Practice your Latin

The Life And Works Of Terence

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Of all the Roman play­wrights, Ter­ence has always been held to show­case the most ele­gant Latin. Dur­ing the renais­sance, his plays was the ide­al source of col­lo­qui­al expres­sions nec­es­sary for speak­ing Latin in every­day life. Today, we dis­cuss this great author, his life and works—all in Latin.

Suggested watching & reading

Check out this video and and arti­cle on Plau­tus, the oth­er great play­wright of ancient Rome. 

Video in Latin

Watch a video where the con­tent is explained and sup­port­ed by ani­ma­tions to facil­i­tate under­stand­ing and retention.

Audio in Latin

Lis­ten the audio of this video / arti­cle here on Latinitium.com or in your pod­cast app.

Latin Text

Here you’ll find a tran­script of the episode for easy print­ing or reviewing.


Sal­vete! Ego sum hos­pes vester Daniel. Haec est series ser­mon­um Lati­no­rum, ubi Latine loquor de vari­is argu­men­tis velut de locu­tion­ibus Lati­nis, de lit­teris Lati­nis, et de ali­is magis nugacibus rebus. Si vul­tis videre ipsa ver­ba huius ser­mo­nis, ite ad latinitium.com/podcast.

Haud ita pri­dem, in ser­mone quar­to vitam atque opera Plau­ti comi­ci sum­ma­tim expo­sui: cum non modo Plau­ti verum eti­am Ter­en­tii fab­u­las his diebus in manibus habeam, aequ­um est de eo quoque ver­ba facere ne videar Ter­en­tium miserum posthabere. Audi­etis quid Ter­en­tius dicatur secum e Grae­cia tulisse ante­quam mor­tu­us sit, quid Cae­sar et Cicero de Ter­en­tio iudi­caverint et num comoe­dias suas reapse fecer­it Ter­en­tius et mul­ta alia.

 
Fontes

De Ter­en­tii vita fere unius Sue­tonii scrip­ta ad nos per­venerunt, alio­rum scrip­to­rum reliquiae tan­tum nobis sunt. Iam vero, Sue­to­nius, qui idem de vita Cae­sarum scrip­sit, mul­to post Ter­en­tium floruit. Sue­to­nius autem usus est scrip­tis alio­rum velut Fen­estel­lae, de quo scrip­tore pau­ca com­per­ta sunt, cum scrip­ta pau­cis reliqui­is excep­tis interciderint.

Gra­tias igi­tur agimus Sue­to­nio qui vitam Ter­en­tii scribere sibi sumpser­it. Quamquam in illo lau­dan­do est quidam modus ser­van­dus, nam eorum quae bonus Sue­to­nius nar­rat licet alia vera sint, alia pro­fec­to minus verisi­m­il­ia vel omni­no fal­sa iudi­can­da sunt. Nihilomi­nus, Sue­to­nius est vitae Ter­en­tii fons qui opti­mus extat.

Vita Terentii

Pau­cis com­plec­tar vitam comici:

Pub­lius Ter­en­tius Afer, Carthagine natus est sed de ipso anno ambig­i­tur: aut anno 195 aut 185 ante Chris­tum natum. Quod in medio relinquam.

Ter­en­tius Romae ser­viv­it Ter­en­tio Lucano sen­a­tori qui illum lib­er­aliter instituen­dum curav­it et “mature” ut ait Sue­to­nius, man­u­misit. Ter­en­tius cum mul­tis nobilibus famil­iarit­er vix­it sed maxime cum Sci­p­i­one Africano minore et C. Laelio.

Ter­en­tius priusquam clarus fac­tus est poeta, dic­i­tur recitavisse Andri­am comoe­di­am, quam pri­mam scripser­at, Cae­cilio poet­ae iam provec­ta aetate. Pri­mum sub­sel­lio res­i­dens iux­ta lec­tu­lum recitavit deinde, post pau­cos ver­sus invi­ta­tus est ut accum­beret et una cenaret, cetera deinde magna Cae­cilii admi­ra­tione per­cu­cur­rit. Magis autem admi­ran­dum est illud quod illa omnia fac­ta sunt bien­nio postquam Cae­cil­ius mor­tu­us est!

Postquam vero fab­u­lae Ter­en­tii steterunt, fama fuit eum esse adi­u­tum in scriben­do a Sci­p­i­one et Lae­lio, quam famam non omni­no refu­tavit. Sue­to­nius scrib­it videri Ter­en­tium ideo lev­ius se defendisse quod illa fama Sci­p­i­oni et Lae­lio gra­ta esset.

Eodem Sue­to­nio teste Ter­en­tius non­dum quin­tum atque vices­i­mum annum egres­sus, Roma pro­fec­tus est neque umquam postea vis­us est. Sed de eius exi­tu mira fama memo­ri­ae prodi­ta est, nam mag­nas it fama per urbes. De qua mox dicam.Join the Sodali­ci­um because we reg­u­lar­ly send out tips, updates and learn­ing material. 

Fabulae Ipsae

Quot fab­u­las scrip­sit? Inter fere omnes hodie con­stat eum sex fecisse fab­u­las, quae omnes ad unam ad nos per­venerunt, quod tes­tatur de vir­tute earum.

Antiquis autem tem­po­ribus fuerunt qui con­teren­der­ent Ter­en­tium e Grae­cia rede­un­tem in mari peri­isse cum cen­tum et octo fab­u­lis e fab­u­lis Menan­dri con­ver­sis. Quod fidem excedere vide­tur, sed uti­nam verum sit! Olim illae arca probe inclusae for­t­asse in fun­do maris invenientur.

Prac­tice your Latin with week­ly Latin videos

In our com­mu­ni­ty, you get access to:

  • Video lessons in Latin every week
  • Easy Latin sto­ries with translations
  • Q & A pod­cast about learn­ing Latin we pub­lish new video lessons every week

Ter­en­tius, sicut Plau­tus, fab­u­las Grae­cas Lati­no ser­mone expres­sit. Cum autem Grae­cae ad nos inte­grae non per­vener­int, haud facile est aequ­um ferre iudi­ci­um de Ter­en­tii genere scriben­di. Sed eum plane suum esse licet con­icere ex com­men­tari­is Donati gram­mati­ci, ex iudici­is antiquo­rum denique ex ipso modo quo valuit Latine mores var­ios per­son­arum sum­mo col­ore illus­trare, ut veri homines qui alius alio modo cog­i­tant, esse videantur.

Pub­lius Ter­en­tius Afer (Ter­ence), Andria, Act 1, scene 1, illus­tra­tion from a medieval man­u­script, codex Vat­i­canus Lat­i­nus 3868 (Lind­say-Kauer’s codex C), foli­um 4 verso.

Plautus & Terentius

Qui a Plau­to ad Ter­en­tium tran­siver­it, pri­mum omni­um ani­mad­vertet poet­am in pro­l­o­go non argu­men­tum nar­rare sed de lit­teris dicere, rationem scriben­di suam defend­ere, alios incre­pare.
Por­ro hi poet­ae et ora­tione inter se maxime distant.

Plau­tus qui saepe qua­si accusa­t­us est inquinatae ora­tio­nis vel incon­di­ti dicen­di gener­is, non dubi­tat nunc uti ser­mone pro­le­tario, ut ait Plau­ti miles, nunc Grae­cis­sare nunc ver­ba fin­gere ut iure haberi pos­sit ger­manus nova­tor ser­mo­nis Latini.

Ter­en­tius autem ser­mone magis lec­to atque per­spic­uo usus efficit genus dicen­di poli­tum atque urbanum, id quod gram­mati­ci attribu­unt amici­ti­ae atque famil­iar­i­tati quae inter Ter­en­tium et Sci­p­i­onem et alios nobiles intercedebant.

Quo­ni­am ver­bis atque syn­taxi propius acced­it ad ora­tionem Cicero­nis eiusque aequal­i­um quam Plau­tus, min­ime mirum si Latine dis­centes usque ad saecu­lum duode­vices­i­mum a Ter­en­tii fab­u­lis saepe dis­cere coeperunt.

Sed quid antiqui, quid de Ter­en­tio poeta senserunt? Var­ro, inves­ti­ga­tor ille antiq­ui­tatis dili­gen­tis­simus, sic de tribus comi­cis Cae­cilio, Ter­en­tio, Plau­to iudicat:

in argu­men­tis Cae­cil­ius posc­it pal­mam, in ethesin Ter­en­tius, in ser­monibus Plautus.

Ter­en­tius igi­tur in moribus vincit. Cicero scrib­it eun­dem Ter­en­tium esse “lec­to ser­mone” et Cae­sar illum qui­dem dimidia­tum esse Menan­drum, quia ei desit vis com­i­ca, sed esse puri ser­mo­nis amatorem.

Prac­tice your Latin with week­ly Latin videos

In our com­mu­ni­ty, you get access to:

  • Video lessons in Latin every week
  • Easy Latin sto­ries with translations
  • Q & A pod­cast about learn­ing Latin we pub­lish new video lessons every week

Consilium

Ante­quam finem facio, librum Latine scrip­tum qui ad Ter­en­tium per­tinet vobis com­men­dare velim, qui est P. Ter­en­tii comoe­di­ae sex a Johanne Stir­ling quem com­po­suit. Hoc libro con­ti­nen­tur non modo ipsae fab­u­lae Ter­en­tii sed infra ver­ba poet­ae inve­ni­un­tur eadem ver­ba sed ordine ver­bo­rum muta­to et sup­pletis ver­bis quae sub­au­di­antur. Haec edi­tio mihi mag­no usui fuit pri­mum Ter­en­tii opera leg­en­ti. In pag­i­na huius ser­mo­nis apud latinitium.com/podcast inve­ni­etis nex­um seu lig­a­men quod ad librum PDF ducit.

Uter comi­cus vobis magis placet, Plau­tus an Ter­en­tius? Uter facil­ior esse videtur?

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...
Latin Audio Archive

Latin Audio Archive

To truly master reading Latin you have to develop good listening comprehension skills. To help you with this, we ...