Contents
I recently re-read the great Roman novel Satyricon by Petronius, and I thought it would be useful to do a video about Petronius. Amelie and I spent an hour finding a place free from the violent winds of Stockholm.
Video in Latin
Audio in Latin
Listen to the audio of this essay here on Latinitium.com or in your podcast app:
Latin Text
Hodie de Petronio sermo erit. Discetis quis fuerit, quemadmodum sibi mortem inter epulas consciverit, et cur purissimae impuritatis auctor vocatus sit.
“Illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur, utque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat.”
— Tac. An. 16.18
De vita Petronii
Paucissima de Petronio comperta habemus. Et sicut fit in rebus antiquioribus tempus ipsum rem obscuravit: Itaque multi et docti homines de aetate quo Petronius fuit et quo opus eius, Satyricon libri, scriptum est, inter se disceptaverunt: alius primo, alius secundo, alius tertio saeculo post Christum Natum opus compositum esse.
Inter multos autem nunc fere constat Petronium fuisse primo saeculo post Chr. Nat. Ut aliquid saltem de Petronio eruamus ad Tacitum recurrendum est, qui unus nobis hic nobis subvenire possit. Etenim Tacitus, ille rerum gestarum scriptor quem multi discipuli in somniis vocabula et sententias obscuras torquentem viderunt ante tentamen, nonulla memoriae prodidit de homine cui nomen Titus Petronius Niger. Hic iampridem habetur idem esse qui Gaius Petronius Arbiter qui opus illud Satyricon scripsit.
Quid igitur Tacitus ille perspicuitate praestantissimus de hoc homine litteris consignavit? Non plurima sed non ideo contemnenda.
Petronius proconsul Bithyniae et consul fuit. Et hos magistratus ita gessit ut Tacitus eum ‘vigentem ac parem negotiis’ scripserit.
Postea adsumptus est arbiter elegantiae inter familiares Neronis Principis. Nam scilicet omnes cupiditates explendae sunt quadam elegantia. Princeps nihil suave neque sibi dignum putabat quod ille arbiter elegantiae non prius approbavisset. Hinc nomen Arbitri Petronio inditum est, ut sit Petronius Arbiter.
His autem rebus nata est invidia Tigellini cuiusdam qui praefectus praetorii fuit, quem alibi Tacitus fuisse ‘foeda pueritiâ et impudicâ senectâ’nobis narrat. Hic homo cum videret Petronium esse aemulum et scientia voluptatum se potiorem, excanduit. Hoc scilicet ferre non potuit. Aliquid faciendum erat. Tigellinus igitur—quid enim faceret homo praeclara pudicitia?— praefectus praetorii apud Neronem Petronio objectat amicitiam Flavii Scaevini—Scaevinus unus ex eis erat qui in Neronem coniuraverant. Iam vero quo maiorem fidem hoc mendacium apud principem haberet, Tigellinus servum Petronii corrupit ad indicium et Petronius ille arbiter elegantiae comprehensus est.
De Petronii morte
Petronius cum Cumis in custodia esse diutius ferre non posset, consituit sibi mortem consciscere. Quomodo hoc fecit? Venenum hausit? Pugionem in pectore fixit? Se urso devorandum obiecit? Nil minus. Secus enim ac Cato minor qui exitum non dubitavit properare, Petronius vitam non cito finivit: venas primum incidit, dein eas obligavit, postremo vero rursus aperuit et cum amicis ad mensam confabulatus est. Hic sermo non erat de rebus gravissimis, de philophia, de immortalitate sed de rebus levibus, quin etiam carmina et versus audiebantur. Inter haec, Petronius in alios servorum se largum, in alios vero crudelem se gessit largitione et verberibus usus. Postremo, dum ad mensam sedet, somno indulsit ut mors videretur fortuita potius quam coacta.
De scriptis Petronii
Unum opus, Satyricon libri, ad nos pervenit neque id integrum, maior enim pars intercidit. Sunt qui contentendant tantum decimam partem nobis servatam esse. Sed parcamus lacrimis, nam quae exstant, non sunt omnino disiuncta sed sunt quasi fabulae vel scaenae libri quae per se bene stare possint.
Satyricon inter scripta Romanorum quasi alba avis haberi potest, nam accedit satis prope ad illud genus quod interdum vocatur Fabula Romanensis, quod genus nostra memoria quidem obtinet. Sunt illae fabulae continuatae quales sunt Dominus Anulorum, et Scelus et Poena. A Graecis orgine ductâ hoc genus apud scriptores Latinos non maximopere floruit, inter quos maximi Petronius et Apuleius, de quibus Macrobius:
““Argumenta, fictis casibus amatorum referta, quibus multum se vel Arbiter exercuit vel Apuleium nonnumquam lusisse miramur. ”
— Macr. Somn. 1.2.8
Petronii operis principales partes agunt Encolpius, studious artis rhetoricae, idemque fabulae narrator, et amicus eius Ascyltus, et Giton, quem uterque eorum deperiunt.
Hi multa et varia et mira pericula patiuntur quorum haud scio an notissima sint fabula de vidua Ephesia, fabula de Versipelle, quae vero famā cedunt ili, Cenae Trimalchionis.
Hac parte narratur cena quam habet Trimalchio, novus homo, qui e servo factus est ditissimus; depingitur homo quadam rusticitate non contemnenda. Hic haudquaquam moribus urbanus is es qui non dubitet quidquam facere ut laudes et risum convivarum excitet. Ut divitias suas ostentet, dapes exquisitissimas et inauditas apponendas curat. Totus in lautitiis et facetiis versatur.
Sunt qui putent, neque fortasse immerito, Petronium hic carpere mores principis, que m sub nomine Trimalchionis occultari contendant; etsi Trimalchio haudquaquam per omnia Neronis persimilis, tamen vitiis quibusdam non multum differt.
De genere scribendi et sermone
Satyricon, et maxime illa pars quae Cena trimalchionis vocari solet, nobis praebet sermonem Latinum maxime varium: Petronius enim quo verisimiliores sermones videantur qui habentur, non mediocri arte effingit personas ita inter se loquentes ut sermo personae loquentis cum loco vel condicione eiusdem congruat; insunt igitur multa sermonis vulgaris et plebeii, quae genera sermonis cum aliis inter se commixta frustra alibi quaeras. Cum alia tum legimus scriptum ‘vinus’ pro ‘vinum’. Insunt porro plurimae locutiones lepidae et insolitae, quales sunt “malam parram pilavi” et illud “urceatim pluit” quod licet multis tritissimum videatur, apud Petronium solum invenitur. Hinc igitur multa disci possunt.
Homines docti saeculis praeteritis non semper apertis laudibus eum cumulavere qui propter argumenta levia, saepe obscoena eum esse ”auctorem purissimae impuritatis” scrispere.
Satyricon tamen opus est dignissimum lectu quia Petronius valet nobis ante oculos has personas inter se tam diversas summa arte depictas proponere.
Proinde legitote ut, proxime cum Baccho praeter modum indulseritis, cum Petronio dicatis “plane mattus sum, vinus mihi in cerebrum abivit”.
Tantum’st, bene valete!