Contents
Reading and listening to as much Latin as possible is best way to learn Latin well. However, some authors, though fun, are rather difficult even for experienced Latinists. Therefore, today we present a story from Apuleius retold in a more standard classical style—we do this all in Latin.
Video in Latin
Latin audio
Listen to this episode here or in your podcast player.
Latin Text
Lucius Et Tres Latrones
Hodie vobis fabulam ex Apulei Metamorphoseon libro tertio non recitabo sed aliis verbis narrabo. Est de Lucio eiusque nocturnis periculis. Insunt cum alia tum caedes et latrones.
Iter Domum
Olim cum Lucius peregrinaretur, ad cenam apud amicum forte invitatus est. Deinde cum bene apud illum cenasset et crapula probe distentus esset, id est valde ebrius, ad hospitium quo devertebat, se recipiebat. Titubante gradu ibat cum subito lumen quod ferebat vento extinctus est. Per noctem deinde vagatus digitos pedum offendit in lapides quos propter tenebras non viderat. Cum a domo non longe abesset, ecce tres homines vegetos magnis corporibus conspexit. Qui cum fores hospitii summa vi effringerent, Lucium conspexerunt. Neque vero ullo modo Lucium iam adstantem timebant. Non sine causa Lucio latrones saevissimi esse videbantur.
Facinus
Statim igitur gladium veste contectum arripit. Nec cunctatus gladio stricto medios latrones invasit. Diu et acriter pugnatum est, in singulis gladium suum altissime demersit ut mox ante pedes suos latrones multis vulneribus acceptis spiritus efflaverint. Interea tanto tumultu ante aedes pugnantium Photis, amica, e somno excitata erat. Aedibus patefactis Lucius anhelans et sudore perfusus intravit. Tribus latronibus saevissimis fortiter occisis vehementer fatigatus erat. Cubiculum igitur petivit ut lecto et somno se traderet.
Lucius Expergiscitur
Prima luce vix somno solutus cum horrore recordatus est quantum facinus pridie vespere commisisset. Ubertim flebat cum sibi ante oculos poneret forum, iudicia, sententiam ipsum denique carnificem. Secum sic loquebatur: ”Actum est! Vix fieri potest ut iudex tam benevolus mihi obtingat qui me caedis trium hominum non accuset.” Secum recordabatur se sua manu tres homines occidisse cum fores quati coeptae sunt.
Spectaculum
Subito cum magna irruptione aedes patefactae sunt; magistratus cum turba hominum irruerunt et duo lictores manum Lucio immiserunt et eum ad forum trahere coeperunt. Inter vias magna turba hominum eos sequebatur. Tum, quamquam demisso capite ibat, tamen obliquis oculis rem miram videre potuit: turbam ridentium.
Omnibus viis pererratis cum ad forum tandem pervenissent, in tribunali eum collocaverunt. Iudicibus in sublimi suggestu sedentibus praeco indixit silentium. Cum autem tot homines adessent, placuit ut iudicium in theatro fieret. Lictores igitur Lucium tamquam victimam per medium proscaenium perduxerunt et in media orchestra collocaverunt.Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.
Oratio
Tum accusator provectae aetatis vocatus surrexit et sic populum alloquitur: ”Quirites sanctissimi, vestrum erit providere ne hic nefarius homicida tot caedium lanienam impune commiserit. Sum nocturnae custodiae praefectus; rem igitur ipsam et quae nocte gesta sunt, cum fide proferam. Cum enim media fere nocte urbem circumirem, istum crudelissimum iuvenem gladio stricto homines trucidantem conspexi. Tum ipse tanti facinoris conscientia permotus, statim profugit. Aedes quasdam ingressus totam noctem latuit. Lucem exspectavi et antequam clandestinis itineribus elaberetur, curavi ut ad vestrum iudicium produceretur. Habetis igitur reum coram deprehensum. Severiter igitur, iudices, caedem tam saevam, tam inauditam, in hunc scelestum ac nefarium vindicate!”
Lucius Respondet
Statim praeco iussit eum ad ea respondere, si vellet. Nihil amplius quam flere poterat cum miseram conscientiam suam respiceret. Oborta vero divinitus audacia narravit quid fecisset: se ebrium cum a cena ad hospitium, ubi deverteret, reciperet, conspexisse tres saevos latrones in aedes irruentes. Se et sibi et hospitibus suis timentem gladium strinxisse et in latrones invasisse et cunctos interfecisse. His dictis et lacrimis iterum obortis modo hos modo illos obscrecravit. Credebat omnes misericordia affectos esse sed oculis altius sublatis non modo totum populum sed ipsum hospitem suum cachinnantem vidit, tum secum sic ”en fides, inquam, en conscientia, pro hospitis salute et homicida et reus sum, at ille mortem meam ridet!”
Veritas Quaerenda
Postea, magistratus natu maior surrexit et sic locutus est: ”De scelere quidem quod vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri sed requiramus socios tanti facinoris, nam verisimile non est istum solum tres tam validos iuvenes necavisse. Servus eius quoque fugit a quo veritas nunc tormentis quaerenda est!” Subito autem mater interfectorum clamavit ut corpora eorum ostenderentur, ut iudices ad iustam iram incitarentur et satis severiter in eum vindicarent.
Exitus Inexspectatus
Cadavera in lectulo apposito iacebant et Lucio reo imperatum est ut ea manu sua detegeret. Diu luctatus est sed tandem, necessitate victus, corpora detexit. Iam inter mortuos se numerabat cum, ”Di boni,” inquit, ”quae Fortunae meae repentina mutatio!” Cadavera enim trucidatorum hominum erant tres utres inflati! Erant variis foraminibus secti et iisdem locis patebant quibus latrones illos vulneraverat. Homines ita cachinnabantur ut dolorem ventris manuum compressione sedarent. At Lucius fixus in lapidem, gelidus stetit, nihil secius quam una e ceteris theatri statuis.