Practice your Latin

What Strange Things Did The Romans Do In October?

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

The Roman cal­en­dar was filled with fes­ti­vals and cel­e­bra­to­ry cus­toms. Today, we turn to month of Octo­ber to see what the prin­ci­pal strange prac­tices occurred–and we do this all in Latin.

Video

Watch a video of the same episode where the con­tent is explained and sup­port­ed by ani­ma­tions to facil­i­tate under­stand­ing and retention.

Audio in Latin

Lis­ten to this arti­cle / video in Latin here on Latinitium.com or in your pod­cast app.

Latin Text

Here you’ll find a tran­script of the episode for easy print­ing or reviewing.

Sal­vete! Ego sum hos­pes vester Daniel. Haec est series ser­mon­um Lati­no­rum, ubi Latine loquor de vari­is argu­men­tis velut de locu­tion­ibus Lati­nis, de lit­teris Lati­nis, et de ali­is magis nugacibus rebus. Si vul­tis videre ipsa ver­ba huius ser­mo­nis, ite ad latinitium.com/podcast.Join the Sodali­ci­um because we reg­u­lar­ly send out tips, updates and learn­ing material. 

Duo Dies Festi Martis

Medio mense octo­bri autum­nus sui com­monere incip­it eos qui Europam incol­unt. Et antiquis tem­po­ribus Roma­n­is hic erat finis et mes­sis et tem­po­ris bel­li geren­di. Medius men­sis Octo­bris secum fere­bat ini­tium hiemis et hoc mense duos fes­tos paene con­tin­u­os inven­imus, quo­rum alter die quin­to et dec­i­mo et alter die unde­vices­i­mo celebrabantur.

Ambo dies festi in hon­orem Mar­tis, dei bel­li, cel­e­bra­ban­tur, cuius ceteri dies festi age­ban­tur exe­un­tibus men­si­bus Feb­ru­ario et Mar­tio – qui men­sis scil­icet Mar­tis pro­prius erat – quo­ni­am tem­pus bel­li geren­di tum incip­iebat et opor­te­bat curare ut Mars, deus for­tu­nae bel­li, pro­pi­tius esset.

Primum Festum – Equus October

Mense autem Octo­bri res aliter se habebant. Primus horum duo­rum fes­to­rum appella­batur Equ­us Octo­ber qui erat et finis tem­po­ris bel­li geren­di et fes­tum mes­sis, id est, dies fes­tus quo gra­ti­ae age­ban­tur pro messi.

Dic­i­tur Bonus Even­tus, unus ex duodec­im deis qui agri cul­tur­ae praeer­ant, tem­plum habuisse in Cam­po Mar­tio et dies fes­tus ideo eo ipso loco celebrari.

Hic dies fes­tus, Equ­us Octo­ber, ini­tium habebat a cer­t­a­mine equestri, in quo ii qui certa­bant vehe­ban­tur bigis quae binis equis tra­he­ban­tur. Deinde bigarum vic­tricum dex­ter equ­us, Equ­us Octo­ber appel­la­tus Mar­ti immolabatur.

Ritus Sanguinolentus

Equ­us dex­ter bigarum vic­tricum trans­ver­ber­a­tus has­ta quod erat telum Mar­tis pro­pri­um, in vet­ere ara Mar­tis ad viam Appi­am immolabatur.

Capite et cau­da equi absci­sis non levis con­tentio esse sole­bat. Eten­im Sub­u­ra­nens­es, id est qui ea regione Romae quae Subu­ra voca­batur, hab­it­a­bant et Sacraviens­es, qui ad viam Sacram hab­it­a­bant, sibi utrique caput equinum vin­di­ca­bant. Quod si Sub­u­ra­nens­es adep­ti erant, ad tur­rim Mamil­iam fige­bant. De situ huius tur­ris fere nihil scimus nisi eam in media Subu­ra fuisse. Sin autem Sacraviens­es adep­ti erant, caput equi in pari­ete Regiae ad forum Romanum fige­bant. Cau­da equi eodem fere­batur ut ex ea san­guis des­til­laret in focum Mar­ti sacrum.

Caput Panibus Redimitur

Pri­mo saecu­lo post Chris­tum natum Mar­cus Ver­rius Flac­cus, gram­mati­cus, com­po­suit qua­si lex­i­con lin­guae Lati­nae quod “De ver­bo­rum sig­ni­fi­catu” inscribitur. Quod Sex­tus Pom­po­nius Fes­tus   saecu­lo secun­do in com­pendi­um redegit.

In Festi opere scrip­tum legimus moris fuisse ut caput illud equinum panibus red­imere­tur quia illud sac­ri­fi­ci­um fieret ob frugum even­tum.  Erat enim, ut iam dixi, fes­tum mes­sis. Praeterea scrip­tum legimus equ­um potius quam bovem immo­la­tum esse quod bos esset aptus frugibus pariendis. Paulus Dia­conus, mul­tis annis post ver­ba Festi refert sed adic­it causam cur equ­us neque bos immo­lare­tur, scil­icet quod equ­us bel­lo aptus esset. Quae ratio min­ime mira est quo­ni­am Mars est deus belli.

Timaeus, rerum ges­tarum scrip­tor Grae­cus, qui sae­culis quar­to et ter­tio ante Chris­tum natum fuit, equ­um Octo­brem refert ad equ­um Troianum. Timaeo enim teste equo immolan­do qua­si sup­pli­ci­um sum­i­tur de equo Troiano qui Troiae excidio fuit et Romani scil­icet Troia ori­un­di sunt.

Haec omnia Poly­bius his­tori­cus Grae­cus fal­sa esse aperte dic­it et Timaeo igno­ran­ti­am vitio ver­tit. Nec Fes­tus aliter sen­sit qui fere idem de sig­ni­fi­ca­tione equi Octo­bris scrip­tum reliquit.

Quin eti­am saecu­lo quar­to memo­ri­ae prodi­tum est equ­um Octo­brem eti­am tunc immo­lari, quamquam fides Chris­tiana in dies percrebrescebat.

Alterum Festum – Armilustrium

Sat superque de equis. Alter dies fes­tus, qui pau­cis diebus post age­batur, die unde­vices­i­mo men­sis Octo­bris, per­tinebat ad bel­lum tan­tum. Eo die Armilus­tri­um celebrabatur.

Ipsum nomen eius diei festi indi­cat de qua re agatur, quo­ni­am con­stat ex vocab­u­lis armo­rum et lus­tran­di, quod est fere aliq­uid donis Deis purgare. 

Cum bel­la hieme inter­mit­ter­en­tur, hoc die fes­to arma mil­i­tum rite pur­ga­ban­tur ut postea in hiemem recon­der­en­tur. Exerci­tus ad Cir­cum Max­i­mum, ser­tis orna­tum, con­ve­niebat. Tubis sonan­tibus Romani, vel pri­vati, armati con­gre­ga­ban­tur in Aventinum, unum ex septem col­libus Romae, et inde agmine fac­to cum facibus et hosti­is pro­cede­bant. Hic locus, Armilus­trum, in Aventi­no nomen a fes­to ipso habet.

Collegium Sacerdotum Martis

Cum haec duo fes­ta Equ­us Octo­ber et Armilus­tri­um in hon­orem Mar­tis agun­tur, non abs re vide­tur pau­ca dicere de sac­er­dotibus Martis.


Col­legium sac­er­do­tum Mar­tis erat ali­quatenus insoli­tum. Hi sac­er­dotes appella­ban­tur Salii qui habitu pedites prisco­rum tem­po­rum ref­ere­bant. Gere­bant ancil­ia quae erant clipei parvi et rotun­di. Praeterea, nomen ipsum Salio­rum dic­i­tur ab eo quod sac­er­dotes in pom­pa ritu reli­gio­n­is saliebant et saltabant.

Utrum hi inter­fuerint fes­tis Equi Octo­bris et Armilus­trii, in medio relin­que­mus. Etsi nihil de eo memo­ri­ae prodi­tum est, quod qui­dem ad nos per­vener­it, vide­tur autem verisim­i­le Salios inter­fuisse his fes­tis Martis.

Quo­mo­do vos Equ­um Octo­brem et Armilus­tri­um cel­e­brare soletis?


Facilis Via Latinitii Adiuvandi

Si vobis placuit, rogo ut ami­cos de his ser­monibus cer­tiores faci­atis, et ut scrib­atis apud YouTube quid censeatis! Ita facil­ius alii quoque hos ser­mones invenire poterunt! Et volo gra­tias max­i­mas agere omnibus qui sed­u­lo divul­gaverunt hos ser­mones et omnibus qui tan­ta benig­ni­tate me hor­tati sunt ut in hac re perg­erem! Gra­tias ago!

Tan­tum’st, valete!

If you liked it, please, sub­scribe, like and leave com­ments on YouTube, because that makes it eas­i­er for oth­er peo­ple to find it in the search engines.

Thank you!

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...
Latin Audio Archive

Latin Audio Archive

To truly master reading Latin you have to develop good listening comprehension skills. To help you with this, we ...