Practice your Latin

Septem Locutiones Latinae ex Aulularia, Fabula Plauti

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Hodie e plu­teo plauti­no vobis hausi locu­tiones septem, quas bre­viter tractabo. Miro quo­dam stu­dio ser­mo­nis Plau­ti­ni his diebus subito inflam­ma­tus sum et in manus arripui pri­mam quamque fab­u­lam eius quam For­tu­na Aul­u­lar­i­am esse voluit. Nec temere namque mihi pluri­mum risum movit. Minus autem risi ubi intellexi me, haud secun­da usum for­tu­na, unam ex eis quae fine car­erent in manus sump­sisse… O lacrimas!

Ani­mo obfir­ma­to fab­u­lam dili­gen­ter legi atque excus­si, ex qua locu­tiones seu iunc­turas ver­bo­rum iucun­das atque utiles excerp­si. Hoc feci maxime sua­su Plinii Maioris, qui sem­per opti­ma quaeque e lib­ris in pugillares suos ref­ere­bat. (Pugillares voca­mus libel­los in quibus adno­tare vel scribere pos­sumus.) Neque mihi abs re nunc vide­tur ali­qua ver­ba iucun­da nec­non util­ia in medi­um vobis pro­ferre; em vobis septem locu­tiones e Plau­to depromptas!

Plautissemus! VII Locutiones ex Aulularia Plauti

Sub sin­gulis locu­tion­ibus brevem expli­ca­tionem sig­ni­fi­ca­tio­n­is inve­nies; quibus­dam acced­it origo.

1. Oculi Emissicii

Euclio, per­sona prin­ci­palis fab­u­lae, idemque homo avaris­simus, auro modo inven­to adeo ab omnibus timet ut famu­lam foras extrud­ere velit quia eam nimis curiosam, qua­si aurum olfac­turam, esse arbi­tratur. Ad cuius immodicam curiosi­tatem depin­gen­dam Euclio eam esse oculis emis­sici­is dic­it.  Quibus ver­bis sig­nif­i­can­tur homines qui omnia nimis curiose cir­cum­spec­tant ut oculi e cavo oculi qua­si emit­ti videantur.

2. E Manu Manubrium Eximere

Euclio cuius tim­or usque cresc­it, ani­mum inducit coqu­os gal­li­nam quan­dam ius­sisse aurum in ter­ram defos­sum quaerere. Qua for­titer inter­fec­ta Euclio manubri­um e manu eis exemit, id est, occa­sionem auri har­pa­gan­di. Haec autem iunc­tura, quae fere in prover­bium abi­it, pro­prie sig­ni­fi­cat alicui gla­d­i­um e manu eripere ne pos­sit impe­tum facere, manubri­um enim dic­i­tur ea glad­ii pars qua tene­tur. Haec autem locu­tio trans­la­ta idem fere valet atque occa­sionem aliq­uid facien­di alicui praeripere, hoc est, pro­hibere aliquem aliq­uid facere. 

3. Sermonem alicuius edere

Cum Euclio Megado­rum, sen­em divitem, cui fil­iam despon­dit, in mores fem­i­narum debac­cha­ntem audit, eius ver­bis delec­ta­tus ei “edi,” inquit, “ser­monem tuum.”

Si igi­tur vehe­menter alicuius ser­mone delec­ta­mur, si liben­tis­si­mo ani­mo quid quis dicat aus­cul­ta­mus, cum Plau­to nos­tro nos ser­monem eius edere“dicere pos­sumus ut nos mag­no cum stu­dio eius ver­ba audire sig­nifice­mus. Est sane trans­la­tio ubi, pro cibis, ser­mo avide editur.

4. Animo defaecato esse

Euclio, postquam nem­inem aurum sibi sur­ripuisse cog­novit, “defae­ca­to,” inquit, “demum ani­mo egre­dior domo”, id est tim­o­re et cura sub­latis. Faex dicun­tur sor­des quae in fun­do vini col­li­gun­tur. Inde ver­bum defae­can­di pro­prie est a faece pur­gare, velut pur­gare vinum a faece. Iunc­tura ani­mo defae­ca­to sig­ni­fi­cat ani­mum a cura vel tim­o­re pur­ga­tum. Ergo ani­mo defae­ca­to est qui tim­o­rem vel curam expulit.

“Pumex non aeque est aridus atque hic est senex. Quin cum it dor­mi­tum, follem obstrin­git ob gulam ne quid ani­mae forte amit­tat dormiens.”

— Pythod­i­cus (Aul­u­lar­ia, 303–305)

5. Res In Vado (Salutis) Est

Hac locu­tione sig­nifi­ca­mus rem ante dubi­am nunc bene se habere, non iam esse per­icu­lum. Duc­ta est ima­go ab aqua, nam vad­um dic­i­tur aqua humilis ubi scil­icet nul­lum per­icu­lum a pro­cel­la et alto mari est. Eius­dem gener­is est illud quod est in por­tu nav­i­gare quod dic­i­tur postquam e per­icu­lo evaseris. 

6. Os Alicui Sublinere

Euclio, per­sona huius fab­u­lae, a Fide ipsa, – dea fidei – cuius in tem­p­lo aurum abscon­der­at, se decep­tum esse dic­it quod illa aliquem id sur­ripere paene siver­it. Ad hoc expri­men­dum Euclio “os,” inquit, “mihi sub­le­vit pessime”.

Ceterum, vix ullam locu­tionem aeque cre­bram atque hanc apud comicum nos­trum inve­nias, id quod non­ni­hil de natu­ra fab­u­larum eius tes­tatur. Haec autem locu­tio, teste Non­io Mar­cel­lo,  trac­ta est e ludo vel ioco quo Romani ora dormi­en­tibus iocan­di causa pinge­bant (quae qui­dem res eti­am hodie haud igno­ta est). Hinc trans­la­ta idem valet quod aliquem decipere et pro ridicu­lo habere.

7. Digitus Transversus

Ini­tio huius fab­u­lae Euclio, auro suo timens, mul­ta mala famu­lae suae minatur si loco indi­ca­to dig­i­tum trans­ver­sum exce­dat, id est si loco se vel min­i­mum moveat. Haec enim ver­bo­rum iunc­tura pro­prie sig­ni­fi­cat men­su­ram quae e cras­si­tu­dine dig­i­ti con­stet, sicut “aqua dig­i­tum trans­ver­sum alta est”. Locu­tio autem plerumque sig­ni­fi­cat quodli­bet bre­vis­si­mum spatium velut “non licet dig­i­tum trans­ver­sum discedere”.

Tan­tum est! Ali­ae mul­tae sunt quibus vos nunc non obruam.

Rerum Repetitio et Congregatio:

  • Oculi emis­sicii
  • Manubri­um e manu alicui eximere
  • Ser­monem alicuius edere
  • Ani­mo defae­ca­to esse
  • Res in vado (salutis) est
  • Os alicui sublinere
  • Dig­i­tus transversus

Quid de his locu­tion­ibus Plau­ti vobis vide­tur? Omnes iam nover­atis? Bona fide dicite! Sin minus, memo­ri­ae man­date et, ut ita dicam, plautis­sate! Velim ex vobis audire quo­mo­do has quam citis­sime edis­cere pos­simus. Scrib­ite infra!

Tan­tum’st, valete!

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...
Latin Audio Archive

Latin Audio Archive

To truly master reading Latin you have to develop good listening comprehension skills. To help you with this, we ...