Contents
The moose, a majestic animal, loved by all, has made some very interesting appearances throughout Latin literature. Today we are discussing six strange things about moose sourced from Latin literature. Everything will in in Latin, so you can practice your comprehension while building vocabulary and syntax.
Video
Watch a video of the same episode where the content is explained and supported by animations to facilitate understanding and retention.
Audio
Listen to the audio of this episode:
Text
Here you’ll find a transcript of the episode for easy printing or reviewing.
Salvete sodales! Auscultatis Latinitium. Secunda pars: Sex res mirae quae de alcibus narrantur.
Ego sum hospes vester Daniel. Haec est series sermonum Latinorum, ubi Latine loquor de variis argumentis velut de locutionibus Latinis, de litteris Latinis, et de aliis magis nugacibus rebus.
Caesar Et Alces
Suetia, illa terra in Europa sita, quae ad septentriones vergit, magna ex parte silvis vestita est. Has silvas incolunt cum alia tum alces. Hodie narrabo quaedam de his bestiis mira atque interdum absurda prorsus quae saeculis praeteritis vel Latine vel Suetice memoriae prodita sunt, id est quae in libris scripta sunt.
Cum sermo sit de alcibus, oportet fortasse initium sumere a Caesare illo, qui in libro de bello Gallico sexto de alcibus nonnulla narrat. Quamquam haec sunt satis nota, tamen, quid iterare nocebit?
Apud Caesarem scriptum videmus alces habere crura sine nodis articulisque. Itaque alces crura flectere non possunt ergo non possunt procumbere ut dormiant. Molestum sane. Quid igitur faciunt? Stantne dum dormiunt? Fortasse… Idem Caesar porro narrat eas pro cubilibus uti arboribus ad quas se applicant et sic dormiunt. Id est cum crura flectere non possint, eunt ad arborem deinde corpus ad eam admovent ut pondus arbore sustineatur.
“Deinde alces, labore fessa ad arborem venit, nihil mali suspicans.”
Venatores igitur qui alces capere volunt, quaerunt has arbores et clam, clam alcibus, id est, alcibus nescientibus, eas serra accidunt. Hoc est serris incipiunt succidere arborem sed non succidunt ut arbor cadat sed ita arborem accidunt ut infirma fiat. Deinde exspectant. Deinde alces, labore fessa ad arborem venit, nihil mali suspicans. Ad cubile suum placide accedit, aliquas herbas fortasse manducans et applicat se ad arborem (nunc infirmam) et pondere suo eam affligit. Cum arbor cadit, alces una cum ea concidit. Et, ut didicimus, cum alces habeant crura sine nodis articulisque sese erigere non possunt et miserae capiuntur a venatoribus vafris.
Haec fere Caesar narrat sed fortasse minus vera sunt. Abhinc aliquos dies oculis meis vidi alcem placide humi quiescentem. Non aderant amicae eius quae eam erigerent. Sola hoc facere potuit illa.
Alces In Bello
Si nunc a primo saeculo ante Christum natum ad saecula recentiora transiverimus, nonnulla non minus mira videbimus. Narrantur in libris historicis veteribus Suetorum nonnulla de alcibus et de eorum usu in bello et oportet dicam: historici qui nunc sunt de fide horum nonnihil dubitant nec fortasse immerito.
Videamus quid de rege Suetorum Carolo memoriae proditum sit. Cum dico “Carolus”, satis ambiguum est quia plurimi reges Suetici eius nominis fuerunt. Non autem satis constat utrum Carolus IX an XI an XII fuerit, quorum autem regna saeculo septimo decimo et ineunte duodevicesimo fuerunt. Sed quicumque fuit, dicitur Carolus rex voluisse instituere turmas alcium. Et turma est grex fere triginta equitum in exercitu. Voluit igitur instituere turmam alcium ubi equites non equis sed alcibus insiderent. Scilicet quod alces magitudine sua terrorem hostibus inicerent. Hoc autem sub manus non successit, id est bene non successit (ausculta Quid significat “sub manus succedere” et quomodo ponitur? ut amplius de hac locutione cognoscatis.)
Quin etiam saeculo undevicesimo ineunte rursus fuit qui suaderet ut turmae alcium instituerentur. Hoc autem tum fieri non iam poterat, quod saeculo exeunte duodevicesimo homines alces usque fere ad internecionem venati erant ut non essent satis multae ad turmas tales. Internecio dicitur ubi omnes fere ad unum interficiuntur. Nunc autem numerus alcium maior est, quod sane gaudemus.Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.
Vetantur Homines Alcibus Vehi
Saeculo sexto decimo Olaus Magnus, archiepiscopus Suetorum, idemque scriptor praeclarus scripsit magnum opus quod inscribitur de septentrionalibus gentibus. Hoc opere narrat de rebus gestis, de moribus, de fabulis et de aliis multis quae ad has gentes pertineant. Et hic liber est prorsus lectu dignus qui multis locis in rete nunc invenitur.
Teste autem Olao Magno, rex quondam vetuit homines alcibus vehi ne scelesti homines, alcibus insidentes, effugerent, quod illae tam celeres et laboris patientes essent. Nam, si scelesti alces conscenderant, ii qui equis insidentes illos persequebanturassequi non poterant. Quin, hoc ipsum accidisse narratur, nam dicuntur duo captivi suam quisque alcem conscendisse et fugisse. Cum autem qui persequbantur, equis insiderent, captivos assequi non potuerunt.
Haec autem omnia pro fabulis fortasse habenda sunt, sed non ideo minus mira fiunt.
Alces Ut Tabellarii
Alces vero, non modo in bello sed et in re tabellaria usum praestare posse quidam contenderunt.
Et exeunte saeculo duodevicesimo Isacus de Darelli, vir qui in naturam et indolem alcium inquirebat, contendit se domuisse alcem marem. Domare dicitur qui bestiam feram mitem reddit ut non iam periculosa sit et ut homini pareat. Ille autem Isaacus alcem domuerat ut vilicus alci insidens cottidie litteras domum ferre posset.
Difficile Est Alces Pingere
Alia quoque satis mira de his bestiis memoriae prodita sunt. Etenim (hieme anni MDCLXXXIV) Carolo XI rege venatio regia facta est, cui nobilissimus quisque interfuit. Inter hanc venationem magna alces interfecta est.
Rex tantopere de his rebus gestis sibi placebat ut iuberet Davidem Ehrenstrahl, pictorem regium, alcem in tabula pingere. Pictor autem alcem numquam viderat, sicut multi alii Sueti illius aetatis. Sed rex ipsa cornua alcis ad pictorem mittenda curaverat ut inde intium sumeret.
Cum nesciret quale corpus reliquum alcis esset, pinxit alcem ex exemplo fere equi, quae bestia corpore satis multum ab alce differt. Tabula igitur picta nullo modo regi placuit et dicitur imperavisse pictori misero ut se conferret ad hortum suum, quo alces pascebat, ibi pictor spectaret et disceret qua facie alces essent. Sane oportet bene novisse speciem alcium.
De Alcibus Potantibus Et Parum Abstemiis
Locutus sum usque adhuc de alcibus in bello, in re tabellaria, in tabulis pictis. Haec sane sunt magna sed restat ut de alcibus in conviviis aliquid dicam. Hoc enim longe mirissimum est.
Tycho Brahe, astrologus Danus ille clarus, qui saeculo sexto decimo floruit, alcem domitam habuisse dicitur. Astrologus vocatur qui in stellarum naturam et motum inquirit. Tycho ille astrologus Danus et Guilhelmus, comes Hessen-Kassel, inter se litteras dabant et accipienbant et olim Tycho Brahe litteris scripsit sibi esse domi alcem domitam. Id est, domi habebat alcem quam domuerat ut non iam fera esset. Quod cum cognovisset Guilhelmus, litteris rogavit Tychonem num ad se illam alcem mittere vellet. Placet illud quod rogat “Vin’ ad me mittere alcem tuam?”. Guilhelmus idem dixit si alcem misisset, se pro tam pulchro dono equum praestantissimum missurum esse.
Ad quod Tycho respondit mirum in modum: se alcem mittere non posse. Et cur, fortasse requiritis? Ecce. Dicuntur duo amici inter se sponsionem huiusmodi apud Tychonem fecisse: Ante alcem duos urceos posuerunt quorum altero vinum altero cerevesia continebatur. Alter dixit alcem vinum cerevesiae praelaturam alter vero contrarium dixit. Neuter autem vicit, quia alces ambos urceos exhausit. Alces deinde, probe pota, per scalam ascendens cecidit et crus fregit. Haec fuit causa cur Tycho eam mittere non posset.
Haec autem non fuit sola alces quae temeto delectaretur. Narrat enim Olaus ille Magnus, cuius supra mentionem feci, de parvis alcibus domitis quae in conviis adhibebantur ubi cerevesiam bibebant. Afferam vobis ipsa verba Olai Magni:
“alces naturali urgente siti epotant maxima cerevesiae vasa”
De alcibus sane multa alia dicenda sunt, sed iam oportet me ire ad alcem meam quae cerevesiam iam horam postulat.
Haec fere habui quae hodie de hac re dicerem. Gratias vobis ago quod auscultavistis. Si vobis placuit, rogo ut amicos de his sermonibus certiores faciatis! Ita facilius alii hos sermones invenire poterunt!
Tantum’st, valete!