Practice your Latin

Terentii Tunberg Oratio de Helgo Nikitinskio

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Hanc ora­tionem, quam Ter­en­tius Tun­berg in con­ven­tu Moscovien­si in memo­ri­am illius Hel­gi Nikitin­skii habuit, hic cum scrip­toris et mod­er­a­to­rum con­ven­tus venia nunc mag­no cum gau­dio edimus.

Ter­en­tius hominibus doc­tis s. p. d.

Moscovi­am ad memo­ri­am viri, cui pares elo­quen­tia et sci­en­tia lit­ter­arum exstiterunt pau­cis­si­mi, cel­e­bran­dam atque pros­e­quen­dam con­gre­gati estis. Quo­rum a coetu etsi cor­pore abesse cogor, ver­ba tamen mea per lit­teras alla­ta ut patien­ter et ani­mo benig­no audi­atis oro.  Vos enim de Hel­go Nikitin­skio allo­qui vole­bam, quocum sum bis dum­tax­at con­gres­sus, paulo qui­dem saepius epis­tu­larum com­mer­cia fre­quen­tavi; cuius autem sci­en­tia et opera lit­teris Lati­nis recen­tioribus feliciter nava­ta numquam fere non utor ac fruor.

De vita Hel­gi deque rebus ab eo gestis vix equi­dem sum idoneus qui dicam, utpote cui numquam fuer­it tal­is neces­si­tu­do cum Hel­go, ut mul­ta de huiusce­mo­di rebus dis­cerem. Sci­ebam autem virum in omni eru­di­tio­n­is atque human­i­tatis genere per­fec­tum et per­poli­tum esse, et mirabar quot lin­guas per­docte calleret. Hel­gus mihi omne vitae tem­pus dis­po­su­isse vide­tur, ut numquam non aliq­uid doceret aut disceret. 

Mul­to igi­tur facil­ius mihi est de operibus ab Hel­go scrip­tis quam de eius vita dis­serere. At mihi tot eius scrip­ta, unde tan­ta elucet eru­di­tio, dili­gen­ter con­sid­er­an­ti modus quidam stat­uen­dus erat. Ita equi­dem has lit­teras com­posi­tu­rus ut in con­ven­tu vestro apte et con­gru­enter recitar­en­tur, per­icu­lum esse intel­lege­bam ne dies vos in con­ven­tum con­vo­catos citius defi­ceret, quam ut omnia, quae de Hel­gi scrip­tis pro­ferre voluis­sem, com­mode audire possetis. 

Suf­fi­ciant igi­tur haec pau­ca indi­cia, quibus audi­tis uti­nam vobis omnibus sit per­spicu­um cur omnes lit­ter­arum Lati­narum recen­tio­rum stu­diosi tan­tam habea­mus gra­ti­am Hel­go: qui qui­dem oper­am haud exiguam scrip­toribus vet­eribus (velut Cal­li­ma­cho Per­sioque Flac­co) ded­it, sed sic in mon­u­men­ta lit­ter­arum Lati­narum recen­tis­si­mo aevo con­di­ta incubuit ut vix ullus aequal­i­um nos­tro­rum alius: ita enim inquisiv­it in libros pos­te­ri­ore aevo Latine scrip­tos, ita opera Lati­na recen­tis­si­ma illus­trav­it atque in nova quadam luce col­lo­cav­it, ut elo­quen­ti­am Lati­nam hisce sae­culis novis­simis evanidam ac qua­si mori­bun­dam fuisse (id quod iam diu doc­ti homines opin­a­ban­tur) tan­dem ali­quan­do negare possimus. 

Mem­o­rare igi­tur in prim­is volui, quan­do ita res tulit, dia­logum ab Hel­go com­posi­tum, qui Sergius, siue de elo­quen­tia gram­mati­co­rum saec. XVII et XVIII inscribitur, opus omni eru­di­tione mirabiliter refer­tum, cuius sim­i­le nihil est hisce fere tribus quat­tuorve sae­culis divul­ga­tum. Ves­tigi­is enim Cicero­nis, Tac­i­ti, Corte­sii, Fami­ani Stradae, alio­rum gram­mati­co­rum praeclaro­rum insis­tens dia­logum de ipsa elo­quen­tia scite et venuste com­po­suit, quem qui dili­gen­ter leg­eret, volens nolensve quo­dammo­do de momen­tis deque pro­gres­sione elo­quen­ti­ae Lati­nae recen­tioris omni ex parte cog­itare cogeretur. 

Nec uno modo de non­nullis gram­mati­cis hominibusque doc­tis, quo­rum elo­quen­tia Lati­na hoc recen­tiore aevo eni­tu­it, optime mer­i­tus vide­tur esse Hel­gus. Eximias quas­dam ora­tiones (velut Davidis Runhkenii) recen­suit, com­men­tari­is instrux­it, in lucem den­uo edid­it. Mul­tas praeterea com­men­ta­tiones eden­das curav­it, quibus opera horum ora­to­rum recen­tio­rum innotescer­ent: tot huius­mo­di opus­cu­la in pub­licum emisit, quot tam bre­vi tem­pore (quod nobis est con­ces­sum) nequaquam pos­sumus enumerare.

Hel­gus Nikitin­s­ki lit­teras Lati­nas recen­tis­si­mas nobis, ut ita dica­mus, ape­ruit ac pate­fecit. Effecit ut doc­ti homines de his lit­teris aliter cog­itar­ent. Effecit ut intel­legere­mus has quoque lit­teras ad pat­ri­mo­ni­um Lat­inum per­tinere, dig­nis­si­masque esse quas homines cul­tus Europaei stu­diosi investigarent.

Gra­tias tibi, O Helge, ob don­um max­i­mum, quod eru­di­tione tua ac sci­en­tia fre­tus nobis dedisti.

Terence Tunberg

Terence Tunberg

Terence Tunberg is Professor of Classics at the University of Kentucky. His research interests include humanist Latin, Ciceronianism and the use of spoken Latin during the period. Professor Tunberg is also famous for his ability to speak Latin, as well as the Conventiculum Lexingtoniense.
Written by Terence Tunberg

Written by Terence Tunberg

Related articles

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

A March of Condemned Souls This story is an exceptional episode from the Ecclesiastical History, written by the ...
How Catiline was defeated according to Sallust

How Catiline was defeated according to Sallust

Roman historian and politician, Gaius Sallustius Crispus, to many known as Sallust, wrote Bellum ...
Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

The Wonders of Fróðá In this year’s Halloween special in Latin, we will travel back in time to the Viking era ...