Practice your Latin

Halloween Special in Latin #1 – Horrenda Atque Timenda

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

In this year’s Hal­loween spe­cial we turn to antiq­ui­ty and to the things that haunt­ed the Romans at night: witch­es, were­wolves, and oth­er things that go bump in the night.

Video in Latin

Audio in Latin

Lis­ten to this video / arti­cle here on Latinitium.com or in your favourite pod­cast app.

Latin Text

Here you’ll find a tran­script of the episode for easy print­ing or reviewing.


Sal­vete! Ego sum hos­pes vester Daniel. Haec est series ser­mon­um Lati­no­rum, ubi Latine loquor de vari­is argu­men­tis velut de locu­tion­ibus Lati­nis, de lit­teris Lati­nis, et de ali­is magis nugacibus rebus.

Festum Omnium Sanctorum

Hodie bre­viter per­stringe­mus atque attinge­mus ea hor­ren­da quae Romani noc­tu vagari cre­de­bant. Dis­cetis cum alia tum quid Eric­tho saga in Cae­sarem et Pom­peium machi­na­ta sit, quid Nero post mortem suam nun­ti­aver­it scrip­tori qui vitam (Nero­nis) scribebat. Sed pri­mum de fes­tis dicam.

Fes­tum omni­um sanc­to­rum est mag­nus dies fes­tus hominibus varias orbis ter­rarum partes inco­len­tibus. Hoc fes­tum ali­bi paulo aliter voca­tum plerumque per­tinet ad veneran­dos homines divos sive sanc­tos, et mar­tyres, et alios qui e vita excesserunt.

Roman mosaics from Villa del Cicerone in Pompeii of a theatre scene showing two women visiting a witch, all of them are wearing theatre masks.
The­atre scene: Two women mak­ing a call on a witch (the three of them wear the­atre masks). Mosaics from Vil­la del Cicerone in Pompeii. 

Pri­die festi omni­um sanc­to­rum in Sue­tia can­de­las accen­sas in sepul­chris cog­na­to­rum atque ami­co­rum pon­imus ut eorum nos mem­o­res esse ostendamus.

Mul­tis autem locis homines habitu sim­u­lant manes, lar­vas sive lemures, sagas, alia hor­ren­da. Id est, for­t­asse per­sonas et ves­ti­men­ta indu­unt, id est, ut videan­tur esse sagae vel larvae.

Prac­tice your Latin with week­ly Latin videos

In our com­mu­ni­ty, you get access to:

  • Video lessons in Latin every week
  • Easy Latin sto­ries with translations
  • Q & A pod­cast about learn­ing Latin we pub­lish new video lessons every week

Fes­tum omni­um sanc­to­rum est dies fes­tus Chris­tianus sed Roma­n­is erant quoque fes­ta quae ad mor­tu­os per­tinebant. Nam mense Maio cel­e­bra­bant Lemuria quae erant fes­ta instu­tu­ta non tam ad veneran­dos mor­tu­os quam ad lemures pla­can­dos, qui erant ani­mae malig­nae mor­tuo­rum. Sed de his mox dicam.

Black and white illustration by Bartolomeo Pinelli of Charon and his boat filled with the dead on the river styx.
Charon’s Boat by Bar­tolomeo Pinel­li, 1808

Romani, qui vul­go cre­de­bant esse mul­ta et varia hor­ren­da, mis­eri incide­bant in lar­vas vel lemures et sagas et alia mon­stra quae noc­tu vagantur.

“Som­nia, ter­rores magi­cos, mirac­u­la, sagas, Noc­turnos lemures por­ten­taque Thes­sala rides?”

— Hor­atius, Epist. 2

Sagae

Sagae sane non riden­dae sunt nam apud Romanos sagae dice­ban­tur mul­tarum rerum sci­en­tia instruc­tae scire medica­men­ta ama­to­ria com­mis­cere, ab inferis mor­tu­os excitare, noc­tur­nis lemuribus imperare.

Wood­cut from the Gold­en Ass of Lucius spy­ing on Meroe who changes her­self into an owl.

Por­ro satis con­sta­bat sagas scire se con­vert­ere in bes­tias velut bubones, quibus­cum soci­etas erat sagis. Antiquis tem­po­ribus Thes­salia, in Grae­cia sita, infam­is erat, quod ibi sagae pluri­mum pos­sent. Quin Appuleius ille qui Meta­mor­phoseon libros sive Asinum Aureum scrip­sit, nar­rat de Pam­phile, Thes­sala saga, quae cor­pore unguen­to per­lin­i­to in bubonem se con­ver­tit. Audi­a­mus ipsa ver­ba Appuleii:

“Iam pri­mum omnibus lacini­is se deuestit Pam­phile et, arcu­la quadam reclusa, pyx­ides plus­cu­las inde depromit, de quibus unius oper­cu­lo remo­to atque indi­dem eges­ta ungue­dine diuque pal­mulis suis adfric­ta ab imis unguibus sese totam adusque sum­mos capil­los per­lin­it mul­tumque cum lucer­na secre­to col­lo­cu­ta mem­bra tremu­lo suc­cus­su quatit. Quibus leniter fluc­tu­an­tibus promi­cant molles plumu­lae, cres­cunt et fortes pin­nu­lae, duratur nasus incurvus, cogun­tur ungues adun­ci. Fit bubo Pamphile.”

Lucanus poeta in opere quod inscribitur De bel­lo civili com­plu­ra nar­rat de alia saga max­i­ma, ea quoque ex Thes­salia ori­un­da, cui nomen fuit Erich­to. Umbris expul­sis sepul­chra incol­it et ani­ma eius aera pesti­len­tem red­dit et segetes, cum per eas ambu­lat, cor­rumpun­tur. Eadem apud deos infer­os mul­tum valere dicebatur.

Erich­to saga mul­tum tem­po­ris con­sumpit in carmine magi­co com­po­nen­do quo effi­ceret ut Pom­peius et Cae­sar de sum­mo impe­rio dimi­car­ent ibi ubi ipsa vel­let. Sed cur hoc facere voluit?  Ut sibi copia esset mul­to­rum et mor­tuo­rum mil­i­tum. Reliqu­um tem­pus con­sump­sit in deliberan­do quod mem­brum sur­riperet ex cadav­ere­Pomepii aut Cae­saris, prout hic aut ille vicisset.

Hor­atius poeta in epo­do quin­to hor­ren­da nar­rat de Cani­dia saga eiusque soci­is quae medica­men­tum ama­to­ri­um faci­unt ex adules­cente, ex pluma noc­tur­nae strigis, ex ossi­bus rap­tis ab ore ieiu­nae can­is, ex ovis san­guine ranae unc­tis. Sic medica­men­tum ama­to­ri­um miscetur.

A sagis ad ani­mas mor­tuo­rum nunc transibimus.

Animae Mortuorum

Antiquis tem­po­ribus com­plu­ra gen­era ani­marum mor­tuo­rum erant:

  • lar­vae sive lemures
  • lares
  • manes

Haec autem gen­era non sem­per eodem modo a scrip­toribus dis­tin­gu­un­tur. Nos autem hodie Augustinum con­sule­mus. TesteAu­gusti­no lar­vae sive lemures dicun­tur ani­mae mor­tuo­rum mal­o­rum et lares hominum bono­rum. Manes autem dicun­tur ani­mae eorum qui utrum boni an mali fuerint incer­tum est. 

Non cre­de­ban­tur ani­mae mor­tuo­rum Romae vagari. Ani­mae enim re vera erant. Sic saltem mul­ti sibi per­sua­sum habebant. Homines ab ani­mis mor­tuo­rum non sem­per ter­re­ban­tur sed inter­dum vide­bant eas in som­nis aux­il­i­um petentes, vel se de per­icu­lo mon­entes. Dicun­tur scrip­tores qui vitam Nero­nis scribebant, ipsum in som­nis vidisse. Plin­ius secun­dus in epis­tu­la nar­rat de Gaio Fan­nio cui qui­es­cen­ti astiterunt Nero­nis manes eique osten­dit qui finis vitae futu­rus esset.

Por­ro sunt ani­mae quae vel a vig­i­lan­tibus cer­nan­tur. Hae sunt ani­mae cum alio­rum tum eorum qui ante tem­pus mor­tui sunt, vel qui per scelus inter­fec­ti sunt, vel qui sibi mortem con­sciverunt, vel qui non sepul­ti sunt.

Sue­to­nius qui vitam Caligu­lae imper­a­toris scrip­sit, haec fere nar­rat: Postquam Caligu­la imper­a­tor occis­us est, cadav­er eius in hor­tos Lami­anos clam asporta­tum et semi­am­bus­tum levi cae­spite obru­tum est. Cus­todes eorum hor­to­rum larvis noc­tu inqui­eta­ban­tur donec cadav­er erutum et cre­ma­tum et sepul­tum est. In domo quoque in qua Caligu­la mor­tu­us erat, nul­la nox sine ter­rore aliquo acta est, donec domus ipsa incen­dio con­sump­ta est.

Quo­ni­am de sagis ser­mo modo fuit, non alienum esse vide­tur hic dicere sagas saepe larvis uti ut arcana vivo­rum rescis­cant. Eten­im si quis partem cadav­eris lar­vae inven­it, lar­va in potes­tatem eius venit.

Versipelles

Si sagae, et lemures Romae fuerunt, nonne eti­am homines qui in luposver­te­ban­tur, luna lucente vaga­ban­tur? Erant et tales plerumque ver­sipelles voca­ban­tur quod pellem ver­te­bant et lupinam indue­bant for­mam. Eti­am sagae dici pos­sunt ver­sipelles, quae, ut iam dixi, se in varias bes­tias con­verere sciant.

“Homines in lupos ver­ti rur­susque resti­tui sibi fal­sum esse con­fi­den­ter exis­ti­mare debe­mus aut credere omnia quae fab­u­losa tot sae­culis conperimus.”

— Plin­ius Maior, H.N. 8.80

Apud Petro­n­i­um praeclaris­simus locus de ver­sipelle inven­i­tur: Homo ad ami­cam nomine Melis­sam ire vult. Sibi comitem adi­un­git­militem. Luna lucente ad sepul­chre­tum veni­unt. Hic miles a comite seced­it, se exuit et ves­ti­men­ta in via ponit et ea cir­cum­min­git. Subito lupus fit. Lupus fac­tus ulu­lare incip­it et in sil­vas fugit.

Deinde ver­sipelles vil­lam Melis­sae intrat et impe­tum in pec­o­ra fac­it. Servus autem, qui in vil­la est, lupi col­lum lancea traic­it ante­quam fugiat.

Postremo, ubi comes mili­tis sive ver­sipel­lis domum ven­it, miles in lec­to iacet et medicus col­lum eius curat…

In His­to­ria Nat­u­rali scrip­tum vide­mus Plin­i­um non putare esse ver­sipelles et hunc errorem longe lateque dif­fusum esse. Sed nunc scimus Plin­i­um tota via erravisse.

Finis

Iam ad finem vel, ut ait Mar­tialis, ad umbil­i­cos per­ven­imus, vidimus antiquis tem­po­ribus fuisse mul­ta mon­stra ali­ud alio magis hor­ren­dum. Fuerunt sane eti­am alia sed puto vos iam esse hor­rore per­fusos, nam si Romani vide­bant ver­sipelles lemures, et sagas, cur non vos videatis?

Tan­tum’st valete


Facilis Via Latinitii Adiuvandi

Si vobis placuit, rogo ut ami­cos et ami­cas de his ser­monibus cer­tiores faci­atis, et ut scrib­atis apud YouTube et apud Face­book quid censeatis! Ita facil­ius alii quoque hos ser­mones invenire poterunt!

Ago gra­tias max­i­mas omnibus qui sed­u­lo divul­gaverunt hos ser­mones et eis qui sub­ti­t­ulis pel­lic­u­las apud youtube instruxerunt.

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Halloween special in Latin #6 – The Ring

Halloween special in Latin #6 – The Ring

Last year we went to France in the mid 1600's for Halloween. This year we have turned to good old Swedish ...
Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...