Practice your Latin

Six Strange Stories in Latin About Moose

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

The moose, a majes­tic ani­mal, loved by all, has made some very inter­est­ing appear­ances through­out Latin lit­er­a­ture. Today we are dis­cussing six strange things about moose sourced from Latin lit­er­a­ture. Every­thing will in in Latin, so you can prac­tice your com­pre­hen­sion while build­ing vocab­u­lary and syntax.


Video

Watch a video of the same episode where the con­tent is explained and sup­port­ed by ani­ma­tions to facil­i­tate under­stand­ing and retention. 

Audio

Lis­ten to the audio of this episode: 

Text

Here you’ll find a tran­script of the episode for easy print­ing or reviewing.

Sal­vete sodales! Aus­cul­tatis Latini­tium. Secun­da pars: Sex res mirae quae de alcibus narrantur.

Ego sum hos­pes vester Daniel. Haec est series ser­mon­um Lati­no­rum, ubi Latine loquor de vari­is argu­men­tis velut de locu­tion­ibus Lati­nis, de lit­teris Lati­nis, et de ali­is magis nugacibus rebus.

LATINITIUM – OPORTET ET CUM ALCIBUS LATINE LOQUI.

Caesar Et Alces

Sue­tia, illa ter­ra in Europa sita, quae ad septen­tri­ones ver­git, magna ex parte sil­vis vesti­ta est. Has sil­vas incol­unt cum alia tum alces. Hodie narrabo quaedam de his besti­is mira atque inter­dum absur­da pror­sus quae sae­culis prae­teri­tis vel Latine vel Suet­ice memo­ri­ae prodi­ta sunt, id est quae in lib­ris scrip­ta sunt.

Cum ser­mo sit de alcibus, oportet for­t­asse ini­tium sumere a Cae­sare illo, qui in libro de bel­lo Gal­li­co sex­to de alcibus non­nul­la nar­rat. Quamquam haec sunt satis nota, tamen, quid iter­are nocebit?

Apud Cae­sarem scrip­tum vide­mus alces habere cru­ra sine nodis arti­c­ulisque. Itaque alces cru­ra flectere non pos­sunt ergo non pos­sunt procum­bere ut dormi­ant. Moles­tum sane. Quid igi­tur faci­unt? Stantne dum dormi­unt? For­t­asse… Idem Cae­sar por­ro nar­rat eas pro cubilibus uti arboribus ad quas se appli­cant et sic dormi­unt. Id est cum cru­ra flectere non possint, eunt ad arborem deinde cor­pus ad eam admovent ut pon­dus arbore sustineatur. 

“Deinde alces, labore fes­sa ad arborem ven­it, nihil mali suspicans.”

Vena­tores igi­tur qui alces capere vol­unt, quaerunt has arbores et clam, clam alcibus, id est, alcibus nesci­en­tibus, eas ser­ra accidunt. Hoc est ser­ris incip­i­unt suc­cidere arborem sed non suc­cidunt ut arbor cadat sed ita arborem accidunt ut infir­ma fiat. Deinde exspec­tant. Deinde alces, labore fes­sa ad arborem ven­it, nihil mali sus­pi­cans.  Ad cubile suum placide acced­it, ali­quas herbas for­t­asse man­d­u­cans et appli­cat se ad arborem (nunc infir­mam) et pon­dere suo eam afflig­it. Cum arbor cadit, alces una cum ea con­cid­it. Et, ut didicimus, cum alces habeant cru­ra sine nodis arti­c­ulisque sese erigere non pos­sunt et mis­er­ae capi­un­tur a vena­toribus vafris.

Haec fere Cae­sar nar­rat sed for­t­asse minus vera sunt. Abhinc aliqu­os dies oculis meis vidi alcem placide humi qui­es­cen­tem. Non ader­ant ami­cae eius quae eam eriger­ent. Sola hoc facere potu­it illa.

RECTE IUDICAVIT CAESAR AN NON?

Alces In Bello

Si nunc a pri­mo saecu­lo ante Chris­tum natum ad saec­u­la recen­tio­ra tran­siver­imus, non­nul­la non minus mira vide­bimus. Nar­ran­tur in lib­ris his­tori­cis vet­eribus Sue­to­rum non­nul­la de alcibus et de eorum usu in bel­lo et oportet dicam: his­tori­ci qui nunc sunt de fide horum non­ni­hil dubi­tant nec for­t­asse immerito.

Videa­mus quid de rege Sue­to­rum Car­o­lo memo­ri­ae prodi­tum sit. Cum dico “Car­o­lus”, satis ambigu­um est quia pluri­mi reges Sueti­ci eius nomin­is fuerunt. Non autem satis con­stat utrum Car­o­lus IX an XI an XII fuer­it, quo­rum autem reg­na saecu­lo sep­ti­mo dec­i­mo et ine­unte duode­vices­i­mo fuerunt. Sed quicumque fuit, dic­i­tur Car­o­lus rex voluisse instituere tur­mas alci­um. Et tur­ma est grex fere trig­in­ta equi­tum in exerci­tu. Voluit igi­tur instituere tur­mam alci­um ubi equi­tes non equis sed alcibus insid­er­ent. Scil­icet quod alces mag­i­tu­dine sua ter­rorem hostibus inicer­ent. Hoc autem sub manus non suc­ces­sit, id est bene non suc­ces­sit (aus­cul­ta Quid sig­ni­fi­cat “sub manus suc­cedere” et quo­mo­do poni­tur? ut amplius de hac locu­tione cognoscatis.)

Quin eti­am saecu­lo unde­vices­i­mo ine­unte rur­sus fuit qui suaderet ut tur­mae alci­um instituer­en­tur. Hoc autem tum fieri non iam poter­at, quod saecu­lo exe­unte duode­vices­i­mo homines alces usque fere ad internecionem venati erant ut non essent satis mul­tae ad tur­mas tales. Internecio dic­i­tur ubi omnes fere ad unum inter­fi­ci­un­tur. Nunc autem numerus alci­um maior est, quod sane gaudemus.Join the Sodali­ci­um because we reg­u­lar­ly send out tips, updates and learn­ing material. 

Vetantur Homines Alcibus Vehi

Saecu­lo sex­to dec­i­mo Olaus Mag­nus, archiepis­co­pus Sue­to­rum, idemque scrip­tor praeclarus scrip­sit mag­num opus quod inscribitur de septen­tri­on­al­ibus gen­tibus. Hoc opere nar­rat de rebus gestis, de moribus, de fab­u­lis et de ali­is mul­tis quae ad has gentes per­tineant. Et hic liber est pror­sus lec­tu dignus qui mul­tis locis in rete nunc invenitur.

Teste autem Olao Mag­no, rex quon­dam vetu­it homines alcibus vehi ne sce­lesti homines, alcibus insi­d­entes, effuger­ent, quod illae tam cel­eres et laboris patientes essent. Nam, si sce­lesti alces con­scen­der­ant, ii qui equis insi­d­entes illos perse­que­ban­turasse­qui non poter­ant. Quin, hoc ipsum accidisse nar­ratur, nam dicun­tur duo cap­tivi suam quisque alcem con­scendisse et fugisse. Cum autem qui perse­quban­tur, equis insid­er­ent, cap­tivos asse­qui non potuerunt.

Haec autem omnia pro fab­u­lis for­t­asse haben­da sunt, sed non ideo minus mira fiunt.

IOHANNES BAUER HANC TABULAM PICTAM DE ALCE SKUTT NOMINE FECIT ANNO MDCCCCXIII.

Alces Ut Tabellarii

Alces vero, non modo in bel­lo sed et in re tabel­lar­ia usum praestare posse quidam contenderunt.

Et exe­unte saecu­lo duode­vices­i­mo Isacus de Darel­li, vir qui in nat­u­ram et indolem alci­um inquire­bat, con­tendit se domuisse alcem marem. Domare dic­i­tur qui bes­ti­am fer­am mitem red­dit ut non iam per­icu­losa sit et ut homi­ni pareat. Ille autem Isaa­cus alcem domuer­at ut vili­cus alci insi­d­ens cot­ti­die lit­teras domum ferre posset. 

Difficile Est Alces Pingere

Alia quoque satis mira de his besti­is memo­ri­ae prodi­ta sunt. Eten­im (hieme anni MDCLXXXIV) Car­o­lo XI rege vena­tio regia fac­ta est, cui nobilis­simus quisque inter­fuit. Inter hanc vena­tionem magna alces inter­fec­ta est.

Rex tan­topere de his rebus gestis sibi place­bat ut iuberet Davi­dem Ehren­strahl, pic­torem regium, alcem in tab­u­la pin­gere. Pic­tor autem alcem numquam vider­at, sicut mul­ti alii Sueti illius aetatis. Sed rex ipsa cor­nua alcis ad pic­torem mit­ten­da curav­er­at ut inde intium sumeret.

Cum nesciret quale cor­pus reliqu­um alcis esset, pinx­it alcem ex exem­p­lo fere equi, quae bes­tia cor­pore satis mul­tum ab alce dif­fert. Tab­u­la igi­tur pic­ta nul­lo modo regi placuit et dic­i­tur imper­avisse pic­tori mis­ero ut se con­fer­ret ad hor­tum suum, quo alces pasce­bat, ibi pic­tor spectaret et dis­ceret qua facie alces essent. Sane oportet bene novisse speciem alcium.

TABULA PICTA DAVIDIS EHRENSTRAHL. (NORDISKA MUSÉET, STOCKHOLM, SWEDEN)

De Alcibus Potantibus Et Parum Abstemiis

Locu­tus sum usque adhuc de alcibus in bel­lo, in re tabel­lar­ia, in tab­u­lis pic­tis. Haec sane sunt magna sed restat ut de alcibus in con­vivi­is aliq­uid dicam. Hoc enim longe miris­si­mum est.

Tycho Bra­he, astro­lo­gus Danus ille clarus, qui saecu­lo sex­to dec­i­mo floruit, alcem domi­tam habuisse dic­i­tur. Astro­lo­gus vocatur qui in stel­larum nat­u­ram et motum inquir­it. Tycho ille astro­lo­gus Danus et Guil­hel­mus, comes Hes­sen-Kas­sel, inter se lit­teras dabant et accip­i­en­bant et olim Tycho Bra­he lit­teris scrip­sit sibi esse domi alcem domi­tam. Id est, domi habebat alcem quam domuer­at ut non iam fera esset. Quod cum cog­no­vis­set Guil­hel­mus, lit­teris rogav­it Tychonem num ad se illam alcem mit­tere vel­let. Placet illud quod rogat “Vin’ ad me mit­tere alcem tuam?”. Guil­hel­mus idem dix­it si alcem misis­set, se pro tam pul­chro dono equ­um praes­tantis­si­mum mis­su­rum esse.

Ad quod Tycho respon­dit mirum in mod­um: se alcem mit­tere non posse. Et cur, for­t­asse requiri­tis? Ecce. Dicun­tur duo ami­ci inter se spon­sionem huius­mo­di apud Tychonem fecisse: Ante alcem duos urceos posuerunt quo­rum altero vinum altero cerevesia con­tinebatur. Alter dix­it alcem vinum cerevesi­ae prae­lat­u­ram alter vero con­trar­i­um dix­it. Neuter autem vic­it, quia alces ambos urceos exhausit. Alces deinde, probe pota, per scalam ascen­dens cecid­it et crus fre­git. Haec fuit causa cur Tycho eam mit­tere non posset.

IMAGO ALCIS CEREVESIAM POTANTIS IN OPERE DE SEPTENTRIONIBUS GENTIBUS.

Haec autem non fuit sola alces quae teme­to delectare­tur. Nar­rat enim Olaus ille Mag­nus, cuius supra men­tionem feci, de parvis alcibus domi­tis quae in con­vi­is adhibeban­tur ubi cerevesi­am bibebant. Affer­am vobis ipsa ver­ba Olai Magni:

“alces nat­u­rali urgente siti epotant max­i­ma cerevesi­ae vasa”

De alcibus sane mul­ta alia dicen­da sunt, sed iam oportet me ire ad alcem meam quae cerevesi­am iam horam postulat.


Haec fere habui quae hodie de hac re dicerem. Gra­tias vobis ago quod aus­cul­tavis­tis. Si vobis placuit, rogo ut ami­cos de his ser­monibus cer­tiores faci­atis! Ita facil­ius alii hos ser­mones invenire poterunt!

Tan­tum’st, valete!

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...
Latin Audio Archive

Latin Audio Archive

To truly master reading Latin you have to develop good listening comprehension skills. To help you with this, we ...