Practice your Latin

The life and works of Ennius

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Who was the Roman poet Ennius? How did he influ­ence Latin lit­er­a­ture? Today we dis­cuss this almost myth­i­cal Roman author, and we do it, ut mos nos­ter est, all in Latin. 

Sug­gest read­ing & watch­ing: Check out all our arti­cles and videos in Latin.

Video in Latin

Audio in Latin

Lis­ten to the audio only of this essay here on Latinitium.com or in your pod­cast app.

Latin text

De Ennio poeta per­pau­ca com­per­ta habe­mus. Pau­cis reliqui­is excep­tis omnia quae scrip­sit inter­ciderunt. Sed ne ideo fal­so credamus Enni­um fuisse  poet­as­trum qui scriberet carmi­na non leg­en­da et pror­sus indigna quae trader­en­tur. Nam hic poeta de lin­gua Lati­na et lit­teris Lati­nis et ipsa lin­gua Lati­na bene mer­i­tus est: tot tan­tique scrip­tores non modo lau­dav­erunt sed eti­am imi­tati sunt.

Etsi nobis mis­eris copia non est ope­rum Ennii, Roma­n­is vero fuit, qui eum pluri­mi faciebant. 

Videa­mus nunc ea pau­ca quae nobis de Ennio nota sunt et alia quae coniec­tura asse­qui nobis licet.

Ennius nos­ter Rudi­is in Cal­abria 239 a.Chr. n. non igno­bili genere natus est. Verisim­i­le est eum lit­teris et dis­ci­pli­n­is omne genus insti­tu­tum esse. Illis enim tem­po­ribus lit­ter­ae Grae­cae cul­tus civilis Grae­cus vige­bant in quibus adulescens haud dubie ver­sta­tus est.

Ennius tres ser­mones calle­bat, Oscum, Grae­cum Lat­inum, quam ob rem Gel­lio teste sibi tria cor­da esse dicebat.

“Quin­tus Ennius tria cor­da habere sese dice­bat, quod loqui Graece, et Osce et Latine sciret. ”

— Gel. 17.17

Bel­lo Puni­co secun­do Ennius in copi­is aux­il­iaribus stipen­dia meruit quem deinde M. Por­cius Cato Romam secum dedux­it. De Ennio Romae habi­tante, Hierony­mushaec memo­ri­ae prodidit.

“habitavit in monte Aventi­no par­co admod­um sump­tu con­tentus et unius ancil­lae ministerio.”

— Hierony­mus

Vic­tum sibi quaer­i­ta­bat lit­teris Grae­cis prof­i­tendis, id est doce­bat lit­teras grae­cas ut vitam sus­tentare posset.

Mox cum inno­tuis­set Enni­um ver­sus fun­dere, in amici­ti­am M. Ful­vii Nobil­ioris accep­tus est. Quem in bel­lum secu­tus est ut res ges­tas versibus cel­e­braret. Opera Quin­ti Ful­vi, Mar­ci Ful­vii fil­ii, civ­i­tate Romana dona­tus est et praenomen Quin­tum accepit, quem hon­orem sic expressit:

“nos sumu’ Romani qui fuimus ante Rudini.”

— Ennius

Cicerone teste mortem obiv­it anno 169 a. Chr. N.; poda­gra for­t­asse in causa fuit, de quo mor­bo sic versibus iocatus:

“Numquam poe­t­or nisi si podager”

— Ennius

Tradunt eum mor­tu­um in patri­am urbem Rudias trans­la­tum esse. 

Ennius, homo omnis Min­er­vae, fere nul­lum genus lit­ter­arum non attig­it: scrip­sit et nim mag­num opus de gestis Romano­rum ordine tem­po­ris ser­va­to scrip­sit cuius inscrip­tio est Annales, quod ex duode­vig­in­ti lib­ris con­sta­bat; idem pluri­mas tra­goe­dias et com­plures comoe­dias et epi­gram­ma­ta et alia carmi­na fecit.

Ut con­sue­tu­do illius aetatis fere­bat, Ennius haudquaquam a Grae­cis alienus erat. In tra­goedi­is con­dendis insti­tit ves­tigi­is Euri­pidis cuius fab­u­las non dubitavit imi­tari; idem praed­i­cav­it Home­ri poet­ae illius claris­si­mi ani­mum in se migravisse.

RAFAEL

Quamquam a Grae­cis non abhor­re­bat, eis totum se non ded­it; ratione morum Romano­rum et lin­guae Lati­nae habi­ta Ennius Grae­ca et Romana ita com­mis­cuit ut aliq­uid pror­sus novi effi­ceret quod tamquam deinde qua­si exem­plum scrip­toribus futu­rum esset.

Ennius ser­monem poet­icum pro­pri­um et dis­crim­i­na generum lit­ter­arum et hexa­metrum Lat­inum condidit.

Effecit Ennius illud ut poe­sis fieret pars cul­tus civilis Romano­rum ut post eum poet­ae Romae non parvi haberentur.

Ennius eti­am in lin­gua nova­tor exti­tit, qui ea lud­ere ausus est. Finx­it nova ver­ba et ser­monem poet­icum mul­ti­modis vari­av­it. Apud eum scrip­tum legimus ver­bum ono­matopo­et­icum taratan­ta­ra quod exprim­it vocem tubae;  sic Ennius:

“At tuba ter­ri­bili soni­tu taratan­ta­ra dixit”

Iuvat hic for­t­asse afferre ali­qua quae apud Enni­um nobis for­t­asse insoli­ta videntur.

illud quod ver­ba trun­cav­it velut ”do” pro ”domus”; idem per tmesin ver­ba dis­i­unx­it ut in illo praeclaro versu

“saxo cere- com­mi­nu­it –brum”

— Enn. Ann. 609

Id est “saxo cere­brum comminuit”.

Ennius vivus hominibus accep­tis­simus fuit sub finem rei pub­li­cae lib­er­ae Annales, opus illud quo res ges­tas Romano­rum ordine tem­po­ris ser­va­to per­se­cu­tus est, dis­cip­uli lec­tita­bant et stu­diose imita­ban­tur donec in eorum locum eius suc­ces­sit Aeneis Vergilii, qui ipse Enni­um non paulum imi­ta­tus est.

Saecu­lo secun­do p. Chr. N. cum mul­ti stu­dio antiq­ui­tatis exar­sis­sent, qui ser­monem Enii anteponer­ent Vergilii,  opera Ennii den­uo in manibus terebantur.

Quamquam indi­cia sunt Ennii opera saecu­lo quin­to et sex­to lec­ta esse, tamen tot et tan­ta opera tan­ti poet­ae, proh dolor, ad nos non per­venerunt; prope­mod­um quidquid Ennius scrip­sit, inter­cid­it. Restant hodie non nisi fragmenta.

Prac­tice your Latin with week­ly Latin videos

In our com­mu­ni­ty, you get access to:

  • Video lessons in Latin every week
  • Easy Latin sto­ries with translations
  • Q & A pod­cast about learn­ing Latin we pub­lish new video lessons every week

Etsi opera eius perierunt, ver­ba eius eti­amnunc nobis­cum sunt, neque vero tan­tum propter ves­ti­gia Ennii quae apud Ciceronem, Vergili­um, reperi­un­tur sed propter ver­ba ab ipso fic­ta quibus eti­amnunc utimur. In hoc genere est ver­bum illud “omnipotens”, quod Ennio accep­tum referimus.

For­t­asse alia mul­ta for­t­asse dicen­da sunt de Ennio et eius genere scriben­di, tamen haec habui quae hodie dicerem. Valete!

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...
Latin Audio Archive

Latin Audio Archive

To truly master reading Latin you have to develop good listening comprehension skills. To help you with this, we ...