Practice your Latin

De Florilegio Latinitatis Neotericae a Milena Minkova Apparato

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Hanc sym­bo­l­am a Theoderi­co Sacré, viro et doc­tis­si­mo et human­is­si­mo, scrip­tam max­i­mo cum gau­dio vobis apportamus.


Optime mea qui­dem sen­ten­tia fecit Mile­na Minko­va, Acad­e­mi­ae nos­trae Latini­tati Foven­dae sodalis eademque muli­er doc­tis­si­ma quae apud stu­dio­rum uni­ver­si­tatem Ken­tuck­ianam Lati­nas lit­teras pub­lice prof­ite­tur, quod Latini­tatis recen­tioris appa­r­avit flo­ri­legium in hoc idoneum, ut tam in altio­rum stu­dio­rum domi­cili­is quam in gym­nasi­is lyceisque a tironibus, dis­cip­ulis, alum­nis, audi­toribus pos­set adhiberi. Vide­tis, sodales atque ami­ci opti­mi, librum quem manu teneo, in altumque attol­lo, qui inscribitur: “Flo­ri­legium[2]recentioris Latini­tatis. Curav­it Mile­na Minkova”[3]. Vol­u­men satis spis­sum in eam bib­lio­the­cam est assump­tum, quae Sup­ple­men­ta Human­is­ti­ca Lovanien­sia vocan­tur ; prodi­it Lovanii supe­ri­ore mense. Sin­gu­la exem­pla con­stant circiter sex­a­ge­nis euronibus. 

Est autem, quamo­brem coram sodal­ibus Acad­e­mi­ae Latini­tati Foven­dae de hoc opere fiat ser­mo, siq­ui­dem coe­tus nos­ter nasc­i­turo illi obste­tri­ci­am ded­it oper­am et, ut liber pre­lo tradere­tur, typ­is excud­ere­tur et in lucem edere­tur pub­li­cam,  pecu­ni­ae sum­mam quan­dam ex arca sua con­tulit ; itaque Acad­e­mi­ae quoque nos­trae edi­tion­ibus adnu­meran­dum est hoc flo­ri­legium Min­ko­vianum.  Ubi­nam vero loco­rum aptius, decen­tius, con­ve­ni­en­tiusve eidem tribuen­dum censeam prae­co­ni­um,  quam in hoc Vivario Novo, in quod adules­centes et iuvenes, lit­ter­arum Lati­narum stu­dio­sis­si­mi, con­fluere solent, in quo una legunt cot­ti­dieque enar­rant scrip­ta Lati­na ex omni lit­ter­arum Lati­narum aetate depromp­ta ? Proinde sinite me breves texere huius operis laudes, quod tam sodal­ibus Acad­e­mi­ae nos­trae lec­tu delec­tabile, quam adules­cen­tibus in Vivario Novo com­moran­tibus utile fore cer­to scio, ceterum  cuiv­is Latini­tatis aman­ti, dum­mo­do ultra veterum scrip­ta velit pro­gre­di, pernecessarium. 

Atque hoc­ce ego flo­ri­legium sin­gu­lare ac novum appel­lo, non quo non repe­ri­antur alia antho­logu­me­na quibus­cum quo­dammo­do pos­sit con­fer­ri. Verum illo­rum, quae vena­lia vel olim pros­titerunt vel adhuc prostant,  pars longe maior aut ad ora­tionem numeris astric­tam aut, [4] id quod mul­to minus saepe fit, ad solu­tam ora­tionem Lati­nam spec­tat; [5] deer­at ad hunc diem flo­ri­legium quod tam prosam ora­tionem quam solu­tam com­plectere­tur, atque eti­am fab­u­las scaeni­cas non plane neglegeret (namque hoc novo libro tra­goe­dia, quam de Iulio Cae­sare saecu­lo dec­i­mo sex­to scrip­sit Mar­cus ille Anto­nius Mure­tus, pro­poni­tur inte­gra [pp. 163–180]). Huc acced­it quod hic liber nullis, ut ita dicam, finibus cir­cum­scribitur, quippe in quem con­ges­ta sint opus­cu­la vel potius loci selec­ti e scrip­toribus apud Ita­los, His­panos, Ger­manos, Gal­los, Bel­gas, Hel­ve­tios, Grae­cos, Danos Norveg­ien­s­esque, Polonos Lithuanosque, immo et Mex­i­canos natis vel altis. Secus sole­bat adhuc fieri ; nam viri doc­ti, cum prae­cipu­os atque ele­gan­tis­si­mos scrip­tores Lati­nos recen­tiores in pub­li­co erant proposi­turi, locis inde excerp­tis, ad suum quisque pop­u­lum, ad suam quisque nationem vel eti­am regionem [6], urbem [7] Acad­e­mi­amve [8] potis­si­mum con­ver­te­bant ocu­los : itaque Itali Italo­rum operibus Latine scrip­tis, [9] Amer­i­cani Americanorum,[10] et ita por­ro, erant con­tenti ; fuerunt eti­am qui antho­log­i­ca Carthu­siana, Iesuit­i­ca (mit­to alia) com­poner­ent, [11] vel eti­am qui scriben­di argu­men­tis quibus­dam vel mate­ri­ae cuidam cer­tae servirent et  locos ad eam relatos cog­ni­tuque digniores undique con­ger­erent, uno inter­dum lit­ter­arum genere con­tenti. [12]  Denique mira adhuc est pauci­tas flo­ri­le­gio­rum quae aetates sin­gu­las uni­ver­sas respi­ciant, nul­lam praetermittant.[13] Flos enim doc­to­rum Italo­rum, ut eos pro exem­p­lo pon­am, haud ignari in sua ipso­rum ter­ra, maio­rum memo­ria, exti­tisse philol­o­gos qui tamquam ad cunab­u­la renatarum adsti­tis­sent lit­ter­arum ceter­isque gen­tibus emen­da­tiorem atque ele­gan­tiorem Latini­tatem appe­ten­tibus tum praeluxis­sent, cum human­istae, qui dicun­tur, in insti­tu­tione iuve­nili atque in ipsa hominum soci­etate civili pluri­mum valerent, viri igi­tur doc­ti natione Itali ani­mum ad eos lit­ter­arum auc­tores plerumque verterunt, qui sae­culis dec­i­mo quar­to, quin­to, sex­to floruer­ant, neglec­tis qui postea scripserant.[14] Alii eti­am antho­logu­menôn auc­tores, unde­cumque erant ori­un­di, siq­uid post annum milles­i­mum ses­cen­tes­i­mum vel ses­cen­tes­i­mum quin­qua­ges­i­mum scrip­tum erat divul­ga­tumve, minus id cur­a­bant, velut si Latini­tas pos­te­ri­or, cum lit­teris ver­na­c­ulis max­i­mopere iam efflo­res­cen­tibus com­para­ta, esset con­tem­nen­da omni­no floc­cive facien­da. Exci­pio hoc loco opus omni laude dignum, quod eti­amnunc cum fruc­tu et delec­ta­tione per­cur­rere saepe soleo, a Fran­cis­co Noël et Ernesto De la Place, philol­o­gis Gal­li­cis, com­posi­tum, cui est tit­u­lus : Leçons latines mod­ernes de lit­téra­ture et de morale:[15] nam duobus his volu­minibus con­tine­tur et lig­a­ta et prosa ora­tio, vari­is tem­po­ribus vari­asque et diver­sas apud gentes Latine scrip­ta inde ab aetate ren­o­vatarum lit­ter­arum ad annum annum milles­i­mum octin­gen­tes­i­mum. Sed illud opus, anno milles­i­mo octin­gen­tes­i­mo duode­vices­i­mo pri­mum, secundis autem curis anno eius sae­culi tri­ces­i­mo sex­to edi­tum, non solum est ob vetus­tatem raris­si­mum, sed eti­am, ut verum fatear,  paulo minus fac­it ad tiron­um, qui nunc sunt, pala­ta mul­cen­da, propterea quod morum ibi for­ma­tio nimis aperte dom­i­natur et prae­cep­ta moralia tum gut­ta­tim instil­lan­tur, tum ingur­gi­tan­tur urceatim.  Vir­tutes autem laudesve viro­rum mag­no­rum extra mod­um decantatas minus liben­ter, nisi me fal­lit ani­mus, evolvunt adules­centes, qui nunc sunt, ad cae­cam maio­rum aequal­i­umve admi­ra­tionem minus proni. Mile­na vero Minko­va, muli­er doc­tis­si­ma, quae docen­di munere mul­tos iam annos egregie fun­gi­tur, quae sit huius aevi iuven­tus, quaeve alum­nis arrideant, quas quaes­tiones mente volvant, quaeve argu­men­ta optime con­ve­ni­ant cum ipso­rum ingeni­is min­ime igno­rans,  eum fecit loco­rum et scrip­to­rum delec­tum, ut alum­ni illi, dum leg­erent, allicer­en­tur et ut vera col­lo­quia instituere pos­sent cum iis scrip­toribus qui per amplius sex saec­u­la ani­mo­rum motus, cog­i­ta­ta, inven­ta, resque vel vere ges­tas vel con­fic­tas lit­teris Lati­nis man­da­v­ere. Itaque philo­soph­i­ca Pici Miran­du­lani [pp. 59–62], sci­en­tifi­ca quaedam (Keplerus namque adest [pp. 211–216]), iuridi­ca (legi­t­ur excerp­tum ex opere, quod de iure inter gentes obti­nente ele­gan­tis­sime con­scripser­at Hugo Grotius [pp. 224–226]) locos heic invenere suos. Neque omis­sa est mythis­to­ria Iohan­nis Bar­clai, de Argenide nar­ra­tio pro­lixa illa qui­dem, at, si quis otio fruitur, ad umbilicum usque evol­ven­da, quia tan­ta est rerum pru­den­tia et doc­t­ri­na refer­ta [pp. 217–221]. Legun­tur quoque hodoe­por­i­ca (suavis­sime enim versibus inclusit iter, ex urbe Gal­lo­rum Cado­mo in Sue­ti­am fac­tum, Petrus Dani­hel Huetius medi­ante saecu­lo dec­i­mo sep­ti­mo [pp. 251–259]), carmi­na pia (lucent lyri­ca quaedam Sar­bievii, Hor­atii Polono­rum dic­ti [pp. 239–242], et Baldei, Hor­atii Ger­mano­rum qui nun­cu­patur [pp. 243–246]), carmi­na didas­cal­i­ca et hero­ica (namque adest frag­men­tum selec­tum ex Aus­tri­ade, quam de vic­to­ria Nau­pacti sive Lep­an­to adver­sus Tur­cas repor­ta­ta pepig­it Iohannes Lat­i­nus, poeta e famil­ia servili Africana ori­un­dus [pp. 153–154]), epi­gram­ma­ta, ele­gia­ca, nar­ra­tiones de novo Orbe explo­ran­do et subi­gen­do, quales Petrus Mar­tyr Anglerius [pp. 33–48] et Iohannes Gen­e­sius Sepul­ve­da [pp. 115–124] his­to­ri­ae man­dav­erunt, pere­g­ri­na alia (eten­im Bus­be­quii Epis­tulis Tur­ci­cis, lec­tu dig­nis­simis, locus est trib­u­tus [pp. 155–162]), col­lo­quia (ut Vivi­ca illa, com­plu­ra per saec­u­la a tironibus Latine dis­cen­tibus lec­ti­ta­ta [pp. 125–131], nec­non Pon­ta­ni­ana, quae tam in Iesuit­i­cis quam ali­is in gym­nasi­is assid­u­os diutis­sime habuere lec­tores [pp. 195–198]), his­to­ri­ae (ego vero valde gaudeo quod adest Iacobus Augus­tus Thuanus, His­to­ri­arum sui tem­po­risscrip­tor et ele­gan­tis­simus Latini­tatis auc­tor [pp. 205–209]) ; mit­to alia eaque non pau­ca. Sed vos sic habetote, audi­tores, scrip­tores neo­teri­cos, quo­rum ex operibus frag­men­ta sint desump­ta, esse numero trig­in­ta quinque ; cum autem inter eos sint qui com­plu­ra gen­era excoluerint, eti­am maiorem esse loco­rum excerp­to­rum numerum ; orsam esse Mile­nam a Fran­cis­co illo Petrar­ca [pp. 1–13], qui ine­unte saecu­lo dec­i­mo quar­to est natus ; desi­isse in Iohan­nem illum Pas­colum [pp. 285–289], qui ine­unte saecu­lo vices­i­mo mortem obiit.

Non vero licet, si quis veterum scrip­ta in con­spec­tu qua­si quo­dam col­lo­care velit, vel Vergili­um vel Tul­li­um Ciceronem prae­terire, quod hi omni­um viro­rum per­i­to­rum con­sen­su ceteros scrip­tores facile super­arunt, vel Lati­narum lit­ter­arum principes per saec­u­la sunt duc­ti. Haud absimiliter nemo homo tol­er­aret, si e flo­ri­le­gio recen­tio­rum exclusa esset prae­fa­tio illa Ele­gan­tiarum Lau­ren­tii Val­len­sis, qua ad excolen­dam bonam atque emen­datam Latini­tatem inci­ta­mur atque inflam­ma­mur : nos­tis enim omnes, audi­tores, illa Val­lae ver­ba « Quousque tan­dem, Quirites, urbem nos­tram, non dico domi­cil­i­um imperii, sed par­entem lit­ter­arum, a Gal­lis cap­tam esse patiem­i­ni, id est Latini­tatem a bar­baria oppres­sam ? » [p. 18], et eam prae­fa­tionem inte­gram heic exscrip­tam leg­etis. Nec deest Petrar­ca, sive nar­rat ut Malau­sana sive Malaucène, ex oppi­do Provin­ci­ae Gal­li­cae, mon­tis illius Ven­tosi ascen­sum sit aggres­sus [pp. 6–8], sive in carmine heroo, Africainscrip­to, Massinis­sam loquentem ita inducit Sophon­is­bam dum perdite amat, ut cum Sophon­is­bam legas, Lau­ram quoque tibi leg­ere videaris [pp. 8–13]. Reper­it­ur eti­am San­nazarius, qui De par­tu Vir­gi­nisMari­ae con­did­it hero­icum car­men, Latini­tate vere aurea stilique venus­tate insigne [pp. 50–54]. Nec desider­atur Nusqua­ma sive Utopia Mor­i­ca, lusus ille sapi­en­tis­simus [pp. 91–105], neque frus­tra requiretis ver­bo­rum cincin­nos inex­haus­tosve eru­di­tio­n­is the­sauros quos flu­mine qua­si quo­dam con­tin­uo Lau­di Stul­ti­ti­ae immis­cuit Rotero­damus Eras­mus [pp. 65–70], etsi epis­tu­las eti­am eius­dem auc­toris offend­e­tis, minus for­t­asse notas, at igni­culis per­fec­tae elo­quen­ti­ae, ad quam vir ille erat natus, splen­dentes [pp. 70–86]. Vitu­per­aretur Mile­na dubio procul, si arbores ratione praed­i­tas, ser­mone utentes, sapi­en­tia praes­tantes, quas in Klimii iter sub­ter­ra­neumindux­er­at Ludovi­cus Hol­bergius, non in flo­ri­legium recepis­set [pp. 267–280]. Ac, quo­ni­am id quoque alicuius est hoc aevo momen­ti, mulierem eti­am Latine scriben­tem attulit, Annam dico Mari­am Schur­man­nam, quae de Deo scrip­sit et pro muliebribus lit­ter­arum studi­is prop­ug­nav­it [pp. 247–249]; laudibus ornatur pas­sim illa Schur­man­na Bata­va, neque ego de mulieris auc­tori­tate famave detra­here ausim ; id tan­tum con­tendo, Latine scriben­tem eam mihi qui­dem frigid­ius­cu­lam videri Latine nimisque scholasticam.

Antho­logi­co­rum vero auc­toribus occa­sio solet prae­beri lit­ter­arum auc­tores vali­dos at obscu­ri­ores vel eti­am igno­tos e tene­bris in lucem vocan­di. Ipse ne nomen qui­dem Nico­lai Wyn­man­ni fan­do audi­ver­am, qui medio fere saecu­lo dec­i­mo sex­to de arte natan­di emisit dia­logum [pp. 141–144]; credas, dum legis, iux­ta mare adole­visse hominem; at Wyn­man­nus Hel­vetius erat natione, inter Alpes, uti vide­tur, natus. Tamen sub­tiliter atque ele­gan­ter expres­sit que­mad­mod­um nataturo manus essent in pal­mas exten­den­dae atque non­ni­hil in volam capa­ciorem incur­van­dae, non divi­sis, sed pres­sim iunc­tis digi­tis ; quo­mo­do deinde cir­cum­a­gen­dae [p. 142]. Mul­to eti­am magis movit me vig­or, ver­bo­rum copia ac fere incred­i­bilis ele­gan­tia Iohan­nis Petri Maf­fei, sodalis Igna­tiani, Itali, qui explo­rationes Lusi­tano­rum in regiones ori­en­tales fac­tas denar­rav­it [pp. 181–193]. Haec ille, ut gus­tum habeat­is, de Iapon­um moribus : « Pro­cera statu­ra, si cui con­tiger­it, et deco­ro cor­po­rum habitu glo­ri­antur. Lenta plerisque vivac­i­tas, fir­mae vires ; in sex­a­ges­i­mum usque annum mil­i­taris aetas exten­di­tur. Bar­bam alunt modicam, in capil­lo var­ius est mos : volsel­la depilant pueri sin­ciput, ple­beii ac rus­ti­ci dimid­i­um caput, viri nobiles totum ferme pau­cis ad occip­i­tium relic­tis capil­lis, quos attigisse quem­piam con­tu­meli­ae loco vel maxime duci­tur. Mor­tal­i­tatis incom­mo­da, famem, sitim, aes­tum, algo­rem, vig­ilias laboresque admirabili pati­en­tia tol­er­ant. In lucem edi­ti, vel hieme sum­ma, prot­i­nus lavan­di ad flu­mi­na defer­un­tur. Ab ubere avul­si venatu exer­centur et procul a matre et nutrice locis haben­tur asperis, quod ita sen­tiant, nul­la re magis infrin­gi ani­mos quam mol­li ac blan­da edu­ca­tione. Stor­eis cul­ci­trae in mod­um tumen­tibus nitidisque pavi­men­ta con­ster­nunt. » [pp. 191–192]. Et ita por­ro. Denique facere non pos­sum quin hoc loco Thomam illum Hobbe­sium, sive Hobbes philoso­phum mem­o­rem, qui cir­ca medi­um saecu­lum dec­i­mum sep­ti­mum Ele­men­ta philo­soph­i­ca de civedivul­gav­it, quo­rum prae­fa­tio huic inest flo­ri­le­gio. Her­cle, quam clare et dilu­cide, addo eti­am, quam Latine atque ele­gan­ter, quid sen­tiret de philosophia polit­i­ca, qua­ve eam metho­do usus edis­seren­dam sibi pro­po­su­is­set ibi nun­ti­av­it ! Scrip­sit inter alia haec : « Quod attinet ad metho­d­um, non ora­tio­nis ordinem, quamquam con­spicu­us ille sit, solum suf­fi­cere, sed a civ­i­tatis mate­ria incip­i­en­dum, deinde ad gen­er­a­tionem et for­mam eius et iusti­ti­ae orig­inem pri­mam pro­gre­di­en­dum esse exis­ti­mavi. Nam ex quibus rebus quaeque res con­si­tu­itur, ex eis­dem eti­am optime cognosc­i­tur. Sicut enim in horolo­gio automa­to ali­ave machi­na paulo impli­ca­tiore, quod sit cuiusque par­tis offi­ci­um, nisi dis­sol­vatur par­tiumque mate­ria, figu­ra, motus seor­sim inspi­ciatur, sciri non potest, ita in iure civ­i­tatis civi­umque offici­is inves­ti­gan­dis opus est non qui­dem ut dis­sol­vatur civ­i­tas, sed tamen ut tamquam dis­so­lu­ta con­sid­ere­tur, id est,  ut qualis sit natu­ra hominum, quibus rebus ad civ­i­tatem com­pag­i­nan­dam apta vel inep­ta sit, et quo­mo­do homines inter se com­poni debeant qui coa­lescere vol­unt, recte intel­li­gatur. » [p. 234]. Tale ini­tium ubi aud­is­tis, nonne, sodales, ad reli­qua iam prop­er­are avide gestitis ?

Haec satis de  frag­men­tis selec­tis quae  huic libro insunt ; haec satis eti­am de libro ipso. Quamquam, duo oportet addam : alterum id est, quod scrip­tores affer­un­tur, ser­va­to tem­po­rum ordine ; alterum quod, ne plane hos­pites in tan­ta scrip­to­rum copia esse­mus, sin­gulis locis prae­fatiun­cu­lae de vita cuiusque lit­ter­arum auc­toris sunt prae­mis­sae, non sine con­spec­tu libro­rum et com­men­ta­tion­um maio­rum ; eadem de causa nom­i­na hominum loco­rumque Lati­na bre­vi adno­ta­tione sunt instruc­ta. Ceterum Mile­na nimio adno­tatiun­cu­larum appa­ratu locos selec­tos oner­are min­ime voluit, ne ab ipsis scrip­toribus leg­en­tium ani­mos avert­eret neve alum­no­rum omnia e scrip­to­rum ver­bis ipsis intel­legere cupi­en­tium refrenaret impetum. 

Diu ergo desider­abatur tale flo­ri­legium, quale Mile­na Minko­va appa­r­avit. Uberes ex eo fruc­tus habebunt quicumque lit­teras Lati­nas recen­tiores et recen­tis­si­mas cognoscere voluerint ; atque ex hac messe opi­ma facile deliget prae­cep­tor quisque, quo iuven­tutem pas­cat pariterque delectet. Uti­nam id editri­ci sit labo­rum praemi­um, mox ut liber quam­plu­ri­mo­rum sit in manibus !

Exem­plum autem hoc, quod solum in Urbem mecum attuli (vetu­it enim soci­etas aëria  bene me sar­ci­na­tum navem volantem con­scen­dere), tibi, Aloisi, dono dare, Acad­e­mi­ae nos­trae nomine, mihi liceat, quamvis exigu­um red­dam munus­cu­lum pro tot muner­ibus, quae abs te Acad­e­mi­aque tua nos­met accipere sole­mus ; erit for­t­as­sis in hoc libro frag­men­tum unum alterumve, quod te, eti­am­si  peri­tis­simus  earum sis lit­ter­arum, adhuc fuger­it quodque tamquam novum curiosa mox sis manu ver­sat­u­rus… DIXI.

Katholieke Uni­ver­siteit Leuven

Sem­i­nar­i­um Philolo­giae Humanisticae

Bli­jde-Inkom­st­straat 21 Box 3309

B‑3000 Leu­ven

[email protected]

FLORILEGIUM RECENTIORIS LATINITATIS


[1] Haec ora­tio Tus­culi apud Acad­e­mi­am Vivarii Novi est habi­ta anno 2018 a.d. III Non. Mai.

[2] En tit­u­lus voce non anti­qua, ut par est, insigni­tur, qui non anti­qua nuntiet!

[3] Sup­ple­men­ta Human­is­ti­ca Lovanien­sia, 43 (Lovanii, 2018).

[4] Cfr., i.a., Renais­sance Latin Verse. An Anthol­o­gy, ed. A. Per­osa – J. Spar­row (Lon­di­ni, 1979); An Anthol­o­gy of Neo-Latin Poet­ry, ed. F.J. Nichols (in urbe New Haven – Lon­di­ni, 1979).

[5] Cfr., i.a., Prosatori lati­ni del Quat­tro­cen­to, ed. E. Garin (Medi­olani – Neapoli,  1952); Prosa­teurs latins en France au XVIe siè­cle, ed. S. Bam­forth e.a. (Parisi­is, 1987); Selec­ta Latini­tatis scrip­ta auc­to­rum recen­tium (saec. XV-XX), ed. A. Springhet­ti (Romae, 1951).

[6] Cfr., i.a., Antolo­gia poet­i­ca di uman­isti merid­ion­ali, ed. A. Alta­mu­ra – F. Sbor­done – E. Ser­vidio (Neapoli, 1975); De Utrechtse Par­nas. Utrechtse Neo­lati­jnse dichters uit de zestiende en zeven­tiende eeuw, ed. J. Bloe­men­dal (Amers­for­ti­ae, 2003).

[7] Cfr., i.a., Bon­na solum Felix… Bonn in der lateinis­chen Lit­er­atur der Neuzeit. Aus­gewählte Texte(…), ed. B. Czapla – M. Lau­reys – K.A. Neuhausen (Colo­ni­ae, 2003).

[8] Cfr., i.a., Arundines Cami sive Musarum Cantab­rigien­si­um lusus canori, ed. H. Drury (Cantab­ri­giae, 2009 = 1841).

[9] Cfr., i.a., U.E. Paoli, Prose e poe­sie latine di scrit­tori ital­iani [ed. sep­ti­ma], ed. N. Casi­ni (Flo­ren­ti­ae, 1963).

[10] Cfr., i.a., Ear­ly Amer­i­can Latin Verse 1625–1825. An Anthol­o­gy, ed. L.M. Kaiser (Chica­giae, 1984).

[11] Cfr., i.a., Lapoésie latine chez les Char­treux. Une antholo­gie avec tra­duc­tion française, ed A. Devaux (Sal­is­bur­gi, 1997); La lyre jésuite. Antholo­gie de poèmes latins (1620–1730), ed. A. Thill – G. Ban­derier (Genavae, 1999).

[12] Cfr., i.a., Ora­tiones Lati­nae XLVII. E doc­tis­si­mo­rum eorumque elo­quen­tis­si­mo­rum viro­rum saecu­lo XVI. XVII. XVIII. XIX. flo­ren­tium operibus selec­tae(…), ed. G.H. Saal­frank (Ratis­bonae, 1822); Sev­en­ty-Sev­en Neo-Latin Let­ters. An Anthol­o­gy, ed. F.F. Blok (Groningae, 1985); Human­ist Tragedies, ed. G.R. Grund (Cantab­ri­giae Mass­a­chu­se­tano­rum – Lon­dinii, 2011).

[13] Poet­ae sae­culi XXI tan­tum proposi­ti sunt in The Vates Anthol­o­gy of New Latin Poet­ry, ed. M. Walk­er (s.l., 2015); vates saec. XX eo libro, c.t.Poe­ma­tia mod­er­na. Mod­ern Latin Poet­ry, ed. W. Coop­er (Wilm­ing­to­ni­ae, 2014).

[14] Cfr., i.a., Latin Writ­ings of the Ital­ian Human­ists. Selec­tions by F.A. Gragg (Novi Ebo­raci, etc., 1927).

[15] Ou recueil, en prose et en vers, des plus beaux morceaux des auteurs les plus estimés qui ont écrit en cette langue depuis la Renais­sance des let­tres (Parisi­is, 1818; ibid., 1836).

Dirk Sacré

Dirk Sacré

Dirk Sacré (KULeuven) scholarly research treats a wide array of topics in the field of Neo-Latin belles-lettres, e.g. Early Modern epistolography, Neo-Latin poetry, and the Classical Tradition. He is also editor of the series Supplementa Humanistica Lovaniensia (Leuven) and vice-president of the Academia Latinitati Fovendae (Rome).
Written by Dirk Sacré

Written by Dirk Sacré

Related articles

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

A March of Condemned Souls This story is an exceptional episode from the Ecclesiastical History, written by the ...
How Catiline was defeated according to Sallust

How Catiline was defeated according to Sallust

Roman historian and politician, Gaius Sallustius Crispus, to many known as Sallust, wrote Bellum ...
Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

The Wonders of Fróðá In this year’s Halloween special in Latin, we will travel back in time to the Viking era ...