Contents
- Canere: Facile, Iucundum, Utile!
- Libri, Disci, Pelliculae, Sedes Retiales
- Quid, Cur, Quomodo, Quotiens, Quando?
- Quotiens Singulis Septimanis Cantas?
- Quot Et Qualia Carmina? Nova An Iam Nota?
- QUANDO ADDITUR NOVUM CARMEN INDICI TUO?
- Docesne Ipsum Carmen Ante Quam Incipis Canere Cum Discipulis?
- Quomodo Canis? Quibus Instrumentis Uteris? Nonne Te Pudet?
- Quae Sunt Emolumenta Huius Technae?
Quam difficile sit de musica Latina loqui, omnibus patet. Antiqui multos libros exaraverunt de hac ipsa re, eiusque vi in animis movendis, in affectibus compescendis vel excitandis et quae sunt similia.
Ne de musica quidem in institutione Latina facile erit mihi nova dicere, quae Eusebius Vivariensis, vulgo Özséb Tóth, non iam clarissime aperuerit suis scriptis vel orationibus ubique terrarum dilucide habitis. Illum enim primum audivi canentem Latine in Academia Vivarii Novi carmina Catulli, Horatii, Ovidii, nec non cantiunculas ab ipso scriptas ad discipulos erudiendos. Sed de carminibus eius infra. Si vis quid eius legere, vide hic.
Una tantum de causa ausim scribere, quod iam multos annos cottidie utor carminibus in scholis meis Latinis et certe, ubi abest doctrina, certe usus adest et consuetudo. Conabor igitur dicere causas quibus carmina utilissima habeam ad discipulos instituendos, et recensere genera carminum quae mihi aptiora iucundiora faciliora videantur. Ceterum si quid minus Latine legeritis, sit meae rusticitati veniam, si quid elegantius, emendatoris studio gratulandum.
Canere: Facile, Iucundum, Utile!
Multa affert emolumenta consuetudo canendi cottidie in scholis. Gulielmus Rouse, praeses Scholae “Perse” Cantabrigiae saeculo vicesimo ineunte primipilus fuit in illa “bona pugna” contra methodos docendi quae e philologia Germanica in scholas totius Europae irrepserant; Rouse contra profitebatur methodo directa, ut ipse eam noncupavit, id est loquendo Latine cum discipulis, fabellas narrando, locos faciles una legendo. De vita et schola Gulielmi Rouse, si plura scire vis, vide hunc librum.
Annis tricesimis praeteriti saeculi cum alia tum “Chanties in Greek and Latin” scripsit, librum egregium quo continentur carmina Graeca et Latina, quorum modos Rouse ex notissimis singularum gentium hausit, verba ipse fecit. In praefatione sui libri Rouse scripsit “Videntur mihi illa verba quae hoc modo didicimus (scilicet canendo), inventa postea in locis quibusdam, secum ferre integram strophen ubi primum ea invenerimus; hoc fiet sua sponte, quasi vetus hospes qui nos visitet”. Cuius rei et magister et discipulus me expertum esse fatebor. Multoties enim discipulos vidi revocantes carmina Latina ad mentem quo facilius recordarentur quomodo verbum illud poneretur, cuius declinationis alterum esset, quid verbum hoc vel illud significaret. Idem fit in linguis ediscendis quae nunc sunt: nonne multa verba Anglica, vel Hispana, vel Itala quae scimus, primum audivimus in carminibus animi causa auscultatis?
Tempora quoque nobis serviunt hac in provincia: satis enim constat hodie multis instrumentis adhibitis musicam posse ubique audiri, conchis auricularibus indutis, dum raedam moderamus, domi, in schola.
Qualis Carmina Inferenda in Scholas?
Sed veniamus nunc ad ipsa carmina quibus suadeo ut utamur in scholis nostris. Nonnulla sunt elementa quae considerare debemus dum eligimus aptum carmen discipulis nostris, vel scribimus. Haec collegi, fortasse plura sunt, et ubi lector plura invenerit libentissime legam.
Carmen quo utimur debet esse facile cantatu. Non sunt carmina difficiliora adhibenda, ne difficultas canendi potius impedimento fiat quam auxilio in lingua addiscenda. Elegantur igitur carmina quorum modi facillimi sint, nec nimis acuti, nec nimis graves, nec nimis instantes, nec nimis lenti. Optima sunt carmina quae numeros notissimos affectant, velut interpretationes vel contrafacta carminum puerilium, vel vulgatiorum.
Latinitas carminis debet quam emendatissima esse. Non sum ego stenuus defensor puritatis linguae Latinae, quod Edepol ex ipsis meis lineis legenti patet, sed cavendum est ne Latinitatem omnino falsam tradamus discipulis. Inveniuntur in rete interpretationes Latinae quae sescenties spectatae et auscultatae sint, quae quidem non darem discipulis meis Latinis cum non modo scateant mendis, sed ipsam rationem frustrent linguae Latinae, cum sint potius conversae verbum de verbo ex lingua Anglica.
De quantitate syllabarum ambigitur. Cum enim pulcherrimum esset omnes qui loquantur latine bene servare quantitates, et in oratione soluta, et in versibus recitatis, et in carminibus prolatis, est tamen inter difficillima quae ex auctore quovis carminum posci possint. Unum umquam vidi qui hoc facere valuit, id est Rouse in suis Chanties, sed hoc factum est spretis accentibus naturalibus verborum, quod est proximum argumentum.
De accentibus servandis plus est dicendum quam de quantitatibus. Videntur enim multa carmina hoc praeterire; ipse Rouse fassus est se non curavisse de accentibus naturalibus singulorum verborum, cum sint in omnibus linguis neglectis ubicumque verba canantur nec recitentur. Hoc non omnino verum esse videtur, nec dubito nos posse conari servare accentus naturales dum Latina verba modis musicis exornamus. Certe non respuo carmina quae hic illic peccent in hac re, hoc vere fieri potest et in linguis quae nunc sunt. Sed cum in linguis vernaculis, tum in Latina, cum multa verba, unum post alium lego quorum accentus omnino mutati sint, parum intellego, videorque mihi quasi aliam linguam audire.
Denique, si carmen est interpretatio, iuvat quandam similitudinem servare, ne potius contrafactum videatur quam interpretatio. Sunt tamen qui modum excedant in hac re, et vertant verbum de verbo, quod vix feliciter fieri potest etiam ab iis qui in suam linguam maternam conentur vertere carmina aliigena.
Libri, Disci, Pelliculae, Sedes Retiales
Inspiciamus igitur quae genera carminum potiora videantur mihi in scholis Latinis:
Chanties in Latin and Greek In primis suaderem duo subsidia compulsare, quibus multa carmina Latine (et Graece quidem!) conversa continentur. Primus est liber quem iam nominavi “Chanties in Latin and Greek”. Ut iam supra, Rouse verba aptavit modis musicis notis suae aetati. Nobis multa ignota sunt, pro dolor, nec facile carmina inveniuntur in Youtube. Addiciuntur notae musicae, quae quidem non facillime ab omnibus magistris leguntur. Sed nonnulla carmina adhuc vulgatiora possunt nobis usui venire, ut puta Jack and Jill, quod illic “Gellia atque Gellius” inscribitur. Ipse saepe utor his carminibus, sunt brevissima et facillima et dignissima quae ediscantur.
Mater Anserina liber est a Milena Minkova et Terentio Tunberg exaratus, quo multa carmina puerilia invenies. Accedit discus quo carmina cantata et recitata ab auctoribus et ab amicis continentur. Sunt carmina Latinissima, etiam fortasse nimis docta — interdum enim iuncturis difficilioribus exstructa sunt. Accentus naturales servantur, non quantitas verborum. Res quae insunt in carminibus Anglicis mirifice servantur in interpretatione Latina. Carmina sunt nota etiam pueris qui nunc sunt, ut puta Twinkle Twinkle Little Star, vel Ba Ba Black Sheep, est ideo facilius haec carmina docere. Cum sint modi satis noti, facile inveniuntur in Youtube illa Karaoke Tracks, quae sunt brevia spectacula ubi modi audiuntur sed vox abest. Illis adhibitis carminibus, facile poteris in scholas inducere haec carmina, etsi nullo organo musico canitis.
Tyrtarion, Aprilis Albuquerquensis: inter multa quae in rete inveniuntur, carmina gregis Tyrtarii, Eusebio Vivariensi duce, et Aprilis Albuquerquensis, sunt mentione digna. Utraque enim carmina illustrant modis musicis numeros carminum antiquorum. Cum enim carmina antiqua modis musicis donata sint, cumque quantitas syllabarum adamussim servata sit, auscultator potest bene audire numeros versuum Horatii, Catulli, Vergilii, Ovidii, aliorum. Carminibus Catulli utor iam a primo anno ad linguam ediscendam, sed multo plus conducit ad notitiam rerum metricarum, quae non spernendae videntur in studio litterarum provectiorum. Audienti talia carmina patent numeri seu rhythmus versuum et stropharum antiquorum, nec amplius usui esse videtur immutare accentus verborum ad notitiam rei metricae significandam, cum iam numeri in carminibus insint, in promptu, faciles, denique facti oranamentum alicuius gratiae et pulchritudinis.
Alia carmina quae in Yotube inveniuntur sunt graviter diiudicanda, et, ubi magistro nimis plena erroribus videantur, emendanda vel abicienda. Indicem carminum quae in rete inveni quaeque non praetereunda videantur instruxi. Carmina quae insunt visa sunt, ubi non Latinissima, satis tamen emendata. Magnam omnes virtutem habent: cum sint notissima discipulis, sunt ideo acceptissima, et facillime memoriae propter hoc mandantur, centies audiri possunt, eorumque karaoke tracks puncto temporis in YouTube inveniuntur (quaere in instrumento inquisitorio, e.g. “Let it go Frozen karaoke track”). Tot et tanta sunt bona ut inspicienda cursim sint a magistro quovis, ne quid utillimum praetereat.
[Addendum symbolae: Nota bene: inter tempus quo hanc symbolam scripsi et hodiernum, Lucius Amadeus Ranierius belle convertit “Fly me to the moon” in Latinum sermonem, servans quantitates syllabarum et accentus vocabulorum. Hoc primum audivi quod omni modo placeret.]
Carmina Latina per se illustrataest inscriptio disci quem edere conor his diebus. Est discus in quo tredecim carmina insunt, ad prima capitula Familiae Romanae: unumquodque capitulum suum carmen habet, in quo non nisi vocabula nota discipulis insunt (ex libro Orbergiano), et item leges, locutiones, et ita porro. Quantitates non servantur sed conatus sum, quantum potui, accentus naturales verborum servare. Latinitas est facilis sed emendata, quia plerumque sententiae hausi ex illo libro aureo. Accedunt etiam tredecim Karaoke Traks eorundem carminum, quibus magistri uti poterunt in scholis suis. Pagina est saepius visitanda iis qui compertum habere velint quando et ubi carmina edantur.
[Concentus horum carminum Veronae nuper habitus hic audiri potest.]
Quid, Cur, Quomodo, Quotiens, Quando?
Nunc ultimum vellem aperire qui discipuli sint mihi, ubi doceam, quando et quomodo et quorsum utar carminibus in scholis, quae emolumenta meis oculis viderim.
Scholas plerumque habui in lyceis Italis: discipuli sunt mihi intra quattuordecim et undeviginti annos nati. Docui etiam iuniores nec non seniores, apud quos eadem emolumenta vidi quae postea. Abhinc nonnullos annos coepi uti methodis “activis” quae dicuntur: ubi licet, malo Familiam Romanam adhibere, ubi non, libri translaticii sunt mihi sarciendi novis technis, quarum musica non ultima est.
Quotiens Singulis Septimanis Cantas?
Singulis scholis ineuntibus soleo aliquantulum temporis musicae tribuere, et tria carmina cottidie canere. Ubi liber Orbergianus in promptu est, mea carmina canto, ad singula capitula illius libri aurei composita; sin minus, eligo undique quae aptiora videantur, ut supra scripsi.
Quot Et Qualia Carmina? Nova An Iam Nota?
Solemus semper duo carmina recentiora canere et unum vetustius, ab ipsis discipulis electum ex iis quae maxime placuerunt: sunt interdum mihi excludenda nonnulla carmina quae iam centies cantavimus, licet gratissima pueris — nuperrime fassus sum me non posse amplius ferre Clementinulam, quod carmen nescio quoties cantaverimus in grege meo primi anni.
QUANDO ADDITUR NOVUM CARMEN INDICI TUO?
Carmen novum addimus indici nostro post singula capita Familiae Romanae perlecta — sive singulis septimanis ineuntibus, ubi alio libro utimur. Hoc modo numerus carminum prolatorum intra annum est satis magnus.
Docesne Ipsum Carmen Ante Quam Incipis Canere Cum Discipulis?
Carmina legimus una, verba conspicua appono in tabulam albam. Festinanter vim Italice aperio singularum linearum. Alias conor quaerere interpretationem ex tempore factam ab ipsis discipulis vel, ubi carmen facilius est, malo enodare Latine, vel Latine rogare quid sibi velit hoc vel illud. Non longe haereo in singulis vocabulis tamen, sed curo potius ut argumentum, res, affectuus carminum liqueant: oportet enim quam celerrime canere incipere!
Quomodo Canis? Quibus Instrumentis Uteris? Nonne Te Pudet?
Cum autem discipuli rem tenent, statim carmen canimus, primum ipse cano — cumcithara vel nisus illis karaoke tracks. Dein singulas partes lente cano cum discipulis, et hoc modo brevi totum carmen instruximus, quod possumus iam canere incipere. Est magnus gradus nobis magistris: ostendere pueris nos ipsos canentes. Solet enim nos pudere nostrae vocis, saepe veremur ne ridiculi videamur discipulis, ubi male canemus, sed hoc nos cohibere non debet. Pueri enim musicam magni faciunt, nec solent magistros qui cantant in scholis videre (saltem apud nos Italos). Libentissime talia accipiunt, praesertim ubi magister iis carmina facilia cantatu, vel tritissima dederit, Latine scripta vel conversa. Huc accedit quod illa carmina assa voce munere suo optime funguntur, et interdum etiam melodia vocis continetur, quam organo quodam- nec voce — cantatur, quo facilius etiam magister vel magistra qui minime suae voci confidit, possit carmen canere. Non enim magistri artis musicae sumus, sed Latinitatis! Multum conducet nos demonstrare tirones esse—et cupidi discendi—in quibusdam disciplinis, ubi fortasse ipsi discipuli nos aliquid docere possint.
Hoc vidi maxime utile in carminibus adhibendis: lineas lectas, quamvis citissime enodatas, ut dixi, inhaerere memoriae bellisime, ubi per carmen propositae sint.
Quae Sunt Emolumenta Huius Technae?
Aliquid mirum fit: discipuli qui carmen quoddam discunt, statim desinunt grammaticam et vocabula timere quae carmini insunt. Tuum est id quod canere queas. Exempli gratia: discipuli haerent in forma quadam gerundivi, nec bene sciunt quid sibi velit, quia timent hoc monstrum de quo multa mala audiverint. Ego eos moneo illam formam eos iam sescenties cecinisse in carmine Gellia atque Gellius (Rouse), ubi invenitur “Urceos manu tenent / aqua nova replendos”. Iis demonstro nihil timendum esse, cum carmen bene teneant. Statim mittunt curas, et recordantur carminis quod, ut ipse Rouse dixit, ad eos revenit quasi benevolus amicus. Magistro enim qui multa tradiderit carmina, multa sunt exempla nota sibi et discipulis, quae ex tempore proferre poterit ad leges grammaticas et vires verborum illustrandas.
Accedit quod contra spem discipuli valent significationes verborum memoria tenere ubi hae insint carminibus saepe cantis. Cum enim semel didicerint quid sibi velit verbum quod in cantiuncula invenitur, numquam postea eius obliviscuntur, quasi ipsum canere—licet numquam refricata sit vis vocabulorum—exercitium sit validissimum ad servandas significationes. Exempli gratia verbum “ruere” invenimus in carmine c.i. “Clementinula” mense Novembri; ut mos: brevi aperui rem Italice, aperui vim vocabuli, et numquam postea repetivi rem. Ineunte mense Aprili invenimus verbum “corruit”, quaesivi quid sibi vellet, fassi sunt se nescire. Eos monui vocabulum iam inventum esse in Clementinula. Mente carmen cecinerunt, lineam celerrime invenerunt qua verbum continebatur, vim statim intellexerunt et dixerunt. Vim vocabuli semel inventi et enodati ante quattuor menses.
Haec est vis musica. Audete cum discipulis temptare!