Practice your Latin

Spoken Latin — Cicero searches for the tomb of Archimedes

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Cicero’s works are replete with sto­ries and anec­dotes, but my favourite is the one where he brings out his inner Indi­ana Jones and goes search­ing for the tomb of Archimedes. It is found in the fifth book of his philo­soph­i­cal work Tus­cu­lanae dis­pu­ta­tiones.

Sug­gest­ed watch­ing: Spo­ken Latin — Cicero’s sto­ry about gar­dens and deceit

In the video below I read and explain the passage—all in Latin of course :). 

Video in Latin

Audio only

Lis­ten to the audio only

Video transcript

Sal­vete, sodales! Mihi nomen est Daniel. Si me non nos­tis, una cum Amelia, ami­ca mea sedem Latinitium.com con­di­di, ubi sub­sidia latine dis­cen­tibus et docen­tibus praebe­mus. Si vul­tis plures pel­lic­u­las huius gener­is, Lati­nas pel­lic­u­las dico, potestis sub­scribere, ut aiunt, aut vos con­ferre ad Patreon.com/latinitium, ubi sin­gulis sep­ti­ma­n­is novas pel­lic­u­las edimus.

Sed ad rem—ad Ciceronem.

Prac­tice your Latin with week­ly Latin videos

In our com­mu­ni­ty, you get access to:

  • Video lessons in Latin every week
  • Easy Latin sto­ries with translations
  • Q & A pod­cast about learn­ing Latin we pub­lish new video lessons every week

Hic locus est jucundis­simus scil­icet quia cur­nam gen­tium vobis prae­beam locum taedii plenum? Numquam her­cle faci­am! Locus est iucun­dus, immo iucundis­simus, et satis insoli­tus. Hunc locum desump­si ex Tus­cu­la­nis illis dis­pu­ta­tion­ibus Cicero­nis, quas dis­pu­ta­tiones for­t­asse pri­mum legi abhinc tri­en­ni­um vel quadri­en­ni­um; non satis mem­i­ni, sed tamen sunt dig­nis­si­mae quae legan­tur; est oper­ae pretium evol­vere, quia mul­ta eaque gravia ibi tractantur. 

Sed hic locus non est gravissimus. 

Cicero enim nar­rat de inves­ti­ga­tione sua Archimedis sepul­chri, de inda­ga­tione Archimedis sepul­chri. Praelegam: 

Archimedis ego quaestor igno­ra­tum ab Syra­cu­sa­nis cum esse omni­no negar­ent saep­tum undique et vesti­tum vepribus et dumetis inda­gavi sepulcrum. 

Cic. Tusc.

Cicero indaga­bat sepul­crum, id est, quaere­bat, inves­ti­ga­bat sepul­crum Archimedis illius Grae­ci. Hoc faciebat quaestor, id est, cum erat quaestor; Cicero erat quaestor et quaere­bat hoc sepul­chrum. Sepul­chrum quid est? Sepul­chrum est locus ubi cor­pus humanum mor­tu­um col­lo­catur— ubi cadav­er collocatur. 

Syra­cu­sani autem ignor­a­bant hoc sepul­chrum et nega­bant esse, id est, non puta­bant esse sepul­crum. Si quis rogav­er­at, respon­de­bant “non est, nul­lum est est.” Sed Cicero sic non credebat.

et saep­tum undique et vesti­tum vepribus sepul­crum indagavit

ibid.

id est quae­siv­it et rep­per­it. Saep­tum undique, id est, ex omnibus part­ibus cir­cum­da­tum est, et vesti­tum et tec­tum vepribus et dumetis. Vepres et dumeta sunt fere fru­tices, qua­si par­vae arbores—frutices spin­osi et inter se implicati.

Est locus plenus dumis et dumus est fere fru­tex spin­osus. Pergam 

tenebam enim quos­dam senariolos

ibid.

Sci­ebat Cicero esse quos­dam senar­i­o­los quos in ejus mon­u­men­to esse inscrip­tos acceper­am.” et hic sunt qui dicant tenebam sig­nifi­care Ciceronem reapse habuisse hos ser­ar­i­o­los; alii sunt qui dicant tenebam sig­inifi­care sci­ebam, id est, memo­ria tenebat, vel sci­ebat aliq­uid de his senariolis. 

quos in eius mon­u­men­to esse inscrip­tos acceperam

ibid.

Acceper­at, idem est quod audier­at: Audier­at Cicero hos ver­sus, hos senar­i­o­los esse inscrip­tos in mon­u­men­to illius Archimedis. Est mon­u­men­tum, et in eo mon­u­men­to hi ver­sus sunt scripti. 

Hi ver­sus declar­a­bant in sum­mo sepul­cro sphaer­am esse posi­tam cum cylin­dro. Ego autem cum omnia col­lus­trarem oculis.

ibid.

Col­lus­trare est fere idem quod illus­trare, sed col­lus­trare est illus­trare ex vari­is part­ibus, qua­si lumen adferre et adhibere ad rem sed ex omnibus part­ibus. Sed hic Cicero non uti­tur lumine sed oculis suis. Sig­ni­fi­cat hic fere idem quod dili­gen­ter inves­ti­gare, inquirere, quaerere.

Est enim ad por­tas Agra­gan­ti­nas magna fre­quen­tia sepulchrorum.

ibid.

Magna fre­quen­tia sepul­chro­rum: id est mag­nus numerus sepul­chro­rum.

Ani­mad­ver­ti col­umel­lam non mul­tum e dumis eminentem.

ibid

Cicero hic subito vid­it col­umel­lam: Col­umel­la est par­va columna.

Col­umel­lam non mul­tum e dumis eminentem

ibid.

Col­umel­la eminebat, exsta­bat ex illis dumis—sed non mul­tum, satis tamen ut con­spici posset. 

in qua iner­at sphaera fig­u­rae et cylindri.

ibid.

Ecce haec erant ea ipsa quae quaerebat.

Atque ego sta­tim Syracusanis—erant autem principes mecum

ibid.

Principes Syra­cu­sano­rum, homines nobiles, vel qui rebus Syra­cu­sa­nis praeer­ant, cum Cicerone erant.

Dixi me illud ipsum arbi­trari esse quod quaererem.

ibid.

Cicero dix­it se putare se invenisse id quod quaer­eret, nempe sepul­chrum Archimedis. Arbi­tror est fere idem quod putare, censere, reri.

Immis­si cum fal­cibus mul­ti pur­garunt et ape­ruerunt locum

ibid.

In locum sepul­chri immisi sunt, ut sus­pi­cor, servi, dum Cicero in sel­la sedet et vinum bibit—nescimus, sed certe non lab­o­rat. Immit­tun­tur igi­tur mis­eri qui pur­gent locum eumque ape­ri­ant. Hi immit­tun­tur cum fal­cibus. Falx est fere cul­ter cur­va­tus ad herbas secandas.

Quo cum pate­fac­tus esset adi­tus ad adver­sam basim accessimus

ibid.

Adi­tus hic est cum qua­si via vel iter ad ipsum locum fac­tum est, ut homines adire possint. Basis est qua­si pes mon­u­men­ti, id in quo reli­qua pars stat. Si habe­mus signum alicu­jus homin­is, ipsum signum stat in pede, id est, in basi.

Acces­sit idem est quod appropin­qua­vit, adi­it.

et appare­bat epi­gram­ma exe­sis pos­te­ri­oribus part­ibus versiculorum–dimidiatum fere.

ibid.

In mon­u­men­to appare­bat dimidia­tum, non inte­grum epi­gram­ma. Dimidia­tum idem est fere quod dimidia pars.

Exe­sis pos­te­ri­oribus part­ibus ver­sicu­lo­rum: Pos­te­ri­ores partes ver­sicu­lo­rum, id est ulti­mae partes ver­sicu­lo­rum, erant exe­sae qua­si quis eas comedis­set; exedere enim est omni­no edere, ut nihil restet. Sed hic exedere sig­ni­fi­cat fere ita eas lit­teras ita detri­tas esse ut nihil legi possint.

Ita nobilis­si­ma Grae­ci­ae civ­i­tas, quon­dam vero eti­am doc­tis­si­ma, sui civis unius acutis­si­mi mon­u­men­tum igno­ras­set, nisi ab homine Arpinate didicisset

ibid.

Quon­dam doc­tis­si­ma, id est non iam erat doc­tis­si­ma, sed fuer­at olim, ante mul­tum temporis. 

Iam vero Cicero lau­dat aliquem—quem lau­dat? Se ipsum certe. Nisi Cicero ostendis­set, ubi esset hoc sepul­chrum, illi Syra­cu­sani homines omni­no igno­ravis­sent ubi esset sepul­chrum Archimedis. Haec fuit fab­u­la de inves­ti­ga­tione Cicero­nis maxima.

Cicero’s Text (Tusc. V. 24)

Archimedis ego quaestor igno­ra­tum ab Syra­cu­sa­nis, cum esse omni­no negar­ent, saep­tum undique et vesti­tum vepribus et dumetis inda­gavi sepul­chrum. Tenebam enim quos­dam senar­i­o­los, quos in eius mon­u­men­to esse inscrip­tos acceper­am, qui declar­a­bant in sum­mo sepul­chro sphaer­am esse posi­tam cum cylindro.

Ego autem cum omnia col­lus­trarem oculis—est enim ad por­tas Agra­gan­ti­nas magna fre­quen­tia sepul­chro­rum -, ani­mum adver­ti col­umel­lam non mul­tum e dumis emi­nen­tem, in qua iner­at sphaer­ae figu­ra et cylin­dri. Atque ego sta­tim Syracusanis—erant autem principes mecum—dixi me illud ipsum arbi­trari esse, quod quaer­erem. Inmis­si cum fal­cibus mul­ti pur­garunt et ape­ruerunt locum.

Quo cum pate­fac­tus esset adi­tus, ad adver­sam basim acces­simus. Appare­bat epi­gram­ma exe­sis pos­te­ri­oribus part­ibus ver­sicu­lo­rum dimidia­tum fere. Ita nobilis­si­ma Grae­ci­ae civ­i­tas, quon­dam vero eti­am doc­tis­si­ma, sui civis unius acutis­si­mi mon­u­men­tum igno­ras­set, nisi ab homine Arpinate didicisset. 

Prac­tice your Latin with week­ly Latin videos

In our com­mu­ni­ty, you get access to:

  • Video lessons in Latin every week
  • Easy Latin sto­ries with translations
  • Q & A pod­cast about learn­ing Latin we pub­lish new video lessons every week
Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Halloween special in Latin #6 – The Ring

Halloween special in Latin #6 – The Ring

Last year we went to France in the mid 1600's for Halloween. This year we have turned to good old Swedish ...
Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...