ConÂtents
Haud ita priÂdem ego et Amelia in viam nos dedÂimus ut in HiberÂniÂam Dublinum ad ColÂlegium TriniÂtatis ireÂmus ut cum alia tum codicem qui vocatur Codex CenanÂnenÂsis (Book of Kells) inspicereÂmus. Haec est narÂraÂtio totius rei.
Dublinum Tendimus
StockÂholmia Dublinum iter fuit breviusculum—haud scio an vix duarum horarum fuerit—et ex senÂtenÂtia, nisi quod tanÂtum fore calorem haudquaquam exspecÂtaverÂaÂmus, quod autem lucro apposuimus.
Cum raeÂda lonÂga in sinum urbis DubliÂni laeti et spe erecÂti venisÂseÂmus, de raeÂda duoÂrum tabulatorum—qualem in SueÂtia frusÂtra quaeras—descendimus ut reliÂquam viam quae ad ColÂlegium TriniÂtatis duceÂbat pedÂibus conÂfiÂcereÂmus. PerÂicuÂlum autem erat ne nos ipsi citius quam via conÂfiÂcereÂtur, nam longe ante galÂli canÂtum de lecÂto profiÂciÂscienÂdi causa illo die surrexeramus.
Gradu autem conciÂtaÂto per vias DubliÂnensÂes apriÂcÂas tendimus ad codicem illum; ut vero ad ipsum ColÂlegium venÂimus, oculis cirÂcumÂlatis paulisper antiqÂuiÂtatem loci mirati sumus—conditum est enim ColÂlegium TriniÂtatis anno MDXCII. Facere non potui quin ColÂlegii TriÂtiÂtatis aedÂiÂfiÂcia cum uniÂverÂsiÂtatis StockÂholmienÂsis aedificiis–neutiquam paribus–conferrem. Ne in architechÂtum lapidibus loquar, illud saltem dicam, interÂesse aliqÂuid non parvum inter rationem aedÂiÂfÂiÂcanÂdae illius et huius universitatis.
Spes, Res Fallax
Ad rem vero redeaÂmus unde oraÂtio, nescioÂquo venÂto admiÂraÂtioÂnis rapÂta, decÂliÂnavÂit. Trans camÂpum viriÂdem, per semiÂtas saepÂtas, per turÂmas pereÂgriÂnoÂrum, cum GalÂloÂrum tum AmerÂiÂcanoÂrum suis linÂguis eadem miranÂtium, sigÂnis ducÂti tanÂdem ad bibÂlioÂtheÂcam uniÂverÂsiÂtariÂam perÂvenÂimus ubi codex ille servabatur.
Simul ac conÂspexÂimus ordinem hominum exspecÂtanÂtium ut sibi bibÂlioÂtheÂcam intrare liceret, non mulÂtum afuit quin spem amitteremus—non mulÂtum, inquam, sed hasÂtas non abiecÂimus, sed conÂstiÂtuÂimus postriÂdie forÂtuÂnam denÂuo tempÂtanÂdam, si forte ille dies nobis feliÂcior illucesceret.
Alter Conatus
ProxÂimus dies calorem–quid dico–aestum attulit. Dum ColÂlegii adiÂtui appropinÂquaÂmus, cum horÂrore magÂnam turÂbam oculis nosÂtris se offerre vidimus! Dis autem graÂtias, quod non eodem tenÂdeÂbant quo nos!
De Codice Conficiendo
Omnibus hominibus qui priÂdie ibi fuerÂant quaÂsi diviniÂtus fugatis dicÂto citius bibÂlioÂtheÂcam ingresÂsi sumus. Priusquam vero ipsum codicem inspicere liceret, transeÂunÂda erant conÂclavia in quibus pluriÂma eaque oppiÂdo iucunÂda de codÂiÂcibus et pigÂmenÂtis atraÂmenÂtoque conÂfiÂciendis doceÂbanÂtur, praeterea ostenÂdeÂbatur queÂmadÂmodÂum litÂterÂae illius generÂis quibus codex CenanÂnenÂsis scripÂtus erat formarentur.
Plures vero homines erant quam—mea quiÂdem sententia—ut simul omnia quae ibiÂdem ostenÂdeÂbanÂtur comÂmode conÂsuli propter possent.
StiÂpati more pisÂciÂum mulÂta de ipso codice CenanÂnenÂsis didicimus—certe longe pluÂra obliÂti sumus quam quae meminimus.
Species Codicis
Est autem codex ornatisÂsimus, Latine scripÂtus, quo quatÂtuor evanÂgelia conÂtiÂnenÂtur. Homines docÂti hunc codicem ineÂunte saecuÂlo nono a monachis monasÂterii IonÂae siti facÂtum esse exisÂtiÂmant. CodÂiÂci facienÂdo operÂam dederunt iidem monachi aut ibi, i.e. IonÂae, et/aut Kells (Meath) quo post annum octinÂgenÂtesÂiÂmum et sexÂtum Ioana comÂmiÂgraverunt, quod a vikingisopÂpugÂnati erant.
Nos vero turÂba hominum acti, qualiter pisÂcis aqua, in penÂeÂtralia tanÂdem venÂimus. TheÂsaurus ubi liber servÂabatur erat conÂclave rubrum atque obscuÂrum. In mediÂis teneÂbris menÂsa quadraÂta vitÂro obducÂta exstaÂbat simÂilis insuÂlae. Sub vitÂro codex ipse quem Codicem CenanÂnensem vocant servÂabatur. Qui ita bene facÂtus et perÂspcuis, ita me di ament, litÂteris scripÂtus erat ut, quamvis amplius mille anni elapÂsi essent, tamen verÂba LatiÂna satis facile legi posÂsent. Legimus. GavÂisi sumus, ut qui maxime.
Antiquitas
Quisquis librum antiquum—sive est quinÂgenÂtoÂrum sive mille vel eo antiquior—legit, probe scit quam mirum sit posse eadem linÂgua qua scripÂtus fuerÂit, legÂere ipsa verÂba eaque intelÂlegere et sic quaÂsi ad ipsum temÂpus quo facÂtus est liber et ad ipsum locum transire.
QuoÂtiens libros vetusÂtos LatiÂnos mihi datum est conÂsulere vel fragÂmenÂta Romana legere—non conÂtemÂnenÂdum codÂicum manÂuÂscripÂtoÂrum numerum StockÂholmiÂae habemus—afficior miro quoÂdam stuÂdio et admiÂraÂtione illius ipsius rei quanÂtum valeat ipsa scripÂtio quae tot saecÂuÂla et tot tanÂtaÂsque calamiÂtates superÂare valeat et cogÂiÂtaÂta litÂteris manÂdaÂta secum quaÂsi per temÂpoÂra ad nos traxerit.
Bibliotheca Antiqua
TheÂsauro egresÂsi scalas, quae ad tabÂuÂlaÂtum superius in vetÂerem bibÂlioÂtheÂcam ColÂlegii TriniÂtatis duceÂbant, ascendimus. Est bibÂlioÂtheÂca ea facie qua bibÂlioÂtheÂcas esse velis: maxÂiÂmam, subÂobÂscuÂram, scalis hinc et hinc in libroÂrum caelum tenÂdenÂtibus; innuÂmeris ordinibus foruÂloÂrum libroÂrum ligÂno aetate obscuÂraÂto, LatiÂnis inscripÂtionÂibus litÂteris auratis facÂtis. BibÂlioÂtheÂca mulÂto lonÂgior quam latior est, cuius latÂera bustis marÂmorÂeis ornÂaÂbanÂtur quae Socratem DemostenÂem, PlaÂtona, NewÂtoÂniÂum, WellingÂtoÂniÂum, Burkeium eorumque aequales effingebant.
Qui nihil nisi libros se visuÂrum putat, oppiÂdo demirabitur in media bibÂlioÂtheÂca insigne quodÂdam, quod Hiberni magÂni aesÂtiÂmant, serÂvari: psalteriÂum saeÂculi quinÂti decÂiÂmi (quod idem in insigni illius cerevesiÂae divÂinae cui nomen GuinÂness effinÂgiÂtur) quo antiquius in HiberÂnia reliÂqua frusÂtra quaeras.
Oculis casu cirÂcumÂlatis libros non ignoÂtos deprehendimus—ni ille cusÂtos oculis emisÂsiciÂis fuisÂset, sine mora, ita me di ament, accuÂcurisÂsem et libros arripuisÂsem ut legÂerem. GeniÂum vero meum ut TerÂenÂtii Geta, in hac re defrauÂdare coacÂtus sum, ne depÂreÂhenÂsus, vincÂtus foras quaterer.
Captivi
Funibus a libÂris sepÂaÂrati cum cogÂitareÂmus hos omnes libros esse quaÂsi monÂuÂmenÂtum quodÂdam quod pereÂgriÂnoÂrum ocuÂlos e longÂinÂquo delectaret, quod monÂuÂmenÂtum, non amaÂtum neque lecÂtum, pegÂmaÂtum librarÂiÂoÂrum vinÂculis capÂtivum cusÂtodiebant cusÂtodes torvis oculis.
Haec vero cum paulo post querÂereÂmur, illos libros conÂsuli a scholasÂtiÂcis hominibus licere didicimus—dummodo in anteÂcesÂsum copiÂam id facienÂdi litÂteris impeÂtrassent. Libros saltem interÂdum conÂsuli disÂcere nos laeÂtos redÂdidÂit. Nam quid trisÂtius quam liber non lectus?
Praeterea eodem loco Daniel amicum repperit!
Umquamne fuisti in hac bibÂlioÂtheÂca? Quid censes?