Atlantis. The mere mention of it conjures up mythical speculations and ambitious quests for the truth. Today, we treat the story of Atlantis but go beyond the standard sources such as Plato; we will discuss 17th-century author Olaus Rudbeck’s original and, of course, accurate views on the location of Atlantis–it’s not where you’ve been told. The essay is all in Latin.
Video in Latin
Audio in Latin
“Multitasking” :)? Listen to the essay in Latin here on Latinitium.com, or in your favourite podcast app:
Latin Text
Salvete! Hodie de Atlantide insula et de eius vero situ loquar. Proinde, si scire studetis ubi fuerit, hanc pelliculam spectate.
Quis est quin de Atlantide insula audierit? Dico illam insulam magnam atque fabulosam quae antiquissimis temporibus fluctibus submersa esse perhibetur. Olim fabula de Atlantide nihil nisi figmentum philosophicum atque poeticum fuit: Plato enim, philosophus ille barbatus, in dialogis suis qui Timaeus, et Critias inscribuntur, inducit Chritian narrantem fabulam de hac insula. Solon autem primus fabulam apud Aegyptios audivisse dicitur.
Platone teste Atlantis fuit regnum quod ceteras gentes opibus et artibus praecellebat.
Cum alia tum haec de Atlantide Plato scripsit: (Scilicet in Latinum conversum, nam licet fuerit doctus, Plato Latine nesciebat.)
“in hac Atlantide insula maxima vis et admirabilis potentia extitit regum, omnem insulam finitimasque alias obtinentium maximaeque parti continentis dominantium, siquidem tertiae mundi parti, quae Libya dicitur, usque ad Aegyptum imperarent, Europae uero usque ad Tyrrenum mare.”
— Plato
Nihilominus hanc civitatem saevum mare circiter sescentis et novem milibus annorum ante Christum natum die et nocte voravit.
Iam aetate Platonis dubitabatur utrum philosophus ille barbatus insula Atlantide tamquam translatione uteretur an de vera insula loqueretur. A temporibus Platonis fabula Atlantica incrementa cepit: temporis progressu aucta et mutata est.
Postea Atlantis non in oblivionem venit, sed quasi somno sopita per saeculaaliquantum siluit usque ad aetatem recentiorem. Vires enim novas accepit fabula postquam anno milesimo sescentesimo vicesimo quarto libellus Nova Atlantis a Francisco Bacone scriptus in lucem prodivit. In quo, non secus ac Plato, scripsit de civitate in insula sita et eius cives alias gentes antecellere repūblica gubernanda et artibus omne genus.
Fabula incipit a navigatione quam manus hominum a Peru ad Sinas et Iaponiam trans Mare pacificum facit. Aeolus autem ille qui ventis imperitat his hominibus parum favebat. Cum in ignotas maris partes penetrassent, terram procul assurgere conspexerunt. Sic Baco:
“Itaque cursum tota illa nocte eo direximus, ubi terra se – ut coniiciebamus – ostenderat, atque, illucescente die postero, manifestum fuit, terram revera fuisse. Atque post sesquihorae navigationem, portum tutum appulimus.”
— Francis Bacon
Multa narrantur de insula et civitate quae ibi floret. Hic libellus lardi doctissimi in manibus hominum esse coepit et fabula Atlantis populi studium denuo excitavit.
Homines ex illo temporenon semel conati sunt Atlantidem veram esse docere eiusque situm reperire.
Insula esse dicitur in medio Oceano alicubi inter Europam et Americam, fine autem septentrionali usque ad Islandiam pertinente. Alii contendunt Atlantidem esse Theram (vulgo Santorini) quae sescentis et mille annis ante Christum natum eruptione ignium perdita est.
Alii autem ad oram maritimam Hispaniae sitam fuisse dicunt. Nec nostra memoria desunt qui insulam fabulosam quaerant, cum alibi tum prope Bimini insulas et Bahamas et extra oram maritimam Cubae.
In Suetia autem quid verum sit scimus. Id quod vir doctus Olaus Rudbeckius anno milesimo sescentesimo undeoctogesimo eruit.
Olaus Rudbeckius anno milesimo sescentesimo tricesimo natus artis medicae professor idemque rector magnificus apud Universitatem Upsaliensem. Multas disciplinas attigit: etenim fuit herbarius, architectus, investigator antiquitatis, anatomicus: invenit cum alia tum quo munere fungerentur eae corporis partes quae vasa serosa dicuntur. De quibus tacebo. Haec vero minora sunt, illud longe maius est quod ostendit Atlantidem illam esse Suetiam. Quis crederet?
Rudbeckius litteris et Latine et Suetice mandavit opus quod tribus milibus paginarum constabat – laudo breviloquentiam hominis. Hoc opus quattuor voluminibus inter annum millesimum sescentesimum undeoctogesimum et millesimum septingentesimum alterum editum inscribitur:
”Atlantica sive Manheim – vera Japheti posterorum sedes ac patria, ex qua non tantum Monarchae & Reges ad totum fere orbem relinquum regendum ac domandum, stirpesque suas in eo condendas, sed etiam Scythae, Barbari, Asae, Gigantes, Gothi, Phryges, Troiani, Amazones, Thraces, Libyes, Mauri, Tusci, Galli, Cimbri, Cimmerii, Saxones, Germani, Svevi, Longobardi, Vandalii, Heruli, Gepidae, Teutones, Angli, Pictones, Dani, Sicambri, aliique virtute clari & celebres populi olim exierunt.”
Rudbeckius Suetiam et Atlantidem regionibus, gentibus, fabulis, antiquitate, condicionibus, locis confert. Mira est diligentia Rudbeckius qui quidquid de similitudine Atlantidis et Suetiae dicit, causis et argumentis adductis probare conatur. Fortasse minore cum successu…
Suetiam situ, magnitudine, forma sinūs portusque cum Atlantide congruere autumat – multis fontibus fretus.
Porro aulam regiam, Upsaliae sitam, eiusdem magnitudinis fuisse cuius aula Atlantidis.
Plato scripsit insulam sitam esse ad occidentem columnarum Herculis (id est Gibraltar).
Rudbeckius autem contendit Herculem fuisse Suetum – nomen viri esse potius pronuntiandum Härkolle (quod fere dux belli lingua Suetica vetustiore valet): etenim, in Suetia prope Öresundiam esse locorum nomina quae ab hac re non abhorreant. Praeterea, Atland est nomen antiquum Suetiae, quod scilicet est idem quod Atlantis.
Haec sunt tantum paucula exempla indiciorum praeclarorum quae Rudbeckius adduxit. Idem ostendit linguam Sueticam esse originem non modo linguae Latinae sed omnium linguarum sed de hac re alias.
Proinde condite palos, quoniam iam scitis ubi sit Atlantis.