Practice your Latin

Spoken Latin: Cicero’s story about gardens and deceit

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

The rich trea­sure trove that is Latin lit­er­a­ture holds some quite amus­ing sto­ries. Cicero, in par­tic­u­lar, has a knack for relat­ing sto­ries in a suc­cinct and pow­er­ful man­ner. It is indeed a Tul­lian sto­ry that today’s Loci & Locu­tiones is about. In this video, I read the text and explain and retell the dif­fi­cult parts in Latin. 

In his work De Offici­is (On Duty) he relates a sto­ry about the Roman knight C. Canius who is look­ing to buy a vil­la to spend his leisure time. Unfor­tu­nate­ly, he runs in to Pythius, who sees an oppor­tu­ni­ty to make a hand­some amount of money. 

Play­ing on Canius’ desire to buy, he adopts quite a cre­ative strat­e­gy to increase the val­ue of his prop­er­ty that he aims to sell. How will it all turn out? Watch the video!

Video in Latin

Latin Audio

Lis­ten to the audio only of this episode here on Latini­tium or in your pod­cast app.

Video text

Sal­vete, sodales!

Hac pel­lic­u­la ser­monem Lat­inum audi­etis et fab­u­lam qua for­t­asse pos­sumus aliq­uid dis­cere de vil­lis emendis (et hor­tis). Mihi nomen est Daniel Pet­ters­son; Lin­guam Lati­nam doceo et con­di­di una cum ami­ca mea Amelia sedem Latinitium.com, ubi sub­sidia latine dis­cen­tibus et docen­tibus praebemus.

Hodie fab­u­lam quam Cicero nar­rat nobis in opere quod scrip­sit de offici­is tractabimus. Est satis bre­vis fab­u­la, sed est oper­ae pretium eam leg­ere. Si ipsa ver­ba leg­ere vul­tis potestis vos con­ferre ad Latinitium.com et ibi poteri­tis ipsa ver­ba invenire. Ad rem!

C. Canius, eques Romanus, nec inface­tus et satis lit­ter­a­tus cum se Syra­cusas otian­di, ut ipse dicere sole­bat, non nego­tian­di causa contulisset

Cic. De off.

Con­sis­ta­mus hic C. Canius erat eques Romanus, qui satis amplam pecu­ni­am, satis mul­tum pecu­ni­ae habebat. Erat nec inface­tus, id est, Canius non inface­tus, sed face­tus, suavis, jucun­dus erat. Erat eti­am satis lit­ter­a­tus, quod dic­i­tur de homine qui mul­ta legit, qui aliq­uid de lit­teris scit.

Canius se Syra­cusas contulit—et se con­ferre sig­ni­fi­cat fere ire. Ergo Canius iit Syra­cusas, id est, in insu­lam Sicil­iam, non nego­tian­di causa, id est, non ut nego­tiare­tur, non ut res emeret et venderet, sed ut otiare­tur, ut otio fruere­tur, for­t­asse ut libros leg­eret, ut vinum bon­um biberet et tem­pus suave ageret.

Dic­tita­bat se hor­tu­los aliqu­os emere velle quo invitare ami­cos et ubi se oblectare sine inter­pel­la­toribus posset

Cic. ibi­dem.

Canius vole­bat emere vil­lam et hor­tu­los ubi pos­set tem­pus jucun­dum agere cum ami­cis, ubi solus esse pos­set sine inter­pel­lan­tibus hominibus qui veniebant for­t­asse ut ab eo peter­ent pecu­ni­am. Vole­bat sine iis esse, vole­bat solus cum ami­cis esse posse. 

Quod cum per­cre­bruis­set, Pythius ei quidam, qui argen­tari­am fac­eret Syra­cu­sis, venales qui­dem se hor­tos non habere, sed licere uti Canio, si vel­let, ut suis, [dix­it]

ibid.

Quod cum per­cre­bruis­set, id est, cum haec res nota fere omnibus et fac­ta esset, cum omnes cog­no­vis­sent hunc C. Cani­um velle hor­tu­los emere, tum Pythius, qui erat argen­tar­ius, id est, tractabat pecu­ni­am et sic se sustentabat. 

Venales qui­dem se hor­tos non habere dix­it. Id est hic Pythius dix­it “Heus tu amice, nolo tibi vendere hos hor­tos, sed habeo bonos hor­tos quibus tu potes, si vis, uti ut tuis, qua­si tui sint—non tui— mei sunt, sed licet tibi uti iis, qua­si sint tui.” 

et simul ad cenam hominem in hor­tos invi­tavit in posterum diem

ibid.

Haec omnia de hor­tis suis dix­it, tum invi­tavit Cani­um ad cenam in posterum diem, in ipsos hor­tos quibus ei uti lice­bat. in posterum diem sig­ni­fi­cat in diem sequentem. Cum Canio for­t­asse locu­tus est die Lunae et invi­tavit eum in sequentem diem, id est, in diem posterum, qui for­t­asse fuit dies Mar­tis. (Romani haec non dice­bant, sed intelligitis.) 

Perga­mus.

Cum ille promisisset

Cum C. Canius promi­sis­set se ven­tu­rum esse ad cenam, 

tum Pythius, qui esset, ut argen­tar­ius, apud omnes ordines gratiosus

Pythius erat argen­tar­ius et polle­bat gra­tia, habebat quan­dam qua­si potes­tatem in omnes. Ad se con­vo­cav­it pis­ca­tores, et ab iis petiv­it, ut ante suos hor­tu­los postri­die piscarentur. 

“Ven­ite,” inquit, “pis­ca­tores, ven­ite, ven­ite! Volo vos pis­cari ante hor­tu­los meos cras. Opti­mum erit.” Dix­it quid eos facere vel­let, id est “fac hoc, fac­i­tote hoc”

Ad cenam tem­po­ri ven­it Canius.

Canius ad cenam ven­it eo tem­pore quo venire debe­bat, non sero, sed satis mature.

Opi­pare a Pythio appa­ra­tum con­vivi­um, cum­barum ante ocu­los multitudo

Opi­pare est adver­bium quod sig­ni­fi­cat fere lux­u­riose, pul­cher­rime. Con­vivi­um ergo erat opi­pare et appa­ra­tum, pul­cher­ri­mum, for­t­asse plenum cibo­rum omne genus. Et erat mul­ti­tu­do ante ocu­los cym­barum. Cym­ba est nav­ic­u­la piscatoria.

Itaque pos­sumus nunc pro­ponere nobis ante ocu­los C. Cani­um et Pythi­um sedentes in his hor­tis et ante eos sunt hi piscatores.

pro se quisque quod ceper­at adfere­bat ante pedes Pythii pisces abiciebantur.

Omnes ergo pis­ca­tores pisces quos ceper­ant affere­bant ad Pythi­um et ei ante pedes ponebant. Cur hoc fecerunt? Nonne quaer­it­ur? Tum Canius 

‘Quae­so’, inquit, ‘quid est hoc, Pythii, tan­tumne pis­ci­um, tan­tumne nec cumbarum?’

Miratur ali­quan­tu­lum quod tot sunt pisces et tot sunt pis­ca­tores. et ille Pythius

‘quid mirum’, inquit, ‘hoc loco est Syra­cu­sis quidquid est pis­ci­um, hic aqua­tio. Hac vil­la isti carere non possunt.’

Id est hoc loco fere omnes pisces sunt qui sunt Syra­cu­sis; hic locus habet omnes pisces fere. Aqua­tio est locus unde aqua dul­cis, pota­bilis petitur.

Hac vil­la isti carere non pos­sunt. Opus est iis pis­ca­toribus hac vil­la. Et his audi­tis et inflam­ma­tus Canius nunc nesc­it quid faciat:

incen­sus Canius cupid­i­tate con­tendit a Pythio ut venderet

Nunc ergo Canius inflam­ma­tus est cupid­i­tate et non potest non emere; vult, immo cupit, hos hor­tu­los. Itaque instat, con­tendit, sed ille Pythius negarat se ven­di­tu­rum esse. Mem­i­nimus eum dixisse se vendere nolle, se venales non habere, sed licere Canio uti, ut suis.

Canius autem instat et ille Pythius gra­vate pri­mo, id est, pri­mo sim­ulav­it se nolle vendere sed tum mutavit sententiam. 

Quid mul­ta?

Hoc fere idem valet quod cur plu­ra ver­ba, cur mul­ta ver­ba de hac re dicam?, vel ut bre­viter dicam.

Prac­tice your Latin with week­ly Latin videos

In our com­mu­ni­ty, you get access to:

  • Video lessons in Latin every week
  • Easy Latin sto­ries with translations
  • Q & A pod­cast about learn­ing Latin we pub­lish new video lessons every week

Canius impe­trat, id est, licet ei facere quod vult, licet ei emere. Res igi­tur optime se habet:

Emit homo cupidus et locu­ples tan­ti quan­ti Pythius voluit.

Tan­tum igi­tur pretium quan­tum vole­bat ille Pythius pos­tulav­it. Dix­it for­t­asse “Bene, volo hoc pretium.” Canius “bene,” inquit, “emam!” Max­i­mum pretium sine dubio ille postulavit.

Emit instruc­tos id est, erant in vil­la instru­men­ta, erat supellex.

Nom­i­na fac­it, negotium conficit

Nunc res tran­sigi­tur, ut vil­la fiat Canii qui iam oppi­do gaudet; tam pul­chram vil­lam nunc habet, et tot pis­ca­tores! Itaque 

invi­tat Canius postri­die famil­iares ven­it ipse mature. Scal­mum nul­lum videt

Canius invi­tat omnes famil­iares, omnes ami­cos suos, ut osten­tet suam vil­lam et osten­tet quam pul­chra omnia sint. Ipse ven­it certe ante eos, ut pos­sit res parare. Sed scal­mum nul­lum videt. Scal­mus dic­i­tur ea res in nav­ibus qua ipse remus suo loco tene­tur. (Remi sunt illae res quibus pos­sumus cym­bam vel navem pror­sus agere.)

Nul­lum igi­tur scal­mum videt; haec est figu­ra rhetor­i­ca quae dic­i­tur pars pro toto, qua describitur ali­qua res inte­gra parte eius mem­o­ran­da. Nul­lam igi­tur navem videt. Nul­lam nav­ic­u­lam, nul­los pis­ca­tores videt.

Hoc non est bon­um signum. Quid faciat?

Sta­tim quaer­it ex prox­i­mo vicino

num feri­ae quaedam pis­ca­to­rum essent quod eos nul­los videret

Canius igi­tur ad prox­i­mum vicinum qui prope habi­tat et “heus tu, suntne feri­ae? Nam nul­los video pis­ca­tores. For­t­asse otiantur?” Et tum ille

nul­lae, quod sci­am, sed hic pis­cari nul­li solent itaque heri mirabar quid accidisset.

Id est, non solent homines eo, ad illum locum venire ut pis­cen­tur, quin eti­am, numquam id faci­unt. Sic for­t­asse intellex­it ille Canius quid fecis­set. Os ei sub­li­tum erat. Ille Pythius eum fefellerat.

Fab­u­la pul­cher­ri­ma est, unde discimus esse caven­dum. For­t­asse ille Canius debuit paulo plus tem­po­ris col­lo­care in cognoscen­do loco et for­t­asse debuit rog­a­re alios homines quid censer­ent de vil­la emen­da, sed non fecit; 

Incen­sus cupid­i­tate sta­tim emit, quod per­icu­lo­sum est, sane. Est oper­ae pretium hanc fab­u­lam leg­ere et, ut dixi, ver­ba inve­ni­etis apud Latinitium.com.

Sed heus, hodie pos­sum vobis nun­tiare, tan­dem, hac sep­ti­mana emi posse novum libel­lum nos­trum: liber est facilis, lat­i­nus certe, et inscribitur Pugio Bru­ti, sed de hoc libro plu­ra mox.

Tan­tum’st!

Bene valete!

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...
Latin Audio Archive

Latin Audio Archive

To truly master reading Latin you have to develop good listening comprehension skills. To help you with this, we ...