Practice your Latin

Latin Book Club – “The Shipwreck” from Eramus’ Colloquia Familiaria

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Read­ing togeth­er is a great way to social­ize and a great way to learn Latin. How­ev­er, some­times it is dif­fi­cult – impos­si­ble even – to gath­er togeth­er phys­i­cal­ly. So, we thought we would do it here, digitally. 

Eras­mus of Rot­ter­dam is prob­a­bly the most famous human­ist and, to many, the arche­type of a 16th-cen­tu­ry human­ist. Among his count­less con­tri­bu­tions to Latin lit­er­a­ture and edu­ca­tion is his Col­lo­quia Famil­iaria. This work grew from a mod­est vol­ume of col­lo­qui­al phras­es and dia­logues into an enor­mous col­lec­tion of long dia­logues on a great vari­ety of subjects.

I will treat the fas­ci­nat­ing his­to­ry of this work else­where, but now we shall turn to one of the dia­logues that I enjoy the most “The ship­wreck”. It is not so much a dia­logue, as a sto­ry being told through dialogue.

In three videos I will read Eras­mus’ dia­logue Naufrag­ium, “The ship­wreck”. I hope that you will read with me.

You will find the text to Naufrag­ium fur­ther down.

Part 1 Of Erasmus’ The Shipwreck

Part 2 Of Erasmus’ The Shipwreck

Prac­tice your Latin with week­ly Latin videos

In our com­mu­ni­ty, you get access to:

  • Video lessons in Latin every week
  • Easy Latin sto­ries with translations
  • Q & A pod­cast about learn­ing Latin we pub­lish new video lessons every week

Part 3 Of Erasmus’ The Shipwreck

Text of Erasmus’ Naufragium

Desiderius Eras­mus Rotero­damus
Col­lo­quia Familiaria

Per­son­ae: ANTONIUS,  ADOLPHUS.


An.   Hor­ren­da nar­ras. Est istuc nav­i­gare? Pro­hibeat Deus, ne mihi quidquam unquam tale veni­at in mentem.
Ad.   Imo quod hactenus com­mem­o­ravi, lusus merus est prae his quae nunc aud­ies.
An.   Plus satis mal­o­rum audi­vi: inhor­resco te mem­o­rante, qua­si ipse per­icu­lo inter­sim.
Ad.   Imo mihi iucun­di sunt acti labores. Ea nocte quid­dam accid­it, quod magna ex parte spem salutis ademit nau­cle­ro.
An.   Quid, obse­cro?
Ad.   Nox erat sub­lus­tris, et in sum­mo malo sta­bat quidam e nautis in galea; sic enim vocant, opinor; cir­cum­spectans, si quam ter­ram videret: huic coepit adsis­tere sphaera quaedam ignea: id nautis tris­tis­si­mum osten­tum est, si quan­do soli­tar­ius ignis est; felix quum gem­i­ni. Hos vetus­tas cre­did­it Cas­to­rum et Pol­lucem.
An.   Quid illis cum nautis, quo­rum alter fuit eques, alter pugil?
Ad.   Sic visum est poëtis. Nau­cle­rus qui cla­vo asside­bat, Socie, inquit, (nam eo nomine se mutuo com­pel­lant nau­tae;) videsne, quod sodal­i­tium tibi clau­dat latus? Video, respon­dit ille; et pre­cor ut sit felix. Mox globus igneus delap­sus per funes devolvit sese usque ad nau­cle­rum.
An.   Num ille exan­i­ma­tus est metu?
Ad.   Nau­tae assue­vere mon­stris. Ibi paullisper com­mora­tus, volvit se per mar­gin­es totius navis: inde per medios foros dilap­sus eva­nu­it. Sub meri­diem coepit magis ac magis incrude­scere tem­pes­tas. Vidis­tine unquam Alpes?
An.   Vidi.
Ad.   Illi montes ver­ru­cae sunt, si con­fer­an­tur ad undas maris. Quoties tolle­ba­mur in altum, licuis­set lunam dig­i­to con­tin­gere: quoties demit­te­ba­mur, vide­ba­mur dehis­cente ter­ra rec­ta ire in Tar­tara.
An.   O insanos, qui se cre­dunt mari!
Ad.   Nautis frus­tra luc­tan­tibus cum tem­pes­tate, tan­dem nau­cle­rus totus pal­lens nos adi­it.
An.   Is pal­lor prae­sag­it aliquod mag­num malum.
Ad.   Ami­ci, inquit, desii esse domi­nus navis meae; vicere ven­ti: reliqu­um est, ut spem nos­tram col­lo­ce­mus in Deo, et quisque se paret ad extrema.
An.   O vere Scyth­i­cam con­cionem!
Ad.   In prim­is autem, inquit, exoneran­da est navis; sic iubet neces­si­tas, durum telum: prae­s­tat con­sulere vitae dis­pendio rerum, quam simul cum rebus interire. Per­su­a­sit ver­i­tas: proiec­ta sunt in mare pluri­ma vasa ple­na pre­tio­sis mercibus.
An.   Hoc erat vere iac­turam facere.
Ad.   Ader­at Italus quidam, qui lega­tum egerat apud regem Sco­ti­ae: huic erat scrini­um plenum vasis argen­teis, annulis, pan­no, ac ves­ti­men­tis seri­cis.
An.   Is nole­bat decidere cum mari?
Ad.   Non; sed cupiebat aut perire cum ami­cis opibus suis, aut simul cum illis ser­vari. Itaque refraga­batur.
An.   Quid nau­cle­rus?
Ad.   Per nos, inquit, liceret tibi cum tuis perire solum: sed aequ­um non est, ut nos omnes tui scrinii caus­sa per­i­clite­mur; alio­qui te una cum scrinio dabimus in mare prae­cip­item.
An.   Ora­tionem vere nau­ti­cam.
Ad.   Sic Italus quoque iac­turam fecit, mul­ta mala pre­cans et superis et inferis, quod suam vitam ele­men­to tam bar­baro cre­didis­set.
An.   Agnosco vocem Itali­cam.
Ad.   Paulo post ven­ti, nihi­lo mitiores fac­ti nos­tris muner­ibus, rupere funes, disiecere vela.
An.   O calami­tatem!
Ad.   Ibi rur­sus nos adit nau­ta.
An.   Con­cionatu­rus?
Ad.   Salu­tat: Ami­ci, inquit, tem­pus hor­tatur, ut unusquisque Deo se com­mendet, ac mor­ti se prae­paret. Roga­tus a quibus­dam nau­ti­cae rei non imperi­tis, ad quot horas se cred­eret posse tueri navem, negav­it se posse pol­liceri quidquam, sed ultra tres horas non posse.
An.   Haec con­cio duri­or eti­am erat pri­ore.
Ad.   Haec ubi locu­tus est, iubet inci­di funes omnes; ac malum usque ad the­cam, cui inser­it­ur, inci­di ser­ra, ac simul cum anten­nis devolvi in mare.
An.   Cur hoc?
Ad.   Quon­ian sub­la­to aut lacero velo erat oneri, non usui: tota spes erat in cla­vo.
An.   Quid interea vec­tores?
Ad.   Ibi vidiss­es mis­er­am rerum faciem: nau­tae canentes, Salve regi­na, implora­bant matrem Vir­ginem, appel­lantes eam stel­lam maris, regi­nam coeli, dom­i­nam mun­di, por­tum salutis, ali­isque mul­tis tit­ulis illi blan­di­entes, quos nusquam illi tribu­unt sacrae lit­er­ae.
An.   Quid illi cum mari, quae nun­quam, opinor, nav­i­gav­it?
Ad.   Olim Venus age­bat curam nau­tarum, quia nata cre­de­batur ex mari: ea quo­ni­am desi­it curare, suf­fec­ta est huic matri non vir­gi­ni Vir­go mater.
An.   Lud­is.
Ad.   Non­nul­li procum­bentes in tab­u­las adora­bant mare, quidquid erat olei effun­dentes in undas, non aliter illi blan­di­entes, quam sole­mus ira­to prin­cipi.
An.   Quid aiebant?
Ad.   O clemen­tis­si­mum mare, o gen­ero­sis­si­mum mare, o ditis­si­mum mare, o for­mo­sis­si­mum mare; mitesce, ser­va: huius­mo­di mul­ta occinebant sur­do mari.
An.   Ridic­u­la super­sti­tio. Quid alii?
Ad.   Quidam nihil ali­ud quam vome­bant, plerique vota nun­cu­pa­bant. Ader­at anglus quidam, qui promit­te­bat montes aure­os Vir­gi­ni Wal­samgam­i­cae, si vivus attigis­set ter­ram. Alii mul­ta promit­te­bant lig­no cru­cis, quod esset in tali loco; alii rur­sum, quod esset in tali loco. Idem fac­tum est de Maria Vir­gine, quae reg­nat in in mul­tis locis; et putant votum irri­tum, nisi locum expri­mas.
An.   Ridicu­lum: qua­si divi non habitent in coelis.
Ad.   Erant, qui se promit­ter­ent fore Carthu­sianos. Erat unus, qui pol­licere­tur se adi­tu­rum divum Iacobum, qui habi­tat Com­postel­lae, nud­is ped­ibus et capite, cor­pore tan­tum lor­i­ca fer­rea tec­to, ad haec cibo emen­di­ca­to.
An.   Nemo mem­i­nit Christophori?
Ad.   Unum audi­vi non sine risu, qui clara voce, ne non exaudi­re­tur, pol­licere­tur Christophoro, qui est Lute­ti­ae in sum­mo tem­p­lo, mons verius quam stat­ua, cereum tan­tum, quan­tus esset ipse. Haec quum vocif­er­ans quan­tum poter­at iden­ti­dem incul­caret, qui forte prox­imus assis­te­bat illi notus, cubito tetig­it eum ac sub­mo­nu­it: Vide quid pol­licearis: eti­am­si rerum omni­um tuarum auc­tionem facias, non fueris sol­ven­do. Tum ille voce iam pres­siore, ne videlicet exaudi­ret Christopho­rus: Tace, inquit, fat­ue; an cre­dis me ex ani­mi sen­ten­tia loqui? Si semel con­tigero ter­ram, non datu­rus sum illi can­de­lam sebaceam.
An.   O cras­sum inge­ni­um! sus­pi­cor fuisse Batavum.
Ad.   Non, sed erat Zelandus.
An.   Miror, nul­li in mentem venisse Paulum Apos­tolum, qui ipse olim nav­i­gar­it, et frac­ta navi desilier­it in ter­ram. Is enim haud ignarus mali didic­it mis­eris suc­cur­rere.
Ad.   Pauli nul­la erat men­tio.
An.   Pre­ca­ban­tur inter­im?
Ad.   Cer­ta­tim. Alius canebat, Salve Regi­na; alius cre­do in Deum. Erant, qui pecu­liares quas­dam prec­u­las habebant, non dis­sim­i­les magi­cis, adver­sus per­ic­u­la.
An.   Ut afflic­tio fac­it religiosos!Rebus secundis nec deus, nec divus quisquam nobis ven­it in mentem. Quid tu interea? Nul­li divo­rum nun­cu­pabas vota?
Ad.   Nequaquam.
An.   Cur ita?
Ad.   Quia non pacis­cor cum divis. Quid est enim ali­ud, quam con­trac­tus iux­ta for­mu­lam, Do, si facias: aut, Faci­am, si facias: Dabo cereum, si enatem: Ibo Romam, si serves.
An.   At implorabas alicuius divi prae­sid­i­um?
Ad.   Ne id qui­dem.
An.   Quam ob rem autem?
Ad.   Quia spa­tio­sum est coelum. Si cui divo com­men­daro meam salutem, puta sanc­to Petro, qui for­t­asse primus audi­et, quod adstet ostio; priusquam ille con­ve­ni­at deum, priusquam exponat caus­sam, ego iam periero.
An.   Quid igi­tur faciebas?
Ad.   Rec­ta adibam ipsum Patrem, dicens, Pater nos­ter, qui es in coelis. Nemo divo­rum illo citius audit, aut liben­tius donat quod peti­tur.
An.   Sed interea non reclam­a­bat tibi con­sci­en­tia? Non vere­baris appel­lare Patrem, quem tot sceleribus offend­eras?
Ad.   Ut ingenue dicam, deter­re­bat non­ni­hil con­sci­en­tia; sed mox recip­iebam ani­mum, ita mecum cog­i­tans: Nul­lus est pater tam ira­tus fil­io, quin si videat eum per­i­cli­tan­tem in tor­rente aut lacu, capil­lis arrep­tum eiici­at in ripam. Inter omnes nul­lus se tran­quil­lius age­bat, quam muli­er quaedam, cui erat infan­tu­lus in sinu, quem lactabat.
An.   Quid illa?
Ad.   Sola nec vocif­er­abatur, nec fle­bat, nec pol­lic­ita­batur: tan­tum com­plexa puel­lam, pre­ca­batur tacite. Interea dum navis subinde illid­ere­tur vado, nau­cle­rus metuens ne tota solvere­tur, ruden­tibus eam cinx­it a pro­ra et a pup­pi.
An.   O mis­era prae­sidia!
Ad.   Inter­im exorit­ur quidam sac­ri­fi­cus senex, annos natus sex­ag­in­ta; nomen erat Adamus: is abiec­tis vestibus usque ad indu­si­um, abiec­tis eti­am ocre­is et cal­ceis, ius­sit, ut omnes iti­dem pararemus nos ad natan­dum. Atque ita stans in medio navis, con­ciona­tus est nobis ex Ger­sone quinque ver­i­tates de util­i­tate con­fi­ten­di; hor­ta­tus omnes, ut se quisque praepararet et vitae et mor­ti. Ader­at et Domini­canus quidam. His con­fes­si sunt qui vole­bant.
An.   Quid tu?
Ad.   Ego videns omnia ple­na tumul­tus, tacite con­fes­sus sum deo, damnans apud illum meam iniusti­ti­am et implo­rans illius mis­eri­cor­diam.
An.   Quo migratu­rus, si sic periss­es?
Ad.   Hoc com­mite­bam iudi­ci Deo. Neque enim vole­bam esse mei ipsius iudex: tamen bona quaedam spes inter­im habebat ani­mum meum. Dum haec agun­tur, red­it ad nos nau­ta lacrymabun­dus. Paret, inquit, se quisque; nam navis non erit usui ad quar­tam horae partem. Iam enim locis aliquot con­vul­sa hau­riebat mare. Paulo post nau­ta renun­ti­at nobis, se videre procul tur­rim sacram, adhor­tans, ut divi, quisquis esset eius tem­pli prae­ses, aux­il­i­um implo­raremus. Procum­bunt omnes et orant igno­tum divum.
An.   Si nomine com­pel­las­setis eum, for­t­as­sis aud­is­set.
Ad.   Erat igno­tum. Inter­im nau­cle­rus quan­tum potest, eo navem dirig­it iam lac­e­r­am, iam undique com­biben­tem undas, ac plane dilap­suram, ni ruden­tibus fuis­set suc­cinc­ta.
An.   Dura rerum con­di­tio.
Ad.   Eo provec­ti sumus, ut eius loci inco­lae prospicerunt nos per­i­cli­tantes; ac procur­rentes cater­va­tim in extremum lit­tus, sub­latis togis, et galeris in lanceas imposi­tis, invita­bant ad sese; ac iac­tatis in coelum brachi­is sig­nifi­ca­bant se deplo­rare nos­tram for­tu­nam.
An.   Exspec­to quid evener­it.
Ad.   Iam mare totam nav­im occu­parat, ut nihi­lo tutiores esse­mus futuri in navi, quam in mari.
An.   Heic ad sacram anco­ram  confugien­dum erat.
Ad.   Imo ad mis­er­am. Nau­tae scapham exon­er­ant aqua, ac demit­tunt in mare. In hanc omnes sese conan­tur coni­icere, nautis mag­no tumul­to recla­man­tibus, scapham non esse capacem tan­tae mul­ti­tu­di­nis, arriperet sibi quisque quod pos­set, ac nataret. Res non patieban­tur lenta con­sil­ia: alius arrip­it remum, alius con­tum, alius alveum, alius sit­u­lam, alius tab­u­lam; ac suo quisque prae­sidio nitentes com­mit­tunt se fluctibus.
An.   Quid inter­im accid­it illi mulier­cu­lae, quae sola non eiu­la­bat?
Ad.   Illa omni­um pri­ma per­ven­it ad lit­tus.
An.   Qui potu­it?
Ad.   Impo­suer­a­mus eam repan­dae tab­u­lae et sic alli­gav­er­a­mus, ut non facile pos­set decidere: ded­imus illi tabel­lam in manum, qua vice remi utere­tur: ac bene pre­cantes expo­suimus in fluc­tus, con­to pro­tru­dentes, ut abes­set a navi unde erat per­icu­lum: illa lae­va tenens infan­tu­lum, dex­tra remi­ga­bat.
An.   O viraginem!
Ad.   Quum iam nihil super­es­set, quidam avul­sit ligneam stat­u­am Vir­gi­nis matris, iam putrem atque exca­vatam a sori­cibus, eamque com­plexus coepit natare.
An.   Scapha per­ven­it inco­lu­mis?
Ad.   Nul­li prius periere. Por­ro trig­in­ta sese in eam coniecer­ant.
An.   Quo malo fato id fac­tum est?
Ad.   Prius quam pos­set se lib­er­are a magna navi, illius vac­il­la­tione sub­ver­sa est.
An.   O fac­tum male! Quid tum?
Ad.   Ego, dum ali­is con­sulo, paene perier­am.
An.   Quo pacto?
Ad.   Quia nihil super­erat aptum nata­tioni.
An.   Illic subera fuis­sent usui.
Ad.   In eo rerum artic­u­lo maluis­sem vile suber, quam can­de­labrum aureum. Cir­cum­spici­en­ti tan­dem ven­it in mentem de ima mali parte: eam quo­ni­am solus eximere non poter­am, adscis­co soci­um: huic ambo innixi com­mit­timus nos mari, sic ut ego dex­trum cor­nu tenerem, ille lae­vum. Dum sic iac­ta­mur, sac­ri­fi­cus ille con­ciona­tor nau­ti­cus, medi­um iniecit se in humeros nos­tros. Erat autem ingen­ti cor­pore. Excla­ma­mus: Quis ille ter­tius? Is perdet nos omnes. Ille con­tra placide: Sitis, inquit, bono ani­mo; sat spatii est, Deus ader­it nobis.
An.   Cur ille tam sero coepit esse nata­tor?
Ad.   Imo futu­rus erat in scapha, una cum Domini­cano, nam omnes hoc hon­oris illi def­ere­bant; sed quamquam erant invicem con­fes­si in navi, tamen obli­ti nescio quid cir­cum­stan­tiarum, rur­sus ibi in ora navis con­fi­ten­tur, et alter alteri manum imponit; inter­im scapha per­it: nam haec mihi nar­rav­it Adamus.
An.   Quid actum est de Domini­cano?
Ad.   Is, ut idem narra­bat, implo­rata divo­rum ope, abiec­tis vestibus, nudum se com­misit nata­tioni.
An.   Quos divos invo­ca­bat?
Ad.   Dominicum, Thomam, Vin­cen­tium, et nescio quem Petrum, sed in prim­is fide­bat Cathari­nae Senen­si.
An.   Chris­tus illi non veniebat in mentem?
Ad.   Ita narra­bat sac­ri­fi­cus.
An.   Melius enatas­set, si non abiecis­set sacram cucul­lam: ea deposi­ta, qui potu­it illum agnoscere Catha­ri­na Senen­si? Sed perge nar­rare de te.
Ad.   Dum adhuc volvere­mur iux­ta nav­im, arbi­trio fluc­tu­um huc et illuc se vol­ven­tem, clavus illis­us fre­git femur eius, qui tenebat lae­vum cor­nu. Sic ille revul­sus est; sac­ri­fi­cus pre­ca­tus illi requiem aeter­nam, suc­ces­sit in locum illius, adhor­tans me ut mag­no ani­mo tuer­er cor­nu meum, ac strenue moverem pedes. Inter­im potaba­mus mul­tum aquae sal­sae. Adeo Nep­tunus nobis non bal­neum tan­tum sal­sum, sed potionem eti­am sal­sam tem­per­arat: quan­quam sac­ri­fi­cus ei rei mon­straret remedi­um.
An.   Quod, obse­cro?
Ad.   Quoties unda nobis occur­reret, ille oppo­suit occip­i­tium, ore clau­so.
An.   Strenu­um sen­em mihi nar­ras.
Ad.   Ubi iam ali­quamdiu sic natantes non­ni­hil pro­mo­vis­se­mus, sac­ri­fi­cus, quo­ni­am erat mirae pro­cer­i­tatis, Bono, inquit, es ani­mo; sen­tio vad­um. Ego non ausus tan­tum sper­are felic­i­tatis, Longius, inquam, absumus a lit­tore, quam ut vad­um speran­dum sit. Imo, inquit, sen­tio ped­ibus ter­ram. Est, inquam, for­t­as­sis e scrini­is aliquod, quod huc devolvit mare. Imo, inquit, scalp­tu dig­i­to­rum plane sen­tio ter­ram. Quum adhuc ali­quamdiu natasse­mus, ac rur­sus sen­tiret vad­um, Tu fac, inquit, quod tibi vide­tur fac­tu opti­mum, ego tibi cedo malum totum, et vado me cre­do; simulque exspec­ta­to fluc­tu­um deces­su, ped­ibus secu­tus est quan­to potu­it cur­su. Rur­sus acce­den­tibus undis, utraque manu com­plexus utrumque genu, obnite­batur fluc­tui, occul­tans sese sub undis, que­mad­mod­um solent mer­gi et anates: rur­sus abe­unte fluc­tu promi­ca­bat et cur­re­bat. Ego videns hoc illi suc­cedere, sum imi­ta­tus. Sta­bant in are­na, qui por­rec­tis inter se prae­longis hastilibus ful­ciebant sese adver­sus impe­tum undarum: viri robusti, et fluctibus adsueti, sic ut ultimus has­tam por­rigeret adnatan­ti. Ea con­tac­ta, omnibus in litus se recip­i­en­tibus, tuto per­tra­he­batur in sic­cum. Hac ope ser­vati sunt aliquot.
An.   Quot?
Ad.   Septem: verum ex his duo solu­ti sunt tepore, admoti igni.
An.   Quot eratis in navi?
Ad.   Quin­quag­in­ta octo.
An.   O sae­vum mare! saltem dec­imis fuis­set con­tentum, quae suf­fi­ci­unt sac­er­dotibus. Ex tan­to numero tam pau­cos red­did­it?
Ad.   Ibi exper­ti sumus incred­i­bilem gen­tis human­i­tatem, omnia nobis mira alacri­tate sup­pen­di­tan­tis, hos­pi­tium, ignem, cibum, vestes, viaticum.
An.   Quae gens erat?
Ad.   Hol­landi­ca.
An.   Ista nihil huma­nius, quum tamen feris nation­ibus cinc­ta sit. Non repetes, opinor, posthac Nep­tunum.
Ad.   Non, nisi mihi Deus ade­mer­it sanam mentem.
An.   Et ego mal­im audire tales fab­u­las, quam experiri.

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Four Stories of Alexander the Great | Latin Book Club

Short introduction to the legends of Alexander the Great Alexander the Great was subject to an enormous amount ...
Rare and Ancient Latin words

Rare and Ancient Latin words

Latin is an old language, a very old language. Today we might think of it as one language, frozen in time. ...
Latin Audio Archive

Latin Audio Archive

To truly master reading Latin you have to develop good listening comprehension skills. To help you with this, we ...