis­set. Et arma­tus lex­i­cis, inter­pre­ta­tion­ibus, com­men­tari­is, denique omnibus sub­sidi­is quae excog­i­tari possint conabar–non dicam leg­ere, nam mater docuit non esse metiendum–excutiebam, conabar extri­care quen­dam sen­sum et per­sol­vere haec aenig­ma­ta inextricabilia.

Prac­tice your Latin with week­ly Latin videos

In our com­mu­ni­ty, you get access to:

  • Video lessons in Latin every week
  • Easy Latin sto­ries with translations
  • Q & A pod­cast about learn­ing Latin we pub­lish new video lessons every week

Sed mox coepi mecum rep­utare utrum idoneus essem qui lin­guam lati­nam dis­cerem; nam cot­ti­die oper­am dabam, neque quic­quam pro­fi­ciebam. For­t­asse oper­am et oleum perde­bam. Nam cot­ti­die com­plures horas inten­de­bam in–quid? in quat­tuor paginas–non, for­t­asse in tres pag­i­nas Cae­saris leg­en­das; et nihil, nihil pror­sus dis­ce­bam, ut mihi videbar. 

Ergo con­sti­tui ante­quam has­tas abicerem ulti­mum impe­tum facere in hanc provin­ci­am; et inter­ca­pe­dine stu­dio­rum uni­ver­si­tar­i­o­rum fac­ta, coepi quaerere in rete omni­um gen­tium, quod tum erat; et ibi imprim­is duos libros vel duo gen­era libro­rum repperi. 

“deinde intellexi alias vias esse”

Et nunc quaer­it­ur cur­nam gen­tium haec omnia nar­raver­im. Hoc quaer­it­ur.  Et hoc volui vobis nar­rare, quia exper­tus sum quam dif­fi­cile, quam ardu­um esse pos­set dis­cere lin­guam lati­nam tralati­cia quae dic­i­tur ratione. Et maxime quia putabam nul­lam aliam viam exstare, nul­lam aliam metho­d­um esse. 

Sed deinde intellexi alias vias esse; et intellexi nos posse, immo for­t­asse necesse esse nos­met ipsos docere, quia qui sunt mag­istri qui possint, nescio, denas horas vel octonas horas cot­ti­die cum dis­cip­ulis suis ver­sari? Raris­si­mum est: sane sunt loci ubi liceat per­petuo in lin­gua lati­na ver­sari, sed hi sunt rari loci.  Ergo nos­met ipsi debe­mus nos docere, et dis­cip­uli ipsi debent suo Marte dis­cere: pos­sumus offend­ere, quid dicam, offerre eis quibus­dam vel quas­dam artes, tech­nas, libros, con­sil­ia; sed serius ocius debent ipsi suo Marte per­venire ad fastigium illud lin­guae latinae. 

Ergo quae­sivi in rete, in rete rep­peri duo gen­era libro­rum: imprim­is col­lo­quia lati­na, et illam seriem libro­rum quae inscribitur Lin­gua Lati­na per se illus­tra­ta. Et sum­mo cum stu­dio haec leg­e­bam. Nunc potui leg­ere aliq­uid satis facile, poter­am intel­legere. Lec­titabam hos libros.  Haud scio an Lin­guam Lati­nam per se illus­tratam, vel saltem pri­mum vol­u­men ‘Famil­iam Romanam’, haud scio an tricies librum per­legerim et aus­cul­taver­im; nam haec omnia recitabam et aus­cultabam. Et sic potui post aliqu­os menses per­venire ad, ut vere dicam, ad quan­dam sci­en­ti­am huius lin­guae, et mihi recepi ad uni­ver­si­tatem: ibi ah, quid fac­tum est, poter­am leg­ere! non optime, et neque omnia, sed poter­am leg­ere et intel­legere eodem tem­pore: non ver­tendo, sed leg­en­do intellexi. Bene.

Sed cur­nam dis­ca­mus Latine? Nam sem­per loquimur de modis, de rationibus, bene; sed cur?  Et mul­tae causae sunt, sed una, dix­erim, est ceteris longe praes­tantior: et est ut lega­mus scrip­ta anti­qua, vel scrip­ta recen­tio­ra. Alii hoc faci­unt scil­icet ut res ges­tas legant, ut dis­cant de rebus gestis, alii quod putent apud vet­eres, apud recen­tiores esse qua­si mar­gar­i­tas, esse cog­i­ta­tiones hominum per saec­u­la lit­teris man­datas quae eti­amnunc possint afferre aliq­uid com­mod­i­tatis, aliq­uid fruc­tus nobis hominibus. Et deinde sunt qui delecten­tur ipsa lin­gua, scil­icet; et nomen meum prof­i­te­or in his omnibus greg­ibus, ut vere dicam.  Bene.

Sed in qual­i­bet ratione docen­di vel dis­cen­di, nam haec omnia per­ti­nent et ad rationem docen­di et ad rationem dis­cen­di, finis oportet sit ut lega­mus, ut intel­lega­mus dum legimus.  Bene.

Sed nunc, ut puto, nem­inem fugit quam longum iter eme­tien­dum sit, quam ardu­us mons ascen­den­dus sit ut per­ve­ni­a­mus ad ali­quam sci­en­ti­am huius lin­guae nos­trae. Et sive in radi­cibus mon­tis, sive in medio monte ver­samur, iuvat pluri­mum con­stituere quas­dam metas cer­tas ad quas cur­ra­mus.  Sint metae propin­quae quae nos adi­uvabunt in con­sue­tu­dine cot­ti­die stu­den­di, cot­ti­die leg­en­di colen­da et ine­un­da; et sint metae long­in­quae quae nos in hoc tam lon­go cur­su retineant. 

Et quales sint hae metae propin­quae?  Pri­mum sint tales quales atti­gi satis facile possint velut: cot­ti­die denas pag­i­nas legam, bene; aut cot­ti­die binos ver­sus memo­ri­ae mand­abo, aut cot­ti­die dena vocab­u­la dis­cam, aut aliq­uid quod fieri pos­sit sine mag­ni, quid dicam, sine mag­no negotio. 

Deinde sint metae long­in­quae, quae ut dixi supra, ut sic loquar, retineb­unt­nos in cur­su longis­si­mo; et erunt tales quales: hoc anno legam for­t­asse omnia capi­ta alicuius lib­ri, for­t­asse Famil­i­ae Romanae; aut hoc anno decem ora­tiones Cicero­nis intel­legam; aut hoc anno mille ver­sus memo­ri­ae mand­abo: aliq­uid quod satis dif­fi­cile sit ad quod per totum annum cur­rere pos­simus. Bene.

Nihil ali­ud magis soleo dis­cip­ulis meis praecipere quam ut quam pluri­ma facil­li­ma legant, talia qualia ipsi intel­legere possint sine mag­no nego­tio. Et nobis­cum his tem­po­ribus optime agi­tur quia nobis est rete omni­um gen­tium quod nobis supped­i­tat immen­sam, prope infini­tam copi­am libro­rum, idque gratuito. 

Et imprim­is censeo duo nom­i­na aut duos indices, duas inscrip­tiones libro­rum quaerendo/as esse, quae sunt “Latin Read­ers”, quae sunt fabel­lae facil­iores vel loci desump­ti ex scrip­toribus antiquis inter­dum mutati quo facil­iores sint; et hi lib­ri plerumque ede­ban­tur saecu­lo unde­vices­i­mo aut vices­i­mo for­t­asse ine­unte.  Et inter hos libros dix­erim “Fab­u­lae faciles” a Ritchie con­scrip­tas esse for­t­asse si non opti­mae, satis iucun­dae mea sententia. 

Sug­gest­ed read­ing: Best books for learn­ing Latin

Et deinde sunt illa col­lo­quia lati­na quae me magna ex parte docuerunt latine loqui; et sunt for­t­asse vobis omnibus nota, sed tamen dicam: sunt col­lo­quia, sunt dialo­gi scholas­ti­ci in usum dis­cip­u­lo­rum scrip­ti; saecu­lo sex­to dec­i­mo hoc genus lit­ter­arum flo­re­bat. Et exs­tat sil­va, immen­sa copia huius gener­is libro­rum ut pos­simus cot­ti­die leg­ere talia neque umquam fere exhau­rire hunc fontem.

Sunt alia facil­ia, alia sunt mul­to dif­fi­cil­io­ra. Imprim­is vobis com­men­dem col­lo­quia Corderii quia sunt facil­ia, sunt facil­li­ma.  Incip­i­unt hoc modo fere: “Salve!” “Ah salve!” “Ut vales?” “Bene valeo.” “Quid facere vis?” “Volo stud­ere.” Scil­icet omnes dis­cip­uli vol­unt stud­ere.  Sunt dis­cip­uli enim pro­bis­si­mi. Sed sunt satis ari­da haec col­lo­quia. Et deinde sequ­un­tur col­lo­quia Eras­mi et col­lo­quia Iaco­bi Pon­tani; et haec col­lo­quia sunt perquam doc­ta. Eras­mi col­lo­quia sunt ioco­sis­si­ma, et Pon­tani col­lo­quia sunt satis iocosa, sed aeque doc­ta quam illius Eras­mi. Et qui haec col­lo­quia, non modo haec sed eti­am alia, lec­ti­taver­it, sibi para­bit fac­ul­tatem non modo horum scrip­to­rum leg­en­do­rum, sed fere cuius­li­bet scrip­toris leg­en­di; quia hi scrip­tores, dico Pon­tanum, Eras­mum, Corderi­um hau­riebant locu­tiones ex Cicerone, ex Plau­to, ex Ter­en­tio, ex omnibus denique scrip­toribus qui pro­batis­si­mi haber­en­tur saecu­lo sex­to dec­i­mo. Et ita est qua­si, nescio, far­ra­go quaedam, et si quis leg­erit talia, erit para­tus ad quem­li­bet scrip­torem antiqu­um leg­en­dum. Bene; et sane discimus eti­am Latine loqui.

Et nunc id quaer­it­ur, nonne: bene, est bon­um leg­ere; sed cur latine loqua­mur? Bene: sunt qui dicant quia iucun­dum est; et non nego, non nego.  Sed in omnibus rebus est–in omnibus his rebus finis est quo melius lega­mus et intel­lega­mus scrip­ta. Sit iucun­dum Latine loqui, bene; sed oportet sit utile. Oportet sit utile ad quid? Ad leg­en­dum, ad intel­le­gen­dum.  Ergo hoc facimus ad scrip­ta melius intel­le­gen­da, et ad altius intellegenda. 

Et ut audivimus–puto, nam ital­ice non bene scio–lingua lati­na non est aenig­ma per­sol­ven­dum, sed est lin­gua. Sane, non adeo mul­ti Romani restant, sed tamen est lin­gua; et qui lin­guam, quid dicam, qui lin­guam lati­nam loquitur, intel­le­git, sen­tit esse ver­am lin­guam, non esse rem dis­se­can­dam. Et mehercle, haud ita pri­dem unus ex dis­cip­ulis meis, postquam pri­mum locu­ti sumus latine, excla­mav­it “Mag­is­ter, modo intellexi lin­guam lati­nam esse lin­guam!” Et est aliq­uid; et hoc non iocan­di causa dico, sed hoc excla­mav­it, et qua­si cum gau­dio, quia adeo longe discesser­at haec lin­gua, haec ratio eius dis­cen­dae, ut non perciperet esse lin­guam; sed simul ac coepimus latine loqui, sen­timus: ah, di boni, est lin­gua, optime!  Et deinde for­t­asse si mul­tum loquimur, si con­sue­vimus uti his omnibus ver­bis et locu­tion­ibus, con­struc­tion­ibus quae inve­ni­un­tur apud scrip­tores, tum cum ipsi offend­e­mus, cum ipsi occur­re­mus, incide­mus in has locu­tiones, in haec ver­ba, in has con­struc­tiones, non erunt nobis igno­tae: erunt qua­si ami­cae, quia ipsi scimus, ipsi vidimus, ipsi diximus! 

Et ad con­fi­den­ti­am cor­rob­o­ran­dam, et hoc puto max­i­mum esse for­t­asse; nam plerumque, et hoc exper­tus sum in mul­tis dis­cip­ulis: plerumque timent scrip­tores antiqu­os, timent Ciceronem, Tac­i­tum, for­t­asse mer­i­to. Sed mul­ti timent scrip­tores antiqu­os aggre­di vel adire ad eos. Sed qui Latine loquitur–qui facil­li­ma legit–sed qui Latine loquitur ipse uti­tur his locu­tion­ibus; mul­to con­fi­den­tius aggredi­etur ad illos fontes antiqu­os. Cum videb­it locu­tiones quales sunt, nescio, Quae cum ita sint–bene, hoc iam ses­cen­ties dixi ami­cis meis, ergo non erit mirum. Aut quae­li­bet locu­tiones erunt satis notae. Ergo, confidentia–et hoc est max­i­mum in studi­is nos­tris: sine con­fi­den­tia tota res, totum aed­i­fi­ci­um corruet. 

Pars altera hic invenitur.

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...
Latin Audio Archive

Latin Audio Archive

To truly master reading Latin you have to develop good listening comprehension skills. To help you with this, we ...